MARCUS TULLIUS CICERO
   
PRO LEGE MANILIA ORATIO
  
( 66 BC )

 


 
( M. Lesage, Les auteurs latins expliqués d'après une méthode nouvelle, Paris, 1854 ).
 

 
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIV
 

I.
    Quanquam mihi semper frequens conspectus vester multo jucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas, sed meae vitae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt : nam, quum antea per aetatem nondum hujus auctoritatem loci attingere auderem, statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria, afferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus vacuus unquam fuit ab iis qui vestram causam defenderent ; et meus labor, in privatorum periculis caste integreque versatus, ex vestro judicio fructum est amplissimum consecutus : nam, quum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me judicaretis, et quid aliis praescriberetis. Nunc quum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope quotidiana dicendi exercitatio potuit afferre : certe et, si quid auctoritatis in me est, ea apud eos utar qui eam mihi dederunt ; et, si quid etiam dicendo consequi possum, iis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo judicio tribuendum esse censuerunt. Atque illud imprimis mihi laetandum jure esse video, quod, in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi, causa talis oblata est, in qua oratio deesse nemini potest. Dicendum est enim de Cn. Pompeii singulari eximiaque virtute : hujus autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire ; ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.

II. 

    Atque ut inde oratio mea proficiscatur, unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane : quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, afferuntur ex Asia quotidie litterae, quorum magnae res aguntur, in vestris vectigalibus exercendis occupatae ; qui ad me, pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine, causam reipublicae periculaque rerum suarum detulerunt : Bithyniae, quae nunc vestra provincia est, vicos exustos esse complures ; regnum Ariobarzanis, quod finitimum est vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate ; Lucullum, magnis rebus gestis, ab eo bello discedere ; huic qui successerit non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum ; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti ; eumdem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.
    Causa quae sit videtis ; nunc quid agendum sit considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum.
    Genus est ejus belli, quod maxime vestros animos excitare atque inflammare debet : in quo agitur populi Romani gloria, quae vobis a majoribus quum magna in rebus omnibus, tum summa in re militari tradita est ; agitur salus sociorum atque amicorum, pro qua multa majores vestri magna et gravia bella gesserunt ; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima, quibus amissis, et pacis ornamenta et subsidia belli frustra requiretis ; aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis, et ipsorum et reipublicae causa, consulendum.

III. 

    Et, quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentes atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula, Mithridatico bello superiore suscepta, quae penitus jam insedit atque inveteravit in populi Romani nomine : quod is qui uno die, tota Asia, tot in civitatibus, uno nuntio atque una litterarum significatione, cives Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum jam tertium et vicesimum regnat ; et ita regnat, ut se non Ponto neque Cappadociae latebris occultare velit, sed emergere e patrio regno, atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari. Etenim adhuc ita vestri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sylla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores ; sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verumtamen illis imperatoribus laus est tribuenda, quod egerunt ; venia danda, quod reliquerunt : propterea quod ab eo bello Syllam in Italiam respublica, Murenam Sylla revocavit.

IV.

    Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli, sed ad comparationem novi contulit : qui, posteaquam maximas aedificasset ornassetque classes, exercitusque permagnos, quibuscumque ex gentibus potuisset, comparasset, et se Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simulasset, usque in Hispaniam legatos Ecbatanis misit ad eos duces quibuscurn tum bellum gerebamus, ut, quum duobus in locis disjunctissimis maximeque diversis, uno consilio, a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimicaretis. Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat. Cn. Pompeii divino consilio ac singulari virtute depulsum est : in altera parte ita res a L. Lucullo, summo viro, est administrata, ut initia illa gestarum rerum magna atque praeclara non felicitati ejus, sed virtuti, haec autem extrema, quae nuper acciderunt, non culpae, sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione nostra neque falsa afficta esse videatur. De vestri imperii dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis.

V.

