IVLIANI EPITOME LATINA NOVELLARVM IVSTINIANI
   
Const. 1–80
  
( AD 556 ? )
 

 
( Based upon the Latin text of Hänel's edition, Leipzig, 1873 ).
 

 
10  15  20  25  30  35  40  45  50  55  60  65  70  75  80
 

 
INCIPIVNT CONSTITVTIONES NOVELLAE IVSTINIANI IMPERATORIS
DE GRAECO IN LATINVM TRANSLATAE
PER IVLIANVM ELOQVENTISSIMVM ANTECESSOREM
CONSTANTINOPOLITANAE CIVITATIS
 

 
CONST. I
  
kp. 1
  
Si heres legata soluere noluerit.

1. Et in Digestis, et in Constitutionibus didicimus, parentibus quidem et liberis, nec non fratribus et patronis certam quandam portionem ex nostra deberi substantia, quam necesse est omnimodo relinquere eis, nisi forte ingrati circa nos apparuerint. Aliae autem personae, quae neque parentibus, neque liberis, neque fratribus, neque patronis connumerantur, siue ingrati sint, siue non, ex uoluntate nostra heredes nobis exsistunt, uel lucrum ex nostro patrimonio capiunt. His itaque eo modo discretis, uideamus caput constitutionis propositum. Eius autem uis ac potestas talis est: Si quis parentem, uel filium, uel fratrem, uel patronum heredem instituerit, et legatum uel fideicommissum ab eo legibus non incognitum alicui reliquerit, si quidem uoluntatem defuncti scriptus heres impleuerit, et sine frustratione legatum exsoluerit, habeat firmiter hereditatem defuncti, et iudicio potiatur eius, cuius euerti iudicium passus non est. Sin autem reluctandum esse uoluntati testatoris existimauerit, et legatario moras fecerit, in tantum ut etiam legatarius iudicem adeat, et admonitricem sententiam capiat, et tamen nihilominus heres moras similiter faciat, ut post iudicialem calculum annale praetereat spatium: tunc solam legitimam portionem sibi debitam heres institutus habeat, et reliquam partem amittat. Quae pars, si quidem substitutos habuit, prius ad eos ueniat, sin autem substitutos non habeat, ad coheredes ipsius, sin autem nec coheredes habeat, tunc ad generalem fideicommissarium. Quod si plures sint generales fideicommissarii, tunc ei deferatur pars, qui maiore ex parte fideicommisso honoratus est. Quod si nemo ex supra scriptis personis subsit, tunc ad legatarios pars memorata ueniat. Quod si nec legatarii sint, tunc ad eos perducatur, quos testator libertate donauit. Quicumque autem ex supra dictis omnibus partem sibi delatam amplexus fuerit, is uoluntatem testatoris omnimodo impleat. Ideoque et cautionem praestare eum oportet, quod omnimodo impleturus est ea, quae testamento defuncti continentur, ordine scilicet hoc obseruando, ut inter legatarios quidem et fideicommissarios generales fideicommissarii ceteris legatariis et fideicommissariis praeferantur. Quod si nullus generalis fideicommissarius sit, tunc illi ueniant, qui maioribus legatis uel fideicommissis honorati sunt. Quod si nemo ex his uel potuerit, uel noluerit partem memoratam admittere, tunc illi uocentur, quibus testator libertatem reliquerit, sed non passim, sed secundum ordinem scripturae uocentur: ut quem primum libertate donauerit, eius condicio praecellat. Et si primus uel noluerit, uel non potuerit partem admittere, tunc ille ueniat, qui secundo loco libertatem accepit. Haec, si unus ex parentibus, uel liberis, uel fratribus, uel patronis heres scriptus est. Sin autem heres institutus extraneus sit, et moras faciat legatario per totum annale spatium post iudicialem sententiam numerandum, tunc nullam partem, nullum emolumentum scriptus heres sentiat, sed omne, quod a testatore ei praestitum est, auferatur et ueniat ad eos, quos superius exposuimus, secundum eundem ordinem et eandem obseruantiam: ita tamen ut eodem modo is, qui ad partem uocatur, cautionem praebeat, quod omnimodo impleturus sit ea, quae in testamento defuncti continentur. Quod si nemo ex his, de quibus locuti sumus, appareat, tunc etiam agnatis siue cognatis defuncti pateat aditus, quamuis in testamento nulla mentio eorum comprehendatur. Quod si nec tales personae appareant, tunc extraneis quibuscumque locus fiat, si uelint hereditatem suscipere, et de implenda uoluntate testatoris cauere. Quod si nec extraneus inueniatur, qui defuncti successionem cum supra dicta cautione suscipiat, tunc fisco res uindicentur, scilicet et ipso uoluntatem testatoris impleturo. Illud autem certum est, quod si filius a patre in testamento iuste exheredatus sit, neque ex ipso testamento, neque ab intestato lucrari aliquid poterit occasione huius constitutionis. Omnes autem, qui ex hac lege ad rerum uindicationem uocantur, omnia iura heredum habeant, id est, ius aditionis et pro herede gerendi, et conueniant et conueniantur. Omnibus, quae diximus, obtinentibus, et si non ab herede, sed a legatario uel fideicommissario, et forte ab eo qui mortis causa quid accepit, dari fieriue testator uoluit, id est, ut ordo uocationis incipiat quidem a substitutis legatarii, desinat autem in publicum.

kp. 2
  
Ad legem Falcidiam.

2. Si quis ab aliquo scriptus heres in testamento fuerit, in quo legata uel fideicommissa relicta sunt, timeat autem, ne forte legata uel fideicommissa legatariis uel fideicommissariis relicta totam substantiam defuncti exhauriant, ut ipse nihil ab hereditate sibi delata lucretur, ergo si uelit Falcidiae legis emolumentum integrum sibi seruari, faciat inuentarium rerum, quas testator dereliquerit, praesentibus legatariis et fideicommissariis, qui scilicet in eadem ciuitate degunt, nisi forte propter sexum quod feminae sunt, uel propter dignitatem, uel propter morbum, uel propter aetatem, uel uincula, uel propter aliam necessariam causam praesto esse impediantur: tunc enim illos repraesentari oportet in conscriptione inuentarii, qui negotia eorum legitime administrant. Quod si omnino praesto non sint legatarii siue fideicommissarii, tunc testes adhibeantur tres, quorum et fides et opinio probata est. Testes autem ex ea ciuitate esse oportet, in qua conficitur inuentarium, et sub conspectu eorum atque praesentia inuentarii procedat conscriptio. Solis etenim tabulariis in ea causa non credimus. Quod si postea reuersi fuerint legatarii, et quasdam res ab heredibus subreptas esse putauerint, easque celatas, et inuentario non insertas, liceat eis per tormenta seruorum hereditariorum ueritatem requirere et fraudes heredum manifestare, scilicet et ipsis heredibus nihilominus cogendis iusiurandum subire, quod nullo modo in conscribendo inuentario dolose uersati sint, et testibus similiter compellendis sacramentum praestare, quod de nulla fraude conscii sint scriptis heredibus. Haec, si legatarii praesentes sint, et ueniant, uel homines eorum interueniant, uel absentibus eis tres bonae opinionis testes repraesentati fuerint. Quod si legatarii praesto quidem fuerint, ipsi autem uenire, uel homines suos mittere ad inuentarium conscribendum noluerint, tunc libera licentia pateat heredi trium testium adhibenti testimonium inuentarium facere, nullo legatariis obiiciendo postea obstaculo, si uoluerint et in hoc casu per tormenta seruorum hereditariorum, uel per sacramentum heredis siue testium ueritatem manifestare: et is quidem, qui haec omnia obseruauerit, legis Falcidiae beneficium retinebit. Quod si nec fecerit inuentarium, nec supra dictam obseruantiam custodierit, sciat se omnia legata, omnia fideicommissa legatariis uel fideicommissariis soluturum, quamuis non sufficiat testatoris substantia, ut interdum etiam de suo praestare legata uel fideicommissa cogatur. Tota autem ista disceptatio totiens locum habebit, quotiens testator ignorans facultatum suarum modum legata uel fideicommissa ampla reliquerit. Alioquin si sciens quantum habeat patrimonium, specialiter expresserit, ut non liceat heredi Falcidiae legis beneficio uti, necesse est uoluntatem ipsius tenere. Et si quidem adire maluerit hereditatem eius is, quem heredem scripserit, omnimodo legata atque fideicommissa persoluat sine quadam deminutione, nullum habiturus lucrum, nisi pietatem solam, quod uoluntati testatoris gratis obtemperauerit. Sin autem repudiauerit hereditatem, locus fiat substitutis, et post substitutos coheredibus, et post coheredes fideicommissariis generalibus, et post generales fideicommissarios legatariis, et post legatarios eis, qui libertate donati sunt, postque eos, qui libertate donati sunt, ab intestato uenientibus agnatis siue cognatis, et his non apparentibus, extraneis, et post extraneos publico.

kp. 3
  
De legatariorum exaequatione.

3. Nullam licentiam scriptus heres habeat quibusdam legatariis solida legata persoluere, quibusdam ex parte praestare, quibusdam non, sed omnibus pro rata portione soluat, siue in solidum, siue in partem, aequitatis ratione conseruanda. Vel enim cognoscens ab initio modum substantiae, deminuere legata non debet, uel si quibusdam solida legata persoluerit, omnibus implere debebit, nisi forte mirabile aliquid exstiterit, quod deminuat testatoris substantiam.

kp. 4
  
Vt legata intra annum praestentur.

4. Intra annum modis omnibus relictum praestetur legatum. Initium autem anni esse oportet illud tempus, quo ex iudiciali sententia reus admonitus est propter legati solutionem. Anno autem per culpam heredis transacto, heres, qui legata non soluerit, hereditatem testatoris amittat, et locus fiat illis personis, quarum supra fecimus mentionem, scilicet ab annali spatio impuberibus uel adolescentibus nullo praeiudicio generando. Hi enim duplici uia muniti sunt, nam et restitui in integrum possunt, et competentes actiones aduersus tutores suos uel curatores dirigere. Ea autem, quae diximus, teneant, siue in scriptis, siue sine scriptis, testamentum siue uoluntas proferatur. Et in omni autem persona teneant, id est, siue priuata sit, siue militaris, siue religiosa, siue imperialis.

DAT. KAL. IAN. CONSTANTINOPOLI CONSVLATV BELISARII. (535)
 

 
CONST. II
  
kp. 5
  
De his qui ad secundas nuptias migrauerunt.

1. Nulli mulieri sit licentia uel marito, quae quiue ad secundas migrauerit nuptias, in donatione propter nuptias, uel dote, cuius solum usumfructum habet, non etiam dominium, aliquem de liberis suis anteferre, sed sit proprietas rerum omnibus debita portionibus aequatis.

kp. 6
  
Idem.

2. Si maritus uel mulier, qui quaeue ad secundas migrauerit nuptias, res dotis uel propter nuptias donationis alienauerit, quocumque tempore alienatio facta neque rata, neque irrita sit, sed interea maneat in suspenso. Et si quidem parens, qui alienauerit, ante liberos suos moriatur, omnimodo rerum alienatio refutetur. Sin autem eo superstite ab hac luce liberi ipsius erepti fuerint, in tantam portionem alienatio ualebit, quantam superstiti parenti mortis liberorum casus detulerit, id est, ut tantam portionem lucretur, quantam pepigerit instrumento dotis uel donationis habiturum se, si liberi, qui postquam editi sint, mortui fuerint. In aliam autem portionem alienatio non ualebit, nisi forte filii eundem parentem, qui alienauit, testamento heredem uel ab intestato reliquerint.

kp. 7
   
Idem.

3. Si filius intestatus mortuus fuerit, portio, quae competit ei ex dote uel ante nuptias donatione, non ueniat ad parentem superstitem, sed soli fratres ipsius ad eam partem uocentur, scilicet si sine liberis ille mortuus est; liberi enim defuncti et fratribus eius et parentibus praeferuntur. In aliam autem substantiam, quam mortuus dereliquit, pariter cum fratribus parentes uocentur, siue ad secundas migrauerint nuptias, siue non. Quod si testamento condito filius decesserit, illi ueniant, qui scripti sunt, nisi forte inofficiosi querela testamentum eius euacuauerit.

kp. 8
  
Idem.

4. Si mulier defuncto marito suo ad secundas peruenerit nuptias, res, quae ad eam peruenerint ex donatione propter nuptias priores, eo modo administrentur. Si quidem immobiles sint, mulier eas habeat, et liberis suis, si superuixerint, conseruet. Sin autem mortui fuerint, portionem quidem rerum, quam mortis liberorum casus ei detulerit, modis omnibus habeat, residuam autem partem heredes eorum lucrentur. Sin autem donatio propter nuptias in rebus mobilibus sit, tunc res quidem apud liberos sint, usuram autem matri dependant tertiam centesimae cum competenti cautela, quod praedictam usuram sine frustratione in omni sequenti tempore persoluant. Sin autem propter nuptias donatio et aurum habeat et argentum et uestem, tunc electionem habeat mater, utrum uelit cautionem praestare, et res administrare, an tertiam centesimae usuram a suis liberis accipere. Sin autem res habeat tam mobiles quam immobiles propter nuptias donatio, tunc res quidem immobiles apud eam sint, ut ex fructu earum alatur, mobiles autem apud liberos secundum praedictam distinctionem.

kp. 9

De dote adscripta, et non numerata, uel praestita.

5. Si quis uxorem duxerit, et propter nuptias donationem non solum adscripserit, sed etiam re ipsa dederit, mulier autem adscripserit quidem dotem, re autem uera non dederit in toto tempore, quo maritus suus uixerit, mortuo eo nec donationem ante nuptias consequatur, utpote cum nullam dotem ipsa dedisset. Sed si quidem nihil omnino dotis nomine dederit, nec mortuo marito ex donatione propter nuptias habeat ullum emolumentum. Sin autem partem praestiterit dotis, tantam partem lucri nomine capiat ex donatione propter nuptias mortuo suo marito. Constitutio autem locum habebit etiam in his matrimoniis, quae nondum soluta fuerint. Sciendum autem est, quaedam praesentis constitutionis capitula XXXVI constitutione, quae de nuptiis promulgata est, transformata fuisse.

DAT. KAL. APRIL. BELISARIO CONS. (535)
 

 
CONST. III
  
kp. 10
  
De fideiussoribus et mandatoribus, et his qui pro aliis pecunias constituunt.

1. Si quis crediderit alicui, et fideiussorem uel mandatorem acceperit, uel eum qui pecuniam pro reo constituit, non prius contra tales personas actiones moueat suas, quam aduersus ipsum reum principalem egerit eumque inopem inuenerit, uel in solidum, uel pro parte. Postquam enim egentia laborare noscatur reus, siue in solidum, siue pro parte, tunc contra fideiussores uel mandatores intendere creditorem oportet. Haec, si debitor praesens sit, et appareat. Sin autem absens fuerit reus, et fideiussores uel mandatores praesto sint, uel hi qui pecuniam pro eo constituerunt, tunc praefiniri eis diem oportet, intra quem debeant reum exhibere. Sin autem tempus praefinitum praeterierit, ipsi quidem pro reo actiones suscipiant, et debitam pecuniam persoluant. Cedat autem eis actionibus suis creditor, quas aduersus reum principalem habet. Quod si tam reus, quam fideiussor uel mandator, uel qui pecuniam pro reo constituit, in absentia fuerint, tunc liceat creditori etiam aduersus res rei principalis uenire. Quod si nullae res rei principalis appareant, tunc etiam in res mandatoris uel fideiussoris manus creditoris porrigi possunt, ut etiam si debitores habeant, etiam ab his creditori satisfiat. Haec autem sic intelligenda sunt, ut nullam facultatem habeat creditor res uindicare prius, quam personales actiones exerceat, tam contra ipsum reum principalem, quam fideiussores eius uel mandatores, eosque non soluendo esse appareat, eodem iure scilicet obseruando, si personae eorum non appareant. Haec autem omnia, quae de creditore et fideiussore diximus, etiam ad uenditionis confirmatorem trahenda sunt, ut non prius emptori licentia sit aduersus confirmatorem consistere, nisi prius uenditorem conuenerit uel indubitate soluendo non sit. Sed nec hypothecariis in rem actionibus iudicium pateat, antequam personales actiones defecerint. Et in summa quae dicta sunt in mutua pecunia et in uenditione, custodienda erunt et in omnibus contractibus, qui aliquam satisdationem recipiunt. Sin autem argenti distractores pecuniam constituerint, secundum ueteres leges conueniantur.

kp. 11
  
De solutionibus et liberationibus, et uerborum significatione.

2. Si quis pecuniam mutuauerit, debitor autem pecuniam non habuerit, quam daret, rem mobilem creditori praestet, si habet. Sin autem rem mobilem non habeat, tunc immobilem rem suam, si habet, uendere debet, et pecuniam debitam ex pretio rei soluere. Sin autem emptorem non inueniat, tunc praedium, quod optimum habet, creditori suo praestet, et actione, qua obstrictus est, liberetur. Vbi autem emptorem sui praedii inuenerit, caueat creditori pecuniam debitam se soluturum, et post cautionem liceat ei constituere uenditionis contractum. Creditoris autem appellatione significatur non solum is, qui mutuam alicui dedit pecuniam, sed etiam omnes, qui aliquam actionem contra aliquem habeant.

DAT. KAL. APRIL. CONSVLATV BELISARII. (535)
 

 
CONST. IV
  
kp. 12
  
De monasteriis.

1. Qui uult aedificare monasterium, prius episcopum uocet, et illum exoret, ut sanctam crucem imponat, et postea imponatur aedificium.

kp. 13
  
De monachis et ascetriis.

2. Si quis monachus fieri uult, siue liber sit, siue seruus, non statim monachus fiat, sed per triennium tonsura quidem et ueste laicorum utatur, et diuinas scripturas discat et confiteatur suam condicionem, id est, utrum ingenuus sit, an seruus, uel alterius cuiuscumque status, et narret causas, propter quas ad solitariam uitam migrare desiderauerit, ne forte malus sit, et Deo displiceat. Oportet autem et monachos uerba ei adferre, quae mores eius et uitam corrigere poterunt. Et si per triennium talis appareat, ut uideatur dignus tonsura et ueste religiosa, tunc et tondeatur, et stolam monachicam uestiat, siue liber sit, siue seruus, et nulla molestia inferatur ei, neque de seruili, neque de libertina condicione. Sin autem aliquis intra triennium retrahere eum ut seruum suum uoluerit, et dicat, quod res suas furatus ad monasterium cucurrit, non statim eum abstrahat, sed prius probet, quod et seruus est, et pro furto uel uita mala, et peccatis atrocibus timuit, et fugit. Et si haec uera sint, reddatur seruus domino suo cum rebus subreptis, si etiam ipsae quoque res in monasterio fuerint; dominus autem eum recipiens fidem ei praestet, quod nullo eum malo propter haec, quae iam peccauit, affecturus sit. Quod si nullo delicto seruum suppositum esse dominus probare potuerit, et ipse seruus ex castitate morum suorum bona testimonia habeat, etsi nondum triennium praeterierit, tamen maneat in eodem uenerabili monasterio; triennio autem semel transacto, et inter monachos seruo numerato, nulla licentia sit postea qualemcumque molestiam ei inferre, siue reuera famulus sit, siue ingenuus, sed omnimodo solitariae uitae permaneat, etsi peccatum ab eo in priore uita admissum sit. Ea autem, quae furto subrepta sunt, procul dubio, si inueniantur, domino reddi oportet.

kp. 14
  
Idem.

3. Sin autem seruitutem effugiens uenerit quis ad monasterium, postea autem reliquerit uenerabilem locum, et in aliam uitae figuram transierit, liceat domino extrahere eum, et probanti quod seruus est, ut seruum eum habere.

kp. 15
  
Idem.

4. In omnibus monasteriis, siue paucos siue complures monachos habeant, nulla licentia monachis sit separatim conuersandi, nec unusquisque monachus suum proprium cubiculum habeat, sed communiter ad excolendum Deum congregentur, et in communi loco dormiant: singulis quidem in culcitis suis, humi uidelicet constratis, iacentibus, omnibus autem in una domo dormientibus. Quod si tantus sit monachorum numerus, ut una domus eis non sufficiat, tunc et in duabus pluribusue habitationibus dormiant, non autem separatim per se, sed in communi loco, sicut iam praediximus: nisi forte quidam ex his tales sint, ut iuste debeant segregari ab alia monachorum multitudine, quos summae uitae constitutos Graeci ‘anakhôrêtas’ et ‘hêsukhastas’ dicunt.

kp. 16
  
Idem.

5. Si quis in monasterio se consecrauerit, et postquam religiosa ueste uestitus est, a monasterio recesserit, omnia bona ipsius, quae in monasterium introduxit, ad ipsum monasterium pertineant. Idem est ex alia constitutione, et si non introduxerit; omnes enim res eius dominii monasterii sint.

kp. 17
  
Idem.

6. Si uir uel mulier liberos habens ad solitariam uitam peruenerit, si quidem iam donauerit filio suo uel filiae suae tantum, quantum lex Falcidia facit, siue occasione propter nuptias donationis, quam pro filio suo dedit, siue dotis causa, quam pro filia sua praestitit: si igitur habeant legis Falcidiae quantitatem, cetera bona eius ab omni inquietudine liberentur, siue pater sit siue mater, qui quaeue in monasterium introierit, ut in reliquis rebus eorum nullam habeant liberi communionem, utpote cum lege Falcidia satis eis factum sit. Quod si nihil eis uel minus Falcidia pater uel mater praestiterit, tunc etiam monacho facto patre uel consecrata matre, libera facultas filiis sit uel totam Falcidiam, uel quod ei deest, a monasterio uindicare. Inter uirum autem et uxorem talis obseruatio teneat, ut siue maritus, siue uxor intrauerit in monasterium, hoc consequatur laica persona, quod ex casu mortis ei competisset secundum dotalium pactionum tenorem.

kp. 18
  
Idem.

7. Si quis introierit in monasterium, et post religiosam uestem recesserit, uel militauerit, uel simpliciter laicus factus fuerit, exspolietur cingulo militari, et uita libera non potiatur, sed officio praesidis prouinciae seruire cogatur. Substantia autem eius in monasterio maneat.

kp. 19
  
Idem.

8. Si quis in monasterio consecratus fuerit, posteaque in aliud monasterium transire maluerit, substantia quidem eius a priore monasterio uindicetur, aliorum autem monasteriorum primates prohibeant eum transire, ut in alio monasterio non recipiatur. Et de hoc curare debent non solum religiosissimi episcopi, sed etiam reuerendissimi archimandritae.

kp. 20
  
Idem.

9. Si quis monachus constitutus clericatus honorem acceperit, nullam habeat facultatem uxorem ducendi, quamuis eius gradus sit, cuius clericus non prohibetur uxorem habere, qualis est gradus cantorum et lectorum. Non solum autem uxorem ducere prohibetur, sed etiam concubinam habere. Si quis autem monachus ante constitutus clericatus occasione uel duxerit uxorem, uel concubinam habuerit, eiiciatur de clero, et sit priuatus, ad nullam militiam uel professionem aliam audens uenire, nisi forte uelit in antefatas poenas incidere.

kp. 21
  
De archimandritis, et ut constitutio communis sit monachorum et sanctimonialium.

10. Primi monachi creatio non secundum ordinem temporis fiat, neque qui tempore prior est, primi loci creationem sibi praesumat, nec qui secundus forte uel tertius est, sed qui et uitae castitate, et diuinarum rerum scientia, et animi grauitate praecellit, is habeat loci prioris honorem, idque procedere debet secundum electionem atque iudicium religiosissimi episcopi. Quae autem diximus et in prioribus et in istis constitutionibus de clericis, uel monachis, uel monasteriis, ea non solum de masculis, sed etiam de feminis sanctimonialibus intelligere debemus.

DAT. KAL. APRIL. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. V
  
kp. 22
  
De numero clericorum Constantinopolitanae ciuitatis.

1. Praesens constitutio usque ad sua tempora numerum clericorum, qui est, conseruat. Postea autem iubet clericos Constantinopolitanae ciuitatis hoc numero definiri, ut LX quidem presbyteros, C autem diaconos, XL autem diaconissas, XC autem subdiaconos, C autem et undecim lectores, et XXV cantores, et C ostiarios ecclesia habeat.

kp. 23
  
Vt non liceat clerico de minori ecclesia in maiorem per patrocinium transire, et de alimoniis clericorum.

2. Non liceat in minoribus ecclesiis clericatus honorem suscipientibus postea in maiorem ecclesiam per patrocinium quorumdam transire. Sed si quid tale aliquid factum fuerit, irritum sit et nullius momenti. Nec liceat ulli clericos quidem destinare uel creare, nullas autem eis alimonias praestare; sed duorum alterum, uel non faciat clericos, uel si fecerit, det eis, unde uiuere possint.

DAT. XVII. KAL. APRIL. CONSVLATV BELISARII. (535)
 

 
CONST. VI
  
kp. 24
    
De episcopis et clericis.

1. Haec constitutio in primo capite de consecratione episcoporum loquitur, quam oportet procedere sic. Debet enim prius disceptari de uita episcopi, utrum bona sit, an reprehensibilis, et utrum bonis testimoniis muniatur, an non. Sed et si officialis uel curialis condicionis sit, prohibetur episcopus fieri, nisi forte a tenera aetate in monasterio fuit eoque modo liberatus est praedictis condicionibus: ita tamen, ut quartam partem substantiae suae curiae praestet secundum legis obseruantiam. Sed neque laico statim ad episcopatum adscendere licet, neque clericatus honorem simulatum habuisse sufficit. Oportet autem eum, qui episcopus fit, neque uxorem habere, neque concubinam, neque filios, neque nepotes, siue legitimos, siue legibus incognitos. Et si quis contra haec fecerit, et is qui factus est, et is qui eum fecit, episcopatus expellatur honore. Nec liceat pecuniae datione episcopum fieri. Esse autem oportet eum, qui episcopus fit, uel monachum uel clericum, ita tamen, ut non minus sex mensibus appareat eum in clericatu fuisse. Legere autem debet et sanctos canones eo tempore, quo consecratur. Consulat autem eum is, qui consecrat, si possit facere atque custodire omnia, quae diuini praecipiunt canones, et si quidem denegauerit, se posse custodire, non consecretur. Sin autem pollicitus fuerit se obseruaturum, quantum homini possibile est, sanctorum canonum praecepta, tunc is, qui consecrat, eum admonere atque praedicere ei debet, quod si non obseruauerit canones sanctos, et Deo alienus erit, et religiosis episcopis non connumerabitur. Nam canones patrum uim legum habere oportet. Sin autem aliquis pecuniam dederit, eodemque modo creatus episcopus fuerit, non solum ipse, sed etiam qui consecrauit eum, inter episcopos non erit, sed pecuniae uel res datae consecrationis causa sacrosanctae ecclesiae addicantur, siue episcopus sit, siue clericus est, qui dedit. Is autem qui accepit, non solum res amittat, sed etiam gradum atque honorem clericatus. Similiter autem et si laicus sit, qui pecuniam uel res accepit, et ipsas amittat, et aliud tantum, quantum accepit, poenae nomine sanctae ecclesiae praestare compelletur. Sed et si magistratum gerat, in magistratu esse desinat, et exsilio irreuocabili condemnabitur. Sin autem aliquis presbyter uel diaconus constitutus pecunia data ad episcopatus apicem peruenerit, non solum episcopus esse desinat, sed etiam priorem gradum presbyteri uel diaconi amittat. Consecratio autem episcopi fiat ante omnem populum christianitatis, ut sit facultas unicuique, si uelit, contradicere. Et si quidem ante consecrationem facta fuerit contradictio, non prius consecretur episcopus, nisi disceptatio de contradictione facta sit, et undique appareat innoxius is, qui ad episcopatum uocatur. Sin autem ante disceptationem ad episcopatum peruenerit, amittat honorem, non solum ipse, sed etiam is, qui eum creauit. Quod si is qui contradixit, calumniator probatus fuerit, uel contradictionis iudicium deseruerit, et non peregerit causam, prohibeatur sacra communione in omni uita sua ab eo, qui consecrauit episcopum.

kp. 25
   
Idem.

2. Nemo religiosus episcopus extra suam ecclesiam degat ultra annale spatium, nisi forte per imperialem iussionem hoc fuerit factum. Patriarchae autem episcopos cogere debent, et in suis ecclesiis obseruare, et in longas peregrinationes non ire nisi iussu principis. Sin autem sine iussione principis ultra annum episcopus extra suam ecclesiam fecerit, tunc regionis patriarcha legitimis eum praeconiis reuocet, id est, custodiens sacrorum canonum obseruantiam. Sin autem non obtemperauerit is, qui euocatus est, sed in eadem absentia perseuerauerit, tunc repellat eum ab episcoporum numero, et alterum pro eo substituat. Sin autem is, qui in absentia est, metropolitanus non fuerit, sed cuiusdam municipii episcopus, tunc ea, quae diximus a patriarcha fieri oportere, metropolitanus faciat. Quod si litigiorum causa peregrinari uoluerit episcopus, non concedatur. Litigare enim episcopi non per semet ipsos, sed per suos clericos debent, siue apocrisiarios, siue oeconomos, et supplicare principi debent, et impetrabunt ea, quae desiderant fieri.

kp. 26
   
Idem.

3. Numquam episcopus in Constantinopolitanam ciuitatem ueniat, nisi litteras acceperit a metropolitano suo ad imperatorem, quas diuini canones commendatorias appellant, quibus declarabitur necessariam esse profectionem episcopi. Sin autem metropolitanus sit, qui peruenire in Constantinopolitanam ciuitatem maluerit, litteras accipiat a patriarcha regionis suae. Venientes autem non audeant intrare ad imperatorem per semet ipsos, sed prius ad patriarcham ueniant, uel ad apocrisiarios regionis, ex qua sunt, et ipsis communicent causas, propter quas uenerint. Liceat autem episcopis et per referendarios magnae ecclesiae, uel apocrisiarios patriarcharum referre imperatori, et sic impetrare responsum.

kp. 27
   
De clericis.

4. Nemo clericus fiat, nisi is qui et bonum testimonium habet, et litteratus est. Qui enim litteras nescit, clericus esse non potest. Doceantur autem presbyteri et diaconi sacras orationes et ecclesiasticos canones, quos scilicet consecrari oportet sine reprehensione, sine iusta contradictione, sine pecuniarum datione, liberatos tam officiali quam curiali condicione, nisi forte secundum obseruationem, quam in primo capite praesentis constitutionis exposuimus.

kp. 28
   
Idem.

5. Qui duas nuptias contraxerit, diaconus uel presbyter fieri prohibetur. Sed et si mulierem disiunctam a marito suo, quem ipsa reliquit, uxorem quispiam habuerit, neque diaconus, neque presbyter fieri potest. Idem est, et si concubinam habeat: quippe tales homines cum castitate uiuere decet. Castus autem est, qui habet, uel habuit uxorem castam, et ipsam ab ipso uirginem receptam. Si quis autem presbyter uel diaconus uel subdiaconus uxorem duxerit, uel concubinam habuerit, siue clam, siue palam, siue sub aliqua figura, cadat clericatus honore, et sit priuatus et laicus.

kp. 29
  
De diaconissis.

6. Ea quae de clericis diximus, teneant etiam in diaconissis. Diaconissas autem creari constitutio praecepit, si quinquaginta annorum aetatem agant, ita tamen, ut uirgines sint, uel si unum tantummodo maritum habuerint. Sin autem mulier propter aliquam necessitatem minor quinquaginta annis diaconissa facta fuerit, non liceat ei alibi degere, quam in asceterio sanctimonialium mulierum, ubi neque mares conuersantur, neque uiuere liceat ei quomodo uelit. Nulla autem facultas diaconissis tributa est habere quosdam secum ueluti fratres siue cognatos, uel quos dicere solent ‘agapêtous’, id est dilectos. Nam diaconissae uel per se habitare debent, uel nullum alium admittere secum, nisi reuera fratrem. Sin autem aliqua suspicio sit, quasi simulatus frater cum ea degerit, uel ab initio non consecretur, uel si consecrata fuerit, amittat honorem. Poenas autem cum corruptore patiatur eas, quas sacrae constitutiones aduersus corruptores definiunt. Eo autem tempore, quo diaconissae consecrantur, admonendae sunt, ut, si postea nupserint, uel aliam uitam elegerint, gladio ultore feriantur, et facultates earum monasteriis siue ecclesiis addicantur. Is autem qui corrupit eam, puniatur quidem eodem supplicio, bona autem eius fisci uiribus uindicentur.

kp. 30
   
Idem de clericis.

7. Siue lector, siue subdiaconus, siue diaconus, siue presbyter clericatus honorem contempserit, et in aliam uitam transierit, duorum alterum, uel curiali condicioni cum suis facultatibus subiiciatur, uel si plures curiales ciuitas habeat, siue ipse uilior sit, ad officialem condicionem trahatur, id est, taxeoticam.

kp. 31
    
Idem de numero clericorum.

8. Nullus episcopus multitudinem clericorum faciat passim, debet enim secundum reditum ecclesiarum ita etiam clericorum numerus moderari. Et si quidem is, qui sacrosanctam aedificauit ecclesiam, statuit ab initio clericorum numerum, qui debent in eadem ecclesia consecrari, ille numerus custodiatur. Sin autem numerus praefinitus non est, neque per amicitiam, neque per gratiam oneranda sacrosancta ecclesia est, sed moderandus numerus erit cura et sollicitudine patriarcharum et metropolitanorum, et aliorum episcoporum. Liceat autem unicuique, siue priuatus, siue laicus sit, inspicienti ea, quae diximus, ab aliquo contempta, ad imperatorem referre.

DAT. KAL. APRIL. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. VII
  
kp. 32
     
De rebus ad uenerabilia loca pertinentibus non alienandis.

1. Nulla sub Romana ditione constituta ecclesia, uel xenodochium, uel ptochotrophium, uel nosocomium, uel orphanotrophium, uel gerontocomium, uel brephotrophium, uel monasterium tam monachorum, quam sanctimonialium, archimandritam habens uel archimandritissam, licentiam habeat alienare rem immobilem, siue domum, siue agrum, siue hortum, siue rusticum mancipium, uel panes ciuiles, neque creditoribus speciali hypothecae titulo obligare. Alienationis autem uerbum continet uenditionem, donationem, permutationem, et emphyteuseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes huiusmodi alienatione abstineant poenas timentes, quas Leoniana constitutio minatur, id est, ut is quidem qui comparauit, rem loco uenerabili reddat eam ei, cuius et antea fuerat, scilicet cum fructibus aliisque emolumentis, quae in medio tempore facta sunt. Oeconomum autem ecclesiae praestare oportet omne lucrum, quod ex huiusmodi prohibita alienatione senserit, uel ecclesiam damno affecerit, ita ut in posterum oeconomus non sit. Non solum autem ipse, sed etiam successores eius teneantur, siue ipse oeconomus alienauerit, siue respiciens alienantem episcopum non prohibuerit, et multo magis si consenserit. Tabellionem autem, qui talia interdicta instrumenta conscripserit, perpetuo exsilio tradi oportet. Magistratus autem, qui eadem instrumenta admiserunt, et officiales, qui operam dederunt, ut monumentis intimentur donationes, uel ceterae alienationes actis interuenientibus confirmentur, non solum magistratu, sed etiam dignitate et facultatibus suis cadant. Remittit autem constitutio ea, quae in praeterito tempore acta sunt, excipit autem quosdam contractus, quos in sequentibus exponit capitulis, per quos ecclesiarum immobiles res alienari possunt. Xenodochium, id est locus uenerabilis, in quo peregrini suscipiuntur. Ptochotrophium, id est locus uenerabilis, in quo pauperes et infirmi homines pascuntur. Nosocomium, id est locus uenerabilis, in quo aegroti homines curantur. Orphanotrophium, id est locus uenerabilis, in quo parentibus orbati pueri pascuntur. Gerontocomium, id est locus uenerabilis, in quo pauperes et propter senectutem solam infirmi homines curantur. Brephotrophium, id est locus uenerabilis, in quo infantes aluntur.

kp. 33
     
Quomodo liceat ad imperatorem res sancti loci transferre.

2. Si princeps uoluerit rem immobilem sancto loco praestare, et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei, diuina pragmatica sanctione ab eo promulgata.

kp. 34
    
Quomodo emphyteusis rerum ad sanctos locos pertinentium contrahitur.

3. Emphyteuseos contractum sub hac obseruatione sanctus constituat locus, ut uiuo quidem eo, qui contrahit, maneat omnimodo emphyteusis, mortuo autem eo ad heredes eius transmittatur, si forte filii sint, siue masculi siue feminae, aut si nepotes sint siue neptes, aut si uxor sit uel maritus, si specialiter mariti uel uxoris nomen expressum fuerit. Alioquin ad aliam personam emphyteuseos contractus non transeat, sed usque ad uitam contrahentium extendatur, nisi filios filiasue, nepotes neptesue habeant. Procedere autem emphyteusis debet prius requisitione cum omni ueritate atque subtilitate habita in reditu eo, qui ad id tempus fuerat, in quo ad sacrosanctam ecclesiam res peruenisset, eiusque reditus sexta portio remittatur ei, qui emphyteusin contrahit. Sin autem deminutus fuerit ex aliquo casu reditus praedii, duorum alterum fiat, uel sub eodem reditu, qui tunc inueniatur, sine ulla deminutione is, qui contrahit, accipiat praedium, uel ad contractum omnino non accedat. Melius enim est locare magis praedia sanctorum locorum, quam sub huiusmodi deminutionibus contractus emphyteuseos facere. Sin autem ecclesiastici proastii emphyteusis contrahatur pretiosissimi quidem, sed tamen uilissimum reditum habentis, non oportet emphyteuseos contractum ad reditus quantitatem metiri, sed aestimatio proastii fiat, et inspiciatur reditus, qui per uiginti annos comparari potest ex pretio proastii, et tantum reditum dare se paciscatur is, qui emphyteusin contrahit, ita tamen, ut etiam in hoc casu non in perpetuum contractus extendatur, sed secundum obseruationem, quam superius diximus. Sciant autem hi, qui emphyteusin contraxerint, quod placito reditu ab eis per biennium non dato, licentia libera praestatur sanctorum locorum administratoribus et praedia abstrahere, et nihil emponematum nomine praestare. Emponemata autem dicimus ea, quae labore contrahentis in agro meliorata sunt. Sin autem deteriorem agrum fecerit, cogatur de suo sumptus dare, et restituere pristinam praedii faciem, et in hoc subiici debet non solum ipse, sed etiam heredes eius, uel successores, uel bonorum possessores, et bona eius, ita tamen, ut debitum quoque reditum sine aliqua dilatione reddere compellatur. Id autem, quod de prohibitione alienationis diximus, obtineat non solum in integris domibus uel proastiis, uel agris, uel hortis, sed etiam in his, quae omnino diruta, uel deserta, et in area posita sunt; quamuis enim nullum aedificium, nullam materiam habeant, attamen ea alienari prohibitum est, nisi forte emphyteusis ad tempus secundum ante factam diuisionem in tres personas fuerit facta. Ne autem aliqua circumscriptio fiat, iubet constitutio, duos primates mechanicorum uel architectorum in ciuitate Constantinopolitana una cum religiosis oeconomis et quinque reuerendissimis presbyteris et duobus diaconis, praesente et ipso beatissimo archiepiscopo, uel in prouinciis duos nobiles mechanicorum uel architectorum, aut unum, si unum tantum habeat ciuitas, peruenire oportet ad locos, et diuinis ante positis scripturis definiri ab eisdem architectis, quantum debeat super eodem loco diruto sacrosanctae praestari ecclesiae ab eo, qui emphyteuseos contractu procedere uelit, et sub his pactionibus et instrumenta emphyteuseos componantur, et is qui contraxit emphyteusin, et aedificet, et materiis utatur, si quasdam materias dirutas habeat locus, et transmittat contractum duobus successoribus suis secundum praedictam obseruationem, posteaque praedium redeat ad sacrosanctam ecclesiam uel ad alium uenerabilem locum, qui sub titulo emphyteuseos rem immobilem dederit. Tribus enim personis defunctis omnimodo praedium ad uenerabilem locum redeat. Nam et illam pactionem, immo magis callidam machinationem reiiciendam esse constitutio iubet, id est, si pactus fuerit cum oeconomis et religioso episcopo et aliis personis, quas enumerauimus, is qui emphyteusin contrahit, ut etiam tribus personis defunctis, nihilominus deinceps successoribus liceat emphyteuseos titulo res immobiles ab ecclesia capere, et aliis personis anteponi. Talem enim conuentionem utpote callide factam constitutio reprobauit.

kp. 35
    
Quomodo ususfructus rerum ad sanctos locos pertinentium constituatur.

4. Sin autem uoluerit aliquis rem immobilem ecclesiasticam uel ptochicam utendi fruendi causa accipere, eo modo faciat contractum, quo diui Leonis constitutio statuit. Oportet enim fructuarium diuitem constitutum et rerum immobilium dominum aliam rem iure dominii dare sacrosanctae ecclesiae, uel alii uenerabili loco, a quo usumfructum accepit, ita tamen, ut res immobiles, quas ipse pro usufructu praestat, non minorem reditum habeant, quam est ususfructus rei immobilis ad sacrosanctam ecclesiam uel alios uenerabiles locos pertinentis, ita tamen, ut res omnimodo, quam utendi fruendi causa accepit, uel mortuo eo ad sanctum redeat locum, uel adhuc uiuo eo, si forte usque ad certum tempus ususfructus ei constitutus est. Impleto enim tempore, necesse est usumfructum exstingui. Nulla autem licentia sit tempus in tantum protelare, ut etiam post mortem fructuarii res immobilis ad sanctum locum non redeat. Nam modis omnibus defuncto fructuario pleno iure fundus ad ecclesiam redire debet, ita tamen, ut etiam illa res, quam de suo patrimonio ab initio fructuarius loco sancto dedit, maneat firmiter nulla machinatione abstrahenda.

kp. 36
   
Quibus poenis subiecti sunt, qui praesentem constitutionem contemnunt.

5. Si quis contra saluberrima iura praesentis constitutionis rem immobilem loci uenerabilis comparauerit, primum quidem rei aestimationem amittat, et rem, quam illicite emerit, restituat cum omnibus emolumentis eius, quae in medio tempore facta sunt, et omnia lucro ecclesiae uel alterius loci uenerabilis cedant, et nullam habeat ipse contra ecclesiam actionem, sed tantum aduersus oeconomos uel alias uenditorum personas ex empto iudicium moueat. Nam uenditorum patrimonia emptori subiecta esse aequum est. Haec, si uenditio contra praesentem legem rei immobilis ad uenerabilem locum pertinentis contracta sit. Alioquin si donatio facta fuerit, tunc is, qui liberalitatem interdictam accepit, non solum ipsam rem cum fructibus suis et causis uenerabili loco restituat, sed etiam aliud tantum, quantum accepit, poenae nomine praestet sanctissimo loco, cuius res donata fuerit ab his, qui res eius administrant. Sin autem titulo permutationis rem loci uenerabilis capiat aliquis, tunc et rem, quam accepit, reddat, et quam ipse dedit, amittat, actione ei scilicet aduersus personas et patrimonia eorum conseruanda, qui cum eo contraxerunt, excepto uidelicet principe, cui secundum praefatam superius diuisionem permutationem facere rerum immobilium cum sacrosanctis locis permissum est. Sin autem pignus creditor ad corporalem detentationem acceperit, et res immobilis sit, quae pertinet ad ecclesiam, uel ad alios uenerabiles locos, ueluti domus, uel proastium, uel ager, uel hortus, uel panes ciuiles, uel mancipia rustica - nam ea quoque ueluti membra rerum immobilium sunt - : si quis igitur horum aliquid pignoris nomine corporaliter acceperit, prius quidem neque sortem, quam dedit, neque usuras, quas forte stipulatus est, exigat, deinde etiam ipsam rem cum suis emolumentis uenerabili loco restituat, sed et in hoc casu aduersus oeconomos uel alios administratores uenerabilium locorum actionibus creditori competentibus. Omnia enim, quae diximus, etiam in mulierum monasteriis uel asceteriis obtinere oportet.

kp. 37
   
Quando licet hypothecae titulo res uenerabilium locorum obligare.

6. Si qua necessaria causa et inexcusabilis immineat, ut mutuam pecuniam accipiat uenerabilis locus, liceat oeconomis etiam res immobiles obligare pignoris iure, ita tamen ut corporaliter creditoribus non tradantur.

kp. 38
  
Quibus poenis subiicitur, qui inlicitum emphyteuseos contractum iuris uenerabilis loci componit.

7. Si quis emphyteuseos contractum in ecclesiastica re uel alterius uenerabilis loci contraxerit in perpetuum, primum quidem id, quod actum est, pro infecto habebitur, deinde tantum eum in unoquoque anno perpetuo praestare sanctissimo loco oportet, quantum praestitisset, si ab initio legitima emphyteusis esset, nullo remanente apud eum ex his, quae frustra ei emphyteuseos occasione praestita sunt. Res enim ipsas cum suis fructibus omnimodo restituere debet. Tabelliones autem, si contra legem emphyteuseos instrumenta receperint, irreuocabili puniantur exsilio, ut numquam redeant, nec si diuina sanctio promulgata fuerit. Nam nec magistratus audaci spiritu talia instrumenta uel dictare, uel facta admittere, et monumentis publicis inserere, uel confirmare debent. Nam si aliquid tale deliquerint, non solum honore, sed etiam dignitate et patrimonio cadant.

kp. 39
    
Quomodo punitur, qui sacra uasa uel dona alienat, uel pignerat, uel conflat, et de panibus ciuilibus.

8. Eisdem poenis coërceri oportet etiam illos, qui sancta uasa siue sacra dona contra legem uel pignerauerint, uel distraxerint, uel conflauerint, uel quocumque modo alienauerint, excepta uidelicet captiuorum redemptione, eandemque obseruantiam iubet constitutio tenere et in alienatione panum ciuilium.

kp. 40
    
De pragmaticis sanctionibus, quae contra commoda uenerabilium locorum promulgantur.

9. Nulli liceat per pragmaticam sanctionem aliquid eorum capere, quae sacrosanctis ecclesiis aliisque uenerabilibus locis competunt, scilicet si immobiles sint, uel mobiles quidem, sed alienari non possint. Sin autem quaestor magnificus tale rescriptum dictauerit, uel ceteri magistratus intimationem pragmaticae formae receperint, unusquisque quinquaginta librarum auri poena mulctetur. Sin autem religiosi episcopi tales pragmaticas sanctiones contempserint, sine periculo contempsisse se cognoscant; nam si receperint eas, etiam episcopatus honorem amissuros se non dubitent Ea autem locari uel emphyteuseos titulo dari oportet sola, quae administratorum arbitratu uideantur tali aliquo indigere.

kp. 41
    
Idem.

10. Si quis in potentatu constitutus diuinam pragmaticam sanctionem impetrauerit, cogentem oeconomum uel alios administratores uenerabilium locorum ea, quae aliis neque locata neque emphyteuseos titulo data sunt, sibi locari, uel emphyteuseos nomine dari, poena sacrilegii teneatur.

kp. 42
    
De monasteriis non uendendis uel alienandis.

11. Nemini liceat in posterum cuiuscumque monasterii uenditionem impiam, uel donationem, uel permutationem contrahere, ubi et altare collocatum est, et sacra missa facta, et monachica conuersatio. Sin autem aliquid tale fuerit admissum, et id quod factum est, pro infecto habebitur, et is, qui accepit, pretium amittat, et is, qui distraxit, et rem et pretium reddat sacrosanctae ecclesiae et uenerabilibus monasteriis, quorum curae erit, ut alienatum contra leges monasterium rursus in pristinum statum reducatur. Nulli autem liceat uel titulo pignorum uel hypothecarum sacrosanctum obligare monasterium. Nam et si tale aliquid admissum fuerit, refutari oportet, ut iterum in sanctissimo monasterio sacra procedat missa.

kp. 43
    
Si sterilis ager ad uenerabilem locum peruenerit.

12. Si quis sterilem agrum cuicumque uenerabili loco donauerit uel uendiderit, contractus nullius erit momenti. Nam et donatione et quauis alienatione rescissa cogatur donator uel uenditor rem suam recipere, quam calliditate et fraude uidetur dedisse, ut exoneraret scilicet suum proprium patrimonium. Oeconomus autem uel quicumque alius administrator uenerabilis loci omne damnum, quod ex huiusmodi inlicito actu contigit, resarciat ei, qui cum eo contraxit, secundum ea, quae superius diximus. Liceat autem unicuique ex populo, si uiderit praecepta propositae constitutionis neglecta, ad imperatorem referre, et calumniatoris notam euadere. Omnibus autem permissum est ubique magistratus gerentibus, siue minorem siue maiorem potestatem habeant, omnia praesentis constitutionis capitula custodire.

DAT. XVII. KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. VIII

kp. 44
     
De praescriptione centum annorum ecclesiae competente Romanae ciuitatis.

1. Praesens constitutio, quae consulatu Belisarii Kal. Mai. data est, iubet quidem sacratissimam ecclesiam Romanam centum annorum praescriptione solum in suis actionibus remoueri. Nihil autem de ea latius exponemus, quia innouata est ab alia constitutione, quae data est consulatu Basilii.
 

 
 CONST. IX

kp. 45
     
Vt ciuitates circa Viminacium constitutae suum proprium archiepiscopum habeant.

1. Haec constitutio iubet ciuitates, quae sunt circa Viminacium, quas ditione sua noster imperator subiugauit, potestati esse subiectas archiepiscopi sui proprii, et non esse in potestate Thessalonicensis episcopi.

DAT. VI. KAL. MAI. CONS. BELISARIO. (535)
 

 
 CONST. X
   
kp. 46
    
De Anthimo et Petro et Seuero et Zoora haereticis.

1. Haec constitutio confirmat sanctissimas synodos et monachorum auctoritatem. Anthimum autem et Petrum et Seuerum et Zooran episcoporum numero expellit, prohibetque eos in urbe Constantinopolitana uel alia magna ciuitate conuersari. Comminatur autem etiam, si quis Seueri libros habeat, eosque ignibus non tradat, seuerissimas poenas, nam et manus incisionem subsistere iubet eos, qui libros eius scribere ausi fuerint.

DAT. VIII. ID. AVG. CONS. BELISARIO. (535?)
 

 
CONST. XI
   
kp. 47
  
De rebus immobilibus alienandis, quae ad ecclesiam Hierosolymitanam pertinent.

1. Haec constitutio alia quidem omnia capitula, quae de alienatione praediorum ecclesiasticorum superius dicta sunt, in eodem uigore conseruat, ut etiam in sancta ecclesia Hierosolymitanae sacratissimae ciuitatis obtineant. Nam et ipsi distractione omnino rusticorum praediorum interdicit. Domos autem si quas habeat, non prohibeatur eas alienare, scilicet si ampliore commodo potiatur, et hoc autem decreto antecedente fieri iubet. Decretum autem apud patriarcham Hierosolymitanae ciuitatis ordinetur, praesente etiam clero eius, et probanda iusta causa, propter quam alienatio domorum fit, ita tamen ut aestimatio definiatur ad quantitatem pensionum, quae per quinquaginta annos colligi possunt, ut ea aestimatione domorum alienatio fiat.

DAT. XV. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI POST BELISARII V. C. CONSVLATVM. (536)
 

 
CONST. XII
   
kp. 48
   
Quando liceat clericis ab alia ecclesia ad aliam transire.

1. Superius constitutionem legimus, qua cauetur, ut numerus clericorum certus sit in maiore ecclesia urbis Constantinopolitanae. Haec autem constitutio iubet, ut ex aliis ecclesiis superflui clerici, id est hi, qui supra statutum numerum sunt, in locum mortuorum clericorum maioris ecclesiae transferantur.

IDEM P. C. BELISARII. (536?)
 

 
 CONST. XIII
   
kp. 49
     
Vt mille centum ergasteria immunitate potiantur sub nomine decanorum et lecticariorum, et ut nemo alius immunitatem habeat.

1. Haec constitutio iubet, ut Constantinopolitanae ciuitatis mille centum ergasteria immunitate potiantur occasione decanorum et lecticariorum, et funeribus defunctorum destinentur, ita ut octingenta quidem ergasteria corpora personarum praestare, residua autem trecenta ergasteria pecuniam dare, cetera autem omnia ergasteria ciuilibus muneribus fungantur, siue ecclesiae sint, siue xenonis, siue monasterii, siue orphanotrophii, siue brephotrophii, siue ptochii, siue imperialis domus, siue magistratus populi Romani, siue inlustris, siue alterius senatoris, siue cubicularii, siue militari cingulo decorati. Quod si quis patrocinio suo munere ciuili liberare suum uoluerit inquilinum, dominium quidem amittat ergasterii, hoc autem fisci uiribus uindicetur.

DAT. XVI. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI P. C. BELISARII ANNO I. (536)
 

 
 CONST. XIV
   
kp. 50
     
Quando licet locis uenerabilibus res immobiles alienare.

1. Haec constitutio subdiuisionem facit in ea constitutione, quae de rebus immobilibus ad sancta loca pertinentibus loquitur. Ait enim, si ecclesia, uel alius sacratissimus locus publicum debitum debeat, ueluti tributa, et non habeat, unde solutionem pecuniae faciat, conuenire omnes in unum tam clerum quam religiosum episcopum ipsius ciuitatis ad metropolitam, et sanctis scripturis propositis rem disceptari. Et si nullae aliae opes inueniuntur sine alienatione ecclesiastici praedii, tunc decreto apud praesidem prouinciae celebrato, alienatio praedii ad locum uenerabilem pertinentis fiat, ita tamen, ut emptor pretium tributorum exactoribus soluat, et ab eis apochas accipiat, et fiscale debitum subeat, et in locum fisci succedat, et munimentum plenissimum habeat, et non timeat anteriorem legem. Eos autem, qui distraxerunt, operam dare oportet, ut postquam ipsi actis interuenientibus deposuerint, se iure distraxisse, etiam apochas tributorum intimare, ut etiam ecclesia securitatem habeat de pecuniis tributorum nomine fisco solutis, omni circumuentione et simulatione pro infecta habenda. Ideo enim et decreti celebratio permissa est, ut etiam publicum debitum manifestetur, ex quot annis collectum est, et quemadmodum non potuerunt oeconomi pecuniam soluere, sed in necessitatem alienationis uenerunt. Haec autem omnia procedere debent propositis sanctis euangeliis. Sin autem priuatus sit, cui uenerabilis locus pecuniam debeat, ipsam immobilem possessionem creditor pro soluto capiat, dummodo addictio ita fiat, ut debitam pecuniam non excedat, scilicet et in hoc casu decreti celebratione interueniente. Huius autem constitutionis subdiuisione excepta est magna ecclesia Constantinopolitanae ciuitatis, et sancta oratoria, quorum ipsa curam agit, sed etiam omnia monasteria, quae sanctae eidem magnae ecclesiae supposita sunt.

DAT. XV. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI P. C. BELISARII ANNO SECVNDO. (537)
 

 
CONST. XV
   
kp. 51
     
Vt magistratus sine pecunia fiant.

1. Omnes magistratus sine pecunia creari decernimus, ut neque impune aliquid detur, neque sine punitione aliquid a subiectis exigatur.

kp. 52
     
De uicario Asianae regionis et praeside Phrygiae sublatis, et in comitis Phrygiae Pacatianae nomen translatis.

2. Vicarius Asianae regionis, et praeses Phrygiae Pacatianae, comes Phrygiae Pacatianae nominetur, et habeat tam uicarii quam praesidis honorem, et utriusque magistratus annonas et capita habeat, et una tantum apparitione utatur, permixta tamen ab utroque magistratu. Agat autem curam et tributorum exactionem. Sed et apparitio eius duplices annonas et capita habeat. Comes autem Phrygiae Pacatianae nullam habeat communionem in Asiana dioecesi, sed habeat quidem comitis Phrygiae Pacatianae nomen, nullam autem habeat iurisdictionem extra territorium Phrygiae Pacatianae.

kp. 53
     
De uicario Ponticae sublato et in comitis Galatiae primae nomen translato.

3. Qui ante uicarius Ponticae uocabatur, modo comes Galatiae primae nominetur, et in milites habeat potestatem, et utriusque magistratus annonas accipiat, id est tam ciuiles quam militares honores. Vltra territorium autem primae Galatiae nullam habeat potestatem. Vtriusque autem Ponticae magistratus apparitores misceri oportet, et comitianam appellari, et periclitari cum suo comite in exactionibus tributorum.

kp. 54
    
Vt nemo ciuilis uel militaris magistratus uicarios habeat.

4. Nemo magistratus ciuilis uel militaris in municipiis eius prouinciae, cui praeest, uicarios suos audeat mittere, sed si quid tale fecerit, magistratus honore cadat.

kp. 55
    
Vt comites Orientis et praesides Antiochiae officium habeant.

5. Magistratus comitis Orientis et praesidis Antiochiae unus sit, et utriusque apparitiones misceantur, et comitiana apparitio appelletur, et primam Syriam habeat tantum comes Orientis, dummodo etiam illam regionem habeat, quae Cyrrhestica uocatur. Habeat autem et utriusque magistratus annonas, et curam agat in tributorum exactionibus, et ut populares seditiones compescat, et ciuilem ordinationem conseruet.

kp. 56
   
Vt omnes priuati praesidibus subiiciantur, et de sacramento a praesidibus dando, et de furtis praesidum.

6. Omnes priuatos homines suppositos esse constitutio iubet omnibus prouinciarum praesidibus tam in pecuniariis, quam in criminalibus causis. Et hi autem, qui a Constantinopolitana ciuitate discedunt, cuiuscumque iudicii calculos uel iussiones habeant, subiecti sint prouinciarum praesidibus, ut non audeant sportularum nomine aliquid exigere supra modum sacris constitutionibus statutum. Hoc enim si contempserit praeses, de sua substantia resarcire damna prouincialibus cogetur. Liceat autem eis et de huiusmodi iniuriis referre, non solum maioribus magistratibus, quibus suppositi sunt hi, qui sportulas inlicitas exegerunt, sed etiam ipsi imperatori. Liceat autem praesidibus, si uiderint eos, qui calculos uel iussiones habeant, quod iniuste uel uiolenter uersati fuerint, refrenare, et non timere neque dignitatem eorum, neque cingulum, quo forte decorantur. Oportet autem unumquemque, qui magistratum gesturus est, antequam honorem accipiat, dare sacramentum, quod neque dedit alicui pecuniam, neque lucrum impium capturus est. Si quis autem ab eo aliquid accipiat ultra ea, quae constitutio statuit, in quadruplum hoc reddat. Curam autem agat praeses prouinciae et in exactionibus tributorum, ut ea, quae exigere debet, non cum seueritate exigat, nisi forte contumaces sint hi, qui tributa debent, Habeat autem et adsessores circa se aequos et iustos, et non inclinantes ad lucrum. Quod si quis dederit aurum, ut magistratus fiat, posteaque in furto conuictus sit in ipso magistratu, et publicabuntur bona eius, et in exsilio mittendus erit, et corporales coërcitiones patietur. Nam episcopum et primates ciuitatis, si uiderint iudicem iniuste conuersari, preces imperatori porrigere oportet, ut principali indignatione poenas impius luat.

kp. 57
    
Vt praesides quinquaginta dies faciant in prouincia sua, postquam eis successum sit.

7. Praeses prouinciae, postquam desierit esse praeses, in eadem prouincia quinquaginta dies faciat, et publice pareat, et omnium suscipiat actiones. Quod si antequam quinquaginta dies praetereant, absconderit se, liceat unicuique et tenere eum in prouincia, et omne, quod furatus est, repetere ab eo, praesente tamen episcopo et rem discernente. Quod si ante quinquaginta dies fugerit, et comprehensus fuerit siue in Constantinopolitana ciuitate, siue in alia quacumque regione, retrahatur ad eam prouinciam, cui praeerat, et ea, quae furatus est, in quadruplum reddat. Haec autem tota licentia prouincialibus data est, si in furto praesidem arguere maluerint. Nam in aliis causis antedicta obseruatio cessat.

kp. 58
    
In quibus causis a praeside detenti fori praescriptionem non habeant.

8. Nemo autem neque in criminali causa, neque in tributorum exactione, neque in populari seditione, a praeside prouinciae tentus fori praescriptione utatur.

kp. 59
  
Si milites praesidis prouinciae iussiones non fecerint.

9. Vt autem in omnibus exsequi possit praeses prouinciae, et milites, qui in prouincia sedent, subiiciantur ei. Quod si milites ei non obtemperauerint, et annona eorum prohibebitur, et militiam suam amittunt et corporales poenas subsistunt.

kp. 60
  
De latrunculatoribus et biocolytis, et aphoplistis, et quomodo sacramentum a praeside dandum sit.

10. Cumque in prouinciis praesides iusti mittantur, superfluum est latrunculatores mittere, et eos, quos biocolytas, id est qui uiolentias prohibent, uel aphoplistas uocant, id est eos, qui priuatis hominibus arma habere non concedunt, ne rapinas aut caedes faciant. Sed neque magistro militum Orientis, uel aliis magistratibus licebit latrunculatores, uel biocolytas, uel aphoplistas, uel alios similes eis in prouincias mittere. Sin autem aliquid tale perpetretur, hi, qui missi sunt, praesidali potestati supponantur, et ultimum periculum patiantur, postquam ad imperatorem hoc fuerit relatum. Hi autem, qui miserunt eos, triginta librarum auri poena coërceantur. Is autem, qui magistratus creatur, si quidem in Constantinopolitana ciuitate, prae oculis imperatoris, uel praefecti praetorio, et comitis rerum priuatarum et cubicularii, sin autem in prouincia magistratum accipiat, ante metropolitam et primates ciuitatis iurare debet. Iubet autem constitutio et defensores ciuitatum nihil omnino uel dare nisi usque ad sexaginta solidos, uel accipere, nisi publicas annonas, si quae sint.

DAT. XVII. KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XVI

kp. 61
     
De numero referendariorum.

1. Haec constitutio iubet referendarios quatuordecim, qui nunc sunt, esse; donec autem ad octo perueniant, non liceat alium adiicere, ut statutus numerus eorum octo sit.

DAT. XVII. KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XVII

kp. 62
      
De officio praetoris Iustiniani Pisidiae.

1. Haec constitutio iubet utrosque Pisidiae magistratus, id est ciuilem et militarem in unum misceri, et qui eas habet, ut praetor Iustinianus uocetur, et habeat apparitionem praetorianam, et singuli apparitores per probatorias fiant. Habeat autem et carrucam argenteam, et securem et fasces siue uirgas, et adresponsum propter milites, et sit unus spectabilium magistratuum, quemadmodum spectabiles sunt comites Pacatianae et Galatiae et Orientis, et proconsules.

kp. 63
    
Si prouocatio porrecta fuerit contra sententiam praetoris Pisidiae, uel alterius, qui in Pisidia iudicauit.

2. Si prouocatio porrecta fuerit aduersus sententiam praetoris Pisidiae, oportet eam referri in auditorium praefecti praetorio et quaestoris, et simul dirimant appellationem, nam et in aliis spectabilibus iudicibus haec eadem obseruabuntur. Sin autem ex diuina iussione iudex non spectabilis in Pisidia datus fuerit, et aduersus sententiam eius prouocatio porrecta sit, non iam comes Pacatianae Phrygiae prouocationem audiat, sed ipse praetor Pisidiae, nam et sacrum auditorium habere ei constitutio concessit in huiusmodi appellationibus, scilicet si causa prouocationis ultra trecentos aureos non sit.

DAT. XV. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XVIII

kp. 64
     
De officio praetoris Lycaoniae.

1. Praeses Lycaoniae praetor nominetur, habeat autem et ciuilia et militaria insignia. Et apparitio eius per probatorias fiat, et usque ad centum apparitores numerus eius extendatur. Habeat autem praetor Lycaoniae non solum ciuilis, sed et militaris magistratus annonas. Habeat autem et adresponsum; curam autem agat in omnibus causis, id est in ciuilibus, in militaribus, in priuatis, in publicis. Et si quid admissum fuerit ab eis, qui ex Constantinopolitana ciuitate descendunt, hoc diligenter perscrutetur, et secundum delicti quantitatem temeratoribus poenas inroget. Habeat autem et carrucam argenteam, et securem, et fasces siue uirgas, et sit inter spectabiles magistratus.

kp. 65
    
Si prouocatio porrecta fuerit contra sententiam praetoris Lycaoniae, uel alterius, qui in Lycaonia iudicauit.

2. Si praetori Lycaoniae prouocatio porrecta fuerit, praefectus praetorio cum quaestore eam recipiat. Sin autem a diuina iussione iudex fuerit in Lycaonia datus, et non sit spectabilis, posteaque aduersus sententiam eiusdem iudicis prouocatio porrecta sit, apud praetorem Lycaoniae exerceri eam oportet, scilicet si causa quingentorum aureorum quantitatem non excedat. Idem est, et si ab aliis magistratibus maximis iudex ibi fuerit destinatus.

DAT. XV. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
 CONST. XIX

kp. 66
    
De officio praetoris Iustiniani Thraciae, et de prouocationibus in Thracia porrectis.

1. Qui Thraciae praeest, praetor Iustinianus nominetur, et duorum uicariorum, qui in Longomuro sedebant, solus habeat magistratus, nam ex illis uicariis unus quidem uicem agebat magistri militum, alter autem uicarius erat praefecti praetorii. Thraciae autem praetorem et spectabilibus uiris connumerari oportet. Nam ea, quae diximus de praetore Pisidiae et de praetore Lycaoniae, in eo quoque tenent. Habebit autem apparitores non plures quam centum, et non solum ciuilibus, sed etiam militaribus decorabitur insignibus. Habeat autem et adresponsum, et curam agat in tributorum exactionibus, cum sua scilicet apparitione, quae praetoriana uocabitur. Militare autem apparitores constitutio iubet ab epistolarum scrinio, a quo et antea uicariana apparitio militabat. Appellatio autem porrecta contra sententiam praetoris Thracensium, apud praefectum praetorio et quaestorem exerceri debet, ita tamen, ut quingentorum aureorum quantitatem non excedat appellationis causa. Cauetur autem constitutione, ut etiam in appellationibus porrectis contra sententias non spectabilium iudicum, qui per diuinam iussionem constituti sunt, eadem obseruentur, quae in aliis praetoribus diximus.

DAT. XV. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
 CONST. XX

kp. 67
     
De officio praetoris Isauriae, et de appellationibus in eadem prouincia porrectis.

1. Praeses Isauriae utriusque et ipse magistratus habeat insignia, et praetor, siue comes nominetur, et apparitio eius comitiana uocetur, et de appellationibus omnia sic teneant et in eo, quemadmodum de aliis praetoribus diximus, eumque connumerari iubet inter spectabiles magistratus.

DAT. XV. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XXI

kp. 68
     
De officio rectoris prouinciae.

1. Haec constitutio habet inscriptionem: mandata principis. Disponit autem, quales esse oportet prouinciarum praesides, et interdicit eis aliquid a subiectis lucrari, quasi publicis annonis sufficientibus eis, nam et tributa exigere et requirere debent, ne forte fiscus deminutionem aliquam passus sit. Oportet autem et causas priuatorum cum aequitate eos audire, et uiliores quidem dirimere sine scriptis, et non concedere litigatores ultra ea, quae constitutionibus continentur, in iudicium expendere. Sin autem uiles sint litigatores, et sine aliqua expensa causas eorum cognoscere praesidem oportet; si enim haec omnia cum omni puritate fiant, nec facile in Constantinopolitanam ciuitatem prouinciales concurrent, nam et si concurrerint, cum per magistratus prouinciales nihil steterit, nullum responsum impetrabunt a principe. Iubet autem constitutio et agentes in rebus, uel alios quoscumque, qui a Constantinopolitana ciuitate iussiones maiorum iudicum portant, prohiberi posse per prouinciarum praesides iniuste conuersari.

kp. 69
    
Idem.

2. Consuetudinarias iussiones ex quocumque iudicio procedentes prouinciarum praesides non recipiant, ueluti de publico aquaeductu, de portu, de itineribus muniendis, de pontibus, de imaginibus, de muris, de aedium excidio, utpote in publico loco aedificatarum. Iubet autem nullam rationem habere praesides prouinciarum huiusmodi iussionum, nisi diuinam pragmaticam sanctionem intimauerint, posteaque indicare praesidem oportet per suam relationem piissimo principi; nam nec diuinam pragmaticam formam temere eum admittere constitutio permittit, Debet autem et in operibus publicis suam diligentiam atque instantiam praeses ostendere, nam et patres ciuitatum aedificationes publicas cogere debet constituere. Omnes autem milites, qui in eadem prouincia sedent, imperio praesidis subiici constitutio praecipit, nam et castigare eos delinquentes praesidi licet.

kp. 70
    
Idem.

3. Si quis crimine illigatus in iudicio praesidis productus fuerit, et ne aliquid de eo cognoscatur, priuilegio dignitatis uel militiae usus fuerit, praeses prouinciae non recipiat eum; qui enim priuilegium ad remouenda crimina praetendit, a praeside admitti non debet. Apparitores quoque refrenare praesidem oportet, et si iniuriose conuersari uoluerint, non permittere. Sed et consiliarium et omnes homines suos purissimos habeat, ut his tantum contenti sint, quae eis publicum subministrat.

kp. 71
    
Idem.

4. Praeses prouinciae fidem publicam non passim unicuique praestare debet, immo etiam si dederit, usque ad triginta dies tantum fides publica debet ualere. Sed et condemnare eos debet, qui intra terminos sanctorum sint, et exigere eos, ita tamen, ut competentem honorem sanctorum terminis conseruet.

kp. 72
    
Idem.

5. Termini sanctorum non prosunt neque homicidis, neque adulteris, neque raptoribus uirginum. Sed et si quis tributa fisco debeat, poterit intra sanctorum terminos ab eo exigi publicum debitum, ut tam oeconomi quam defensores ecclesiarum ad hoc subueniant praesidi magis, quam debitorem eripiant; nam si quid tale fecerint, de sua substantia tributa fisco reddere compellantur.

kp. 73
    
Idem.

6. Praeses prouinciae non debet permittere tributorum exactoribus aliter tributa exigere, nisi prius declarauerint iugerorum quantitatem, et pro quibus praediis, et in quibus speciebus exactio fit. Quod si de tributis aliqua dubitatio emerserit, censuales quidem faciant expositiones cum omni subtilitate, referatur autem apud gloriosissimum pro tempore praefectum praetorio, et per amplissimum iudicium eius causa dubia dirimatur. Debet autem praeses prouinciae cogere censuales etiam, ut translationes faciant distractorum praediorum, sine omni tamen detrimento. Sin autem ideo censuales translationem facere distulerint, quod emptores inopes esse putant, et huius rei disceptatio praesidalis erit, et si dubitetur, utrum emptor idoneus sit, an non, uenditor autem paratus sit periculo suo translationem uenditi praedii facere, audiri debet.

kp. 74
    
Idem.

7. Profectiones praesidum non oportet damnosas prouincialibus esse. Nam nec angarias praesidi, uel apparitioni eius facere licet. Omnes enim omnino praesides annonis suis contentos esse constitutio iubet.

kp. 75
    
Idem.

8. Non licet prouinciarum praesidibus in hisdem prouinciis, quas ipsi gubernant, uicarios suos constituere, sed nec militibus concessum est angarias a prouincialibus petere, uel quaecumque detrimenta eis facere, sed si quid damni prouinciales sentiant, hoc praeses eis de suo resarcire compellitur.

kp. 76
   
Idem.

9. Si quis iussionem portauerit praesidi de religionibus, liceat ei eam contemnere; nam quid canonicum acciderit, hoc praeses cum metropolitano prouinciae disponere debet.

kp. 77
   
Idem.

10. Capitali crimine damnatorum bona non ad lucrum praesidis referri, sed cognatis punitorum reddi oportet.

kp. 78
   
Idem.

11. Iniusta patrocinia tam prohibere, quam contemnere praeses prouinciae debet.

kp. 79
    
Idem.

12. Alienos colonos siue capite censitos nemo suscipere audeat, sed et si susceperit, statim reddat; alioquin si non reddiderit, terram desertam propter colonorum uel adscripticiorum absentiam susceptoribus eorum irrogari aequum est. Curare autem praeses prouinciae debet, ne aliquid tale contingat, sed et si contigerit, etiamsi in aliam prouinciam coloni uel adscripticii fugerint, per publicas litteras reducere eos debet. Et hoc non solum in dominicis praediis obtinebit, sed etiam in priuatorum possessionibus, quarum forte aliqui curam habent, siue quod conductores sint, siue quod procuratores.

kp. 80
    
Idem.

13. Si quis alienis agris uel ergasteriis titulos imposuerit, et nomen suum inscripserit, bonorum publicatione puniatur. Vnusquisque autem praeses prouinciae, postquam ad prouinciam peruenerit, conuocare debet episcopum, et clerum, et primates ciuitatis, et haec diuina intimare mandata non solum in metropolitana ciuitate, sed etiam in aliis prouinciae municipiis, ita ut per apparitores insinuentur sine omni municipalium damno.

kp. 81
    
Idem.

14. Nemo priuatus audeat arma tenere uel gerere; hoc enim solis militibus concessum est. Hi quoque, qui propter seditionem a Constantinopolitana ciuitate fugerunt, teneri debent a prouinciarum praesidibus et custodiri; nam et referre de eis praesides oportet, et si de his sunt, quos utpote seditiosos perscrutantur magistratus populi Romani, punire.

DAT. XVI. KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XXII

kp. 82
    
De officio proconsulis Cappadociae.

1. Magistratus Cappadociae omne officium atque apparitionem ciuilem et militarem habeat; sed et in aliis prouinciis Ponticae regionis constituta tamiaca praedia sub imperio suo habeat, nam et tamiacas possessiones potestati eius constitutio subiicit. Summarii quoque comitianae apparitionis subiecti sunt ei; utrumque enim officium proconsuli Cappadociae obtemperare debet, nam magistratus Cappadociae proconsul est, et ideo utraque apparitio tam comitiana, quam ciuilis proconsularis appellabitur, utrumque tamen officium secundum ueterem ordinem suas proprias administrationes habeat. Epitropi autem et tracteutae non sint. Nominentur autem tredecim magistri periculo comitianae apparitionis, et tredecim exactores, qui tredecim magistris quinquagenos solidos praestent. Nemo autem exactor ultra definitionem et formam inlicite audeat aliquid accipere, alioquin militia cadat. Adiutoris autem creatio fiat periculo tredecim magistrorum, et aliorum, qui post ipsos sunt, si is, qui in gradu uocatur, idoneus non sit. Proconsul autem Cappadociae habeat carrucam argenteam, et securem, et fasces, et omnia uetera proconsularia insignia. Inferre autem eum oportet quinquaginta libras auri uenerabili Augustae, scilicet ex iustis adquisitionibus. Ipsum autem proconsulatum sine pecuniarum datione accipiat. Habeat autem annonarum nomine auri libras uiginti, et consiliarius eius auri libras duas, apparitio autem eius habeat ea, quae ab antiquis temporibus usque ad hoc tempus habuit. Maneat autem et palatinorum schola, quae sub Cappadocia est, in eadem potestate, et ordine, et figura. Nihil autem neque consuetudinis nomine, neque annonarum, neque in ueste, neque in aliis speciebus aliquid accipiat, non ab ipso proconsule, non ab eius apparitione.

kp. 83
    
Idem.

2. Proconsul Cappadociae uindicare debet direpta uel usurpata a quibusdam tamiaca praedia, siue rustica siue urbana, nulla ei temporali praescriptione opponenda. Temporis enim prolixitas publico non nocet. Inuigilare autem debet et tributorum exactionibus. Habeat autem in sua potestate omnes siue milites, siue scriniarios tam gloriosissimi praefecti praetorii, quam fortissimi magistri militum, siue ciuile habeat officium siue tamiacum cingulum, siue dignitatem tam maiorem quam minorem, siue sacerdos sit, siue aliud quodcumque priuilegium praetendat. Diligenter autem obseruare debet, ut canonicarii, qui ab inlustrissimo praeposito mittuntur, nullum sentiant lucrum ab aliqua persona, quamuis ex consuetudine aliquid accipere soliti essent.

kp. 84
    
Idem.

3. Proconsul Cappadociae in municipiis eiusdem prouinciae, cui praeest, uicarios suos mittere non audeat; si quid enim fieri uult, habeat defensores municipiorum et apparitores suos, per quos suas iussiones ad effectum perducere poterit. Sin autem militibus indigeat, ipsi milites, qui in Cappadocia degent, iussiones eius impleant, ita tamen, ut neque milites, neque ipse proconsul, neque consiliarius eius aliquid detrimenti faciant subiectis, sed publicis annonis contenti sint. Ideoque et propriis iumentis propriisque sumptibus proficisci eos oportet. Iubet autem constitutio tam scholares homines, quam domesticos in Cappadocia degentes iussiones proconsulis implere; nam si iussionibus eius non paruerint, et cingulum et facultates suas amittant, nam et in eos potestas proconsuli ex hac constitutione data est. Curam autem agere debet, ne hi, qui a Constantinopolitana ciuitate descendunt, subiectos laedant. Sed et cursus publici debet curam habere, nam et ueredorum dispositiones sub iurisdictione eius constitutio esse iubet. Agat autem curam et frumentariae causae ciuitatis et operum publicorum.

kp. 85
   
Idem.

4. Eos, qui iussiones superfluas portant, ueluti de aquaeductu, de muris, de pontibