LEX MANILIA DE IMPERIO CN. POMPEI
     
( 66 BC )


     
Asconius, 65b ( Clark, Oxford, 1907 ).
  

 
Ver. a pri. DCCCL
Dicit de eodem Manili tribunatu :
Nam cum is tr. pl. duas leges in eo magistratu tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam : quod summae rei p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem quod . . . summa resp. manet et (?) in vestri ordina . . . dis fuit. —  Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de libertinorum suffragiis, quae cum S.C. damnata esset, ab ipso quoque Manilio non ultra defensa est : altera de bello Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat.
 

     
Cicero, Mur., 16, 34 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
Hoc dico : Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tanta gloria L. (Lucullus), neque uero eius belli conficiendum exitum tanto studio populus Romanus ad Cn. Pompeium detulisset. Cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumerabiles, uel acerrima mihi uidetur illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. ...
 

     
Cicero, Dom., 8, 19 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
Non ita tecum ago ; cum his haec a me haberi oratio potest qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum ; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare ; cum Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam uocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestauit : constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.
 

     
Dion Cassius, XXXVI, 40 ( Gros, Paris, 1845-70 ).
  

 
... Ἐπεὶ δὲ ἡ βουλὴ (εὐθὺς τῇ ὑστεραίᾳ, ἐν αὐτῇ τῇ νουμηνίᾳ ἐπύθετο [ἐν ᾗ] Λούκιός τε Τούλλιος καὶ Αἰμίλιος Λέπιδος ὑπατεύειν ἤρξαντο), τὸν νόμον αὐτοῦ ἀπεψηφίσατο, φοβηθείς, ἐπειδὴ τὸ πλῆθος δεινῶς ἠγανάκτει, τὰ μὲν πρῶτα ἔς τε τὸν Κράσσον καὶ ἐς ἄλλους τινὰς τὴν γνώμην ἀνῆγεν· ὡς δ' οὐδεὶς ἐπίστευέν οἱ, τὸν Πομπήιον καὶ ἀπόντα ἐκολάκευσεν, ἄλλως τε καὶ ὅτι τὸν Γαβίνιον πλεῖστον παρ' αὐτῷ δυνάμενον ᾖσθετο. Τόν τε γὰρ τοῦ Τιγράνου καὶ τὸν τοῦ Μιθριδάτου πόλεμον, τήν τε Βιθυνίαν καὶ τὴν Κιλικίαν ἅμα ἀρχὴν αὐτῷ προσέταξεν.
 

     
Eutropius, VI ( Dubois, Paris, 1865 ).
  

 
10. Dum haec geruntur, piratae omnia maria infestabant, ita ut navigatio Romanis, toto orbe victoribus, sola tuta non esset. Quare id bellum Cn. Pompeio decretum est ; quod intra paucos menses ingenti felicitate et celeritate confecit. Mox ei delatum etiam bellum contra regem Mithridatem et Tigranem ...
 

     
Livius, Per., C ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
C. Manilius tr. pl. magna indignatione nobilitatis legem tulit ut Pompeio Mithridaticum bellum mandaretur. ...
 

     
Plutarch, Pomp., 30 ( Doehner, Paris, 1847 ).
  

 
Posteaquam Romae renuntiatum est bellum Piraticum esse confectum, Pompeiumque otio fruentem per urbes circumire, Manilius unus de tribunis plebis legem promulgat, ut Pompeius accepta omni Luculli prouincia omnibusque copiis, praeterea etiam Bithynia, quam tum Glabrio tenebat, retento etiam nauali iisdem quibus ante conditionibus imperio, contra Mithridatem et Tigranem bellum gerat. Id nihil erat, nisi uniuersum Romanum imperium unius potestati tradere. Quae enim prouinciae priori lege ei concessae non uidebantur, Phrygia, Lycaonia, Galatia, Cappadocia, Cilicia superior, Colchis, et Armenia, haec tum ei addicebantur, una cum iis quibus Mithridatem et Tigranem debellauerat Lucullus copiis. Verumtamen Luculli minorem habebant optimates rationem, quanquam inique cum eo atque ingrate agi arbitrabantur, cui rerum gestarum gloria eriperetur, ac triumphi uerius quam belli successor daretur. Potentiam Pompeii grauiter ferebant constituique ea tyrannidem sentiebant ; ideo priuatim sese cohortabantur ad impediendam legem defendendamque libertatem. Sed ubi tempus perferendae legis appetiit, reliqui metu populi causam destituerunt, Catulus uero quum multis legem reprehendisset atque tribunum plebis, neque quenquam mouisset, alta uoce de rostris aliquoties senatum montem quaerere, sicut maiores, ac rupem iussit, quo confugientes libertatem tuerentur. Perlata est lex omnium, ut fertur, tribuum suffragiis, absentique Pompeio omnis fere ea potestas decreta, quam bello armisque capta urbe Sylla obtinuerat. Atqui ipse litteris acceptis decretoque cognito amicis praesentibus atque gratulantibus, supercilium contraxisse dicitur et femur feriisse, ac ueluti exosus iam imperia exclamasse : Hui, infinita certamina ! quam praestiterat unum ex obscuris fuisse, si nullus bella gerendi finis erit, neque inuidiam imperiorum exuere, et in agro cum uxore degere unquam licebit. Hanc eius simulationem ne familiarissimi quidem probauerunt, scientes eo magis ipsum gaudere, quod ad ingeneratam eius ambitionem discordia cum Lucullo tanquam fomes accessisset.
 

 
Quintilianus, Inst., II, 4 ( Nisard, Paris, 1875 ).
 

 
40. Nec me fallit eas quoque leges esse quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est.
 

 
C. Velleius Paterculus, II, 33 ( Shipley, London, 1924 ).
 

 
Cum esset in fine bellum piraticum et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria, Tigranem, regum maximum, in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere quam non potuerat, quia alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae, legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. Accepta ea magnisque certatum inter imperatores iurgiis ...
 


Traduction française