    Majores vestri saepe, mercatoribus ac naviculatoribus injuriosius tractatis, bella gesserunt : vos, tot civium Romanorum millibus uno nuntio atque uno tempore necatis, quo tandem animo esse debetis ? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt : vos eum regem inultum esse patiemini, qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit ? Illi libertatem civium Romanorum imminutam non tulerunt : vos vitam ereptam negligetis ? Jus legationis verbo violatum illi persecuti sunt : vos legatum populi Romani omni supplicio interfectum inultum relinquetis ? Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperii gloriam relinquere, sic vobis turpissimum sit, id quod accepistis, tueri et conservare non posse. Quid, quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur ? Regno expulsus est Ariobarzanes, rex socius populi Romani atque amicus ; imminent duo reges toti Asię, non solum vobis inimicissimi, sed etiam vestris sociis atque amicis ; civitates autem omnes, cuncta Asia atque Gręcia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur imperatorem a vobis certum deposcere, quum pręsertim vos alium miseritis, neque audent, neque id se facere summo sine periculo posse arbitrantur. Vident et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa sint omnia, et eum prope esse, quo etiam carent aegrius : cujus adventu ipso atque nomin, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos licet, tacite rogant ut se quoque, sicut ceterarum provinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis : atque hoc etiam magis quam ceteros, quod ejus modi in provinciam homines cum imperio mittimus, ut, etiamsi ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbes sociorum non multum ab hostili expugnatione differant. Hunc audiebant antea, nunc pręsentem vident, tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate, ut ii beatissimi esse videantur, apud quos ille diutissime commoratur.

VI.

    Quare, si propter socios, nulla ipsi injuria lacessiti, majores vestri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis , cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studio convenit, injuriis provocatos, sociorum salutem una cum imperii vestri dignitate defendere, pręsertim quum de vestris maximis vectigalibus agatur ? Nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt, ut iis ad ipsas provincias tutandas vix contenti esse possimus : Asia vero tam opima est ac fertilis, ut et ubertate agrorum, et varietate fructuum, et magnitudine pastionis, et multitudine earum rerum quę exportantur, facile omnibus terris antecellat. Itaque hęc vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere vultis, non modo a calamitate, sed etiam a metu calamitatis est defendenda. Nam ceteris in rebus, quum venit calamitas, tum detrimentum accipitur. At in vectigalibus non solum adventus mali, sed etiam metus ipse offert calamitatem : nom, quum hostium copię non longe absunt, etiamsi irruptio facta nulla sit, tamen pecora relinquuntur, agricultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit : ita neque ex porto, neque ex decumis, neque ex scriptura vectigal conservari potest. Quare sępe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur.
    Quo tandem animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, quum duo reges cum maximis copiis prope adsint ; quum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit ; quum publicani familias maximas, quas in salinis habent, quas in agris, quas in portubus atque custodiis, magno periculo se habere arbitrentur ? Putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos, qui vobis fructui sunt, conservaveritis non solum, ut antea dixi, calamitate, sed etiam calamitatis formidine liberatos ?

VII.

    Ac ne illud quidem vobis negligendum est, quod mihi ego extremum proposueram, quum essem de belli genere dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet ; quorum vobis, pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines et honestissimi et ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt ; quorum ipsorum per se res et fortunę curae vobis esse debent. Etenim, si vectigalia nervos esse reipublicę semper duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum ceterorum ordinum recte esse dicemus. Deinde ceteris ex ordinibus homines gnavi et industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim suas et suorum in ea provincia pecunias magnas collocatas habent. Erit igitur humanitatis vestrę, magnum eorum civium numerum calamitate prohibere ; sapientię, videre multorum civium calamitatem a republica sejunctam esse non posse. Etenim illud primum parvi refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria recuperare : neque enim iisdem redimendi facultas erit propter calamitatem, neque aliis voluntas propter timorem. Deinde, quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, quum in Asia res magnas permulti amiserunt, scimus Romę, solutione impedita, fidem concidisse : non enim possunt una in civitate multi rem atque fortunas amittere, ut non plures secum in eamdem calamitatem trahant. A quo periculo prohibete rempublicam, et mihi credite id quod ipsi videtis : hęc fides atque haec ratio pecuniarum, quę Romę, quae in foro versatur, implicita est cum illis pecuniis Asiaticis et cohęret. Ruere illa non possunt, ut hęc non eodem labefactata motu concidant. Quare videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere, in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunę plurimorum civium cum republica defendantur.

VIII.

    Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest enim hoc dici : belli genus esse ita necessarium, ut sit gerendum ; non esse ita magnum, ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est, ne forte a vobis quę diligentissime providenda sunt, contemnenda esse videantur.
    Atque, ut omnes intelligent me L. Lucullo tantum impertiri laudis, quantum forti viro, sapientissimo homini et magno imperatori debeatur, dico ejus adventu maximas Mithridatis copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse ; urbemque Asię clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum obsessam esse ab ipso rege maxima multitudine , et oppugnatam vehementissime, quam L. Lucullus virtute, assiduitate, consilio, summis obsidionis periculis liberavit ; ab eodem imperatore classem magnam et ornatam, quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio inflammato raperetur, superatam esse atque depressam ; magnas hostium praeterea copias multis proelii esse deletas, patefactumque nostris legionibus esse Pontum, qui ante populo Romano ex omni aditu clausus esset ; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis, omnibus rebus ornata atque referta, ceterasque urbes Ponti et Cappadociae permultas uno aditu atque adventu esse captas ; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentes supplicem contulisse : atque haec omnia salvis populi Romani socii atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor hoc esse Taudis, algue ita , Quirites, ut hoc vos intelligatis, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae, L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.

IX.

    Requiretur fortasse nunc quemadmodum, quum haec ita sint, reliquum possit esse magnum bellum. Cognoscite, Quirites : non enim hoc sine causa quaeri videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates profugit, ut ex eodem Ponto Medea illa quondam profugisse dicitur ; quam praedicant in fuga fratris sui membra in iis locis, qua se parens persequeretur, dissipavisse, ut eorum collectio dispersa maerorque patrius celeritatem persequendi retardaret. Sic Mithridates fugiens maximum vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et a majoribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri colligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi studio maeror, hos laetitia retardavit. Hunc in illo timore et fuga Tigranes rex Armenius excepit, diffidentemque rebus suis confirmavit, et afflictum erexit, perditumque recreavit. Cujus in regnum posteaquam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt : erat enim metus injectus iis nationibus, quas nunquam populus Romanusneque lacessendas bello neque tentandas putavit. Erat etiam alia gravis atque vehemens opinio, quae per animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum exercitum esse adductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, etsi urbem ex Tigranis regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur. Hic jam plura non dicam : fuit enim illud extremum, ut ex iis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam processio longior quaereretur. Mithridates autem et suam manum jam confirmarat, et eorum qui se ex ejus regno collegerant, et magnis auxiliis multorum regum et nationum juvabatur. Hoc jam fere sic fieri solere accepimus, ut regum afflictae fortunae facile multorum opes alliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivant in regno ; quod regale iis nomen magnum et sanctum esse videatur. Itaque tantum victus efficere potuit, quantum incolumis nunquam est ausus optare. Nam, quum se in regnum recepisset suum, non fuit eo contentus, quod ei praeter spem acciderat, ut illam, posteaquam pulsus erat, terram unquam attingeret ; sed in exercitum vestrum clarum atque victorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem ; qui tanta fuit, ut eam ad aures L. Luculli non ex proelio nuntius, sed ex sermone rumor afferret. Hic, in ipso illo malo gravissimaque belli offensione, L. Lucullus, qui tamen aliqua ex parte iis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro jussu coactus, quod imperii diuturnitati modum statuendum veteri exemplo putavistis, partem militum, qui jam stipendiis confectis erant, dimisit, partem Glabrioni tradidit. Multa praetereo consulto, sed ea vos conjectura perspicitis ; quantum illud bellum factum putetis, quod conjungant reges potentissimi, renouent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novas imperator vester accipiat, vetere pulso exercitu.

X.

    Satis mihi multa verba fecisse videor, quare hoc bellum esset genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. Restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur.
    Utinam, Quintes, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut haec vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis ! Nunc vero quum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit, quae res est quae cujusquam animum in hac causa dubium facere possit ? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quatuor has res inesse oportere : scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior unquam aut fuit, aut esse debuit, qui, e ludo atque pueritiae disciplina, bello maximo atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est ; qui extrema pueritia miles fuit summi imperatoris, ineunte adolescentia maximi ipse exercitus imperator ; qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, plures provincias confecit quam alii concupiverunt ; cujus adolescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis, sed suis imperiis, non offensionibus belli, sed victoriis, non stipendiis, sed triumphis est erudita ? Quod denique genus belli esse potest, in quo illum non exercuerit forma reipublicae ? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant in usu militari positam, quae hujus viri scientiam fugere possit.

XI.

    Jam vero virtuti Cn. Pompeii quae potest par oratio inveniri ? Quid est quod quisquam aut illo dignum, aut vobis novum, aut cuiquam inauditum possit afferre ? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotio, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo : qua tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sylla hujus virtute et subsidio confessus est liberatam ; testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii explicavit ; testis est Africa, quae, magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit ; testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter Gallorum internecione patefactum est ; testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit ; testis est iterum et saepius Italia, quae, quum servili bello tetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit (quod bellum exspectatione Pompeii attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum) ; testes vero jam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes ; denique maria omnia, tum universa, tum in singulis omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret ? Quis navigavit, qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, quum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret ? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quia unquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno, aut omnibus annis ab uno imperatore, confici posse ? Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos ? Quod vectigal vobis tutum fuit ? Quem socium defendistis ? Cui praesidio classibus vestris fuistis ? Quam multas existimatis insulas esse desertas ?  Quam multas aut metu relictas, aut a praedonibus captas urbes esse sociorum ?

XII.

    Sed quid ego longinqua commemoro ? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperii sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego vestris mare clausum per hosce annos dicam fuisse, quum exercitus nostri Brundisio nunquam nisi summa hieme transmiserint ? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, quum legati populi Romani redempti sint ? Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, quum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint ? Cnidum, aut Colophonem, aut Samum, nobilissimas urbes, innumerabilesque alias, captas esse commemorem, quum vestros portus, atque eos portus, quibus vitam et spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestate sciatis ? An vero ignoratis portum Caietae, celeberrimum atque plenissimum navium, inspectante praetore, a praedonibus esse direptum ; ex Miseno autem ejus ipsius liberos, qui cum praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos ? Nam quid ego Ostiense incommodum, atque illam labem atque ignominiam reipublicae querar, quum, prope inspectantibus vobis, classis ea, cui consul populi Romani praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est ? Proh dii immortales ! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre reipublicae potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ii nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis ?
    Atque haec qua celeritate gesta sint quanquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim unquam sut obeundi negotii, aut consequendi quaestus studio, tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter, Cn. Pompeio duce, belli impetus navigavit ? qui, nondum tempestivo ad navigandum mari, Siciliam adiit, Africam exploravit, inde Sardiniam cum classe venit, atque haec tria frumentaria subsidia reipublicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. Inde se quum in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Cisalpine praesidiis ac navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit : ipse autem, ut a Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totem ad imperium populi Romani Ciliciam adjunxit ; omnes qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius hujus imperio ac potestati se dediderunt. Idem Cretensibus, quum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.

XIII.

    Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris : quid ? ceterae, quas paulo ante commemorare coeperam, quanta atque quam mulla sunt ! Non enim solum bellandi virtus in summo atque perfecto imperatore quaerenda est ; sed multas sunt artes eximiae, hujus administrae comitesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores ! quanta deinde omnibus in rebus temperantia ! quanta fide ! quanta facilitate ! quanto ingenio ! quanta humanitate ! Quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus. Summa enim omnia sunt, Quirites ; sed ea magis ex aliorum contentione, quam ipsa per sese cognosci atque intelligi possunt.
    Quem enim possumus imperatorem aliquo in numero putare, cujus in exercitu veneant centuriatus atque venierint ? quid hunc hominem magnum aut amplum de republica cogitare, qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit ? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint. Ego autem neminem nomino. Quare irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se voluerit confiteri. Itaque, propter hanc avaritiam imperatorum, quantas calamitates, quocumque ventum sit, nostri exercitus ferant, quis ignorat ? Itinera, quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerunt , recordamini : tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum plures arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbes, an hibernis sociorum civitates esse deletas ? Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipse non continet, neque severus esse in judicando, qui alios in se severos esse judices non vult. Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cujus legiones sic in Asiam pervenerunt, ut non modo manus tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur ? Jam vero, quemadmodum milites hibernent, quotidie sermones ac litterae perferuntur. Non modo, ut sumptum faciat in militem, nemini vis affertur ; sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non avaritiae perfugium majores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.

XIV.

    Age vero, ceteris in rebus quali sit temperantia considerate. Unde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis ? Non enim illum eximia vis remigum, aut ars inaudita quaedam gubernandi, aut venti aliqui novi, tam celeriter in ultimas terras pertulerunt ; sed hae res, quae ceteros remorari solent, non retarderunt : non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem. Postremo signa et tabulas, ceteraque ornementa Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. Itaque omnes quidem nunc in his locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de coelo delapsum, intuentur : nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam abstinentia ; quod jam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur. Nunc imperii nostri splendor illis gentibus lucet ; nunc intelligunt non sine causa majores suos tum, quum hac temperantia magistratus habebamus, servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. Jam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimonia ; de aliorum injuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate par infimis esse videatur. Jam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites, hoc ipso in loco saepe cognostis. Fidem vero ejus inter socios quantum existimari putatis, quam hostes omnium gentium sanctissimam judicarint ? Humanitate jam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem ejus pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic tantum bellum hoc transmittendum sit, qui ad omnia nostrę memorię bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur ?

XV.

    Et, quoniam auctoritas multum in bellis quoque administrandis atque imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem pertinere ad belle administranda, quid hostes, quid socii de imperatoribus vestris existiment, quis ignorat, quum sciamus homines in tantis rebus, ut aut contemnant aut metuant, aut oderint aut ament, opinione non minus famę quam aliqua certa ratione commoveri ? Quod igitur nomen unquam in orbe terrarum clarius fuit ? cujus res gestę pares ? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam pręclara judicia fecistis ? An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei fama parvaserit, quum universus populus Romanus, referto foro repletisque omnibus templis, ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit ? Itaque, ut plura non dicam, neque aliorum exemplis confirmem quantum hujus auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur : qui quo die a vobis maritimo bello prępositus est imperator, tanta repente vilitas annonę ex summa inopia et caritate rei frumentarię consecuta est, unius hominis spe et nomine, quantam vix ex summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. Jam accepta in Ponto calamitate, ex eo proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, quum socii pertimuissent, hostium opes animique crevissent, quum satis firmum pręsidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen ejus temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna populi Romani attulisset. Hujus adventus et Mithridatem insolita inflammatum victoria continuit, et Tigranem magnis copiis minitantem Asię retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute profecturus sit, qui tantum auctoritate profecerit, aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit ?

XVI.

    Age vero illa res quantam declarat ejusdem hominis apud hostes populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis, tam brevi tempore, omnes una huic se dederunt ? quod Cretensium legati, quum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt, eiique se omnes Cretensium civitates dedere velle dixerunt ? Quid ? idem iste Mithridates, nonne ad eumdem Cn. Pompeium legatum usque in Hispaniam misit ? eum quem Pompeius legatum semper judicavit, ii, quibus semper erat molestum ad eum potissimum esse missum, speculatorem quam legatum judicari maluerunt. Potestis igitur jam constituere, Quirites, hanc auctoritatem, multis postea rebus gestis magnisque vestris judiciis amplificatam, quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.
    Reliquum est ut de felicitate (quam pręstare de se ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus), licol ęquum est homini de potestate deorum, timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo, Maximo, Marcello, Scipioni, Mario et ceteris magnis imperatoribus, non solum propter virtutem, sed etiam propter fortunam, sępius imperia mandata atque exercitus esse commissos : fuit enim profecto quibusdam summis viris quędam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adjuncta fortuna. De hujus autem hominis felicitate, de quo nunc agimus, hic utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut pręterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa diis immortalibus oratio nostra, aut ingrata esse videatur. Itaque non sum prędicaturus, Quirites, quantas ille res domi militięque, terra marique, quantaque felicitate gesserit ; ut ejus semper voluntatibus non modo cives assenserint, socii obtemperarint, hostes obedierint ; sed etiam venti tempestatesque obsecundarint : hoc brevissime dicam, neminem unquam tam impudentem fuisse, qui a diis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare, quot et quantas dii immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, quum communis salutis atque imperii, tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, velle et optare debetis.
    Quare quum et bellum ita necessarium sit, ut negligi non possit, ita magnum, ut accuratissime sit administrandum, et quum ei imperatorem pręficere possitis, in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitabitis, Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis a diis immortalibus oblatum et datum est, in rempublicam conservandam atque amplificandam conferatis ?

XVII.

    Quod si Romę Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus. Nunc, quum ad ceteras summas utilitates hęc quoque opportunitas adjungatur, ut in iis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab iis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus ? aut cur non, ducibus diis immortalibus, eidem, cui cetera summa cura salute reipublicę commissa sunt, hoc quoque bellum regium committimus ?
    At enim vir clarissimus, amantissimus reipublicę, vestris beneficiis amplissimis affectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunę, virtutis, ingenii pręditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt : quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor ; sed in hac causa, tametsi cognoscitis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et clarissimorum, tamen, omissis auctoritatibus, ipsa re et ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius, quod ea omnia, quę adhuc a me dicta sunt, iidem isti vera esse concedunt, et necessarium bellum esse et magnum, et in uno Cn. Pompeio summa esse omnia. Quid igitur ait Hortensius ? si uni omnia tribuenda sint, unum. dignissimum esse Pompeium ; sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit jam ista oratio, re multo magis quam verbis refutata. Nam tu idem, Quinte Hortensi, multa, pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi, et in senatu contra virum fortem A. Gabinium graviter ornateque dixisti, quum is de uno imperatore contra prędones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra legem eam verba fecisti. Quid ? tum, per deos immortales, si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrę imperium teneremus ? an tibi tum imperium esse hoc videbatur, quum populi Romani legati, prętores quęstoresque capiebantur, quum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, quum ita clausa erant nobis omnia maria, ut neque privatam rem transmarinam, neque publicam jam obire possemus ?

XVIII.

    Quę civitas antea unquam fuit, non dico Atheniensium, quę satis late quondam mare tenuisse dicitur ; non Carthaginiensium, qui permultum classe maritimisque rebus valuerunt ; non Rhodiorum, quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria remansit : quę civitas unquam antes tam tenuis, quę tam parva insula fuit, quę non portus suos, et agros, et aliquam partem regionis atque orę maritimę per se ipsa defenderet ? At, hercle, aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cujus usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserat, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis, sed dignitatis atque imperii, caruit. Nos, quorum majores Antiochum regem classe Persenque superarunt, omnibusque navalibus pugnis Carthaginienses, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ii nullo in loco jam prędonibus pares esse poteramus. Nos quoque, qui antea non modo Italiam tutam habebamus, sed omnes socios in ultimis oris auctoritate nostri imperii salvos pręstare poteramus, tum quum insula Delos, tam procul a nobis in Ęgęo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro, nihil timebat ; iidem non modo provinciis, atque oris Italię maritimis, ac portubus nostris, sed etiam Appia jam via carebamus : et his temporibus non pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, quum eum vobis majores vestri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent !

XIX. 

    Bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus, et ceteros qui erant in eadem sententia, dicere existimavit ea quę sentiebatis ; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrę obtemperare. Itaque una lex, unus vir, unus annus, non modo nos illa miseria ac turpitudine liberavit, sed etiam effecit ut aliquando vere videremur omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc (Gabinio dicam, anne Pompeio, an utrique ? id quod est verius) ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Utrum ille qui postulat legatum ad tantum bellum, quem velit, idoneus non est qui impetret, quum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias, quos voluerunt, legatos eduxerint ? an ipse, cujus lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est, expers esse debet glorię ejus imperatoris atque ejus exercitus, qui consilio ipsius atque periculo est constitutus ? An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Coelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnes honoris causa nomino, quum tribuni plebis fuissent, anno proximo legati esse potuerunt ; in hoc uno Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam pręcipuo jure esse deberet ? De quo legando spero consules ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum ; neque me impediet cujusquam, Quirites, inimicum edictum, quominus fretus vobis vestrum jus beneficiumque defendam ; neque pręter intercessionem quidquam audiant : de qua, ut arbitror, isti ipsi, qui minantur, etiam atque etiam quid liceat considerabunt. Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius, belli maritimi rerumque gestarum auctor, comes Cn. Pompeio adscribitur, propterea quod alter uni id bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.

XX.

    Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur ; qui quum ex vobis quęreret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset in quo spem essetis habituri, cepit magnum suę virtutis fructum ac dignitatis, quum omnes, prope una voce, in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est vir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam ille non et consilio regere, et integritate tueri, et virtute conficere possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod, quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis respublica, dum per deos immortales licet, frui debet summi hominis vita atque virtute.
    At enim nihil novi fiat contra exempla atque instituta majorum. Non dico hoc loco majores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse ; semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse ; non dicam duo bella maxima, Punicum et Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta, duasque urbes potentissimas, quę huic imperio maxime minabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas ; non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C. Mario spes imperii poneretur, ut idem cum Jugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret. In ipso Cn. Pompeio, in quo novi constitui nihil vult Q. Catulus, quam multa sint nova, summa Q. Catuli voluntate, constituta recordamini.

XXI.

    Quid enim tam novum quam adolescentulum privatum exercitum difficili reipublicę tempore conficere ? confecit : huic pręesse ? praefuit : rem optima ductu suo gerere ? gessit. Quid tam pręter consuetudinem quam homini peradolescenti, cujus a senatorio gradu ętas longe abesset, imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam, bellumque in ea administrandum ? Fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute ; bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare ? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit, sed etiam studio omni visendam et concelebrandam putavit. Quid tam inusitatum quam ut, quum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur ? missus est. Quo quidem tempore, quum esset nonnemo in senatu qui diceret non oportere mitti hominem privatum pro consule, L. Philippus dixisse dicitur : Non se illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus mittere. Tanta in eo reipublicae bene gerendae spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius adolescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare quam ut ex senatusconsulto legibus solutus consul ante fieret,  quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset ? quid tam incredibile quam ut iterum eques Romanus senatusconsulto triumpharet ? Quae in omnibus hominibus nova post hominem memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt, quam haec quae in hoc uno homine vidimus. Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova, profecta sunt in eumdem hominem a Q. Catuli atque a ceterorum ejusdem dignitatis amplissimorum hominem auctoritate.

XXII.  

    Quare videant ne sit periniquum et non ferendum, illorum auctoritatem de Cn. Pompeio dignitate a vobis comprobatam semper esse ; vestrum ab illis de eodem homme judicium populique Romani auctoritatem improbari : praesertim quum jam suo jure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem, vel contra omnes qui dissentiunt, possit defendere ; propterea quod, istis reclamantibus, vos unum illum ex omnibus delegistis, quem bello praedonum praeponeretis. Hoc si vos temere fecistis, et reipublicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur. Sin autem vos plus tum in republica vidistis, vos, his repugnantibus, per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis : aliquando isti principes et sibi, et ceteris, populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio, non solum militaris illa virtus, quae est in Cn. Pompeio singularis, sed aliae quoque virtutes animi multae et magnae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria, regnisque interiorum nationum, ita versari vestrum imperatorem, ut nihil aliud quam de hoste ac de laude cogitet. Deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse tales, propter multitudinem cupidorum hominum, nemo arbitratur. Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes, propter eorum, quos ad  eas per hos annos cum imperio misimus , injurias ac libidines. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum salis clausam ac munitam fuisse ? Urbes jam locupletes ac copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio disputarem, summis et clarissimis viris : noverunt enim sociorum vulnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis, an hostium simulatione contra socios atque amicos ? Quae civitas est in Asia, quae non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit ?

XXIII.

    Quare, etiam si quem habetis qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum conjugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit ; non eritl idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.
    Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse, quae locuples sit ? ecquam esse locupletem, quas istis pacata esse videatur ? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam, requisivit. Videbat enim populum Romanum non locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos quidquam aliud assequi classium nomine, nisi ut, detrimentis accipiendis, majore affici turpitudine videremur. Nunc, qua cupiditate homines in provincias, quibus jacturis, quibus conditionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda esse omnia non arbitrantur ? Quasi vero Cn. Pompeium non quum suis virtutibus, tum etiam alienis vitiis, magnum esse videamus. Quare nolite dubitare quin huic uni credatis omnia, qui inter annos tot unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant. Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cujus tantae res gestae terra magique exstiterunt, ut, quum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat ; est C. Curio, summis vestris bene ficiis maximisque rebus gestis, summe ingenio et prudentia praeditus ; est Cn. Lentulus, in quo omnes, pro amplissimis vestris honoribus, summum consilium, summum gravitatem esse cognoscitis ; est C. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari. Quare videte ut horum auctoritatibus, illorum orationi qui dissentiunt, respondere posse videamur.

XXIV.

    Quae quum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem, et voluntatem, et sententiam laudo vehementissimeque comprobo : deinde te hortor ut auctore populo Romane maneas in sententia, neve cujusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror : deinde, quum tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quantum nunc iterum in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus ? Ego auteur, quidquid in me est studii, consilii, laboris, ingenii, quidquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quidquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero. Testorque omnes deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentes eorum, qui ad rempublicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cujusquam, neque quo Cn. Pompeii gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cujusquam amplitudine aut praesidia periculis, aut adjumenta honoribus quaeram : propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus ; honores autem neque ab uno, neque ex hoc loco, sed eadem nostra illa laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur. Quamobrem, quidquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id omne me reipublicae causa suscepisse confirmo ; tantumque abest ut aliquam bonam gratiam mihi quaesisse videar, ut multas etiam simultates partim obscuras, partim apartas, intelligam, mihi non necessarias, vobis non inutiles, suscepisse : sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis affectum, statui, Quirites, vestram voluntatem, et reipublicae dignitatem, et salutem provinciarum atque sociorum, meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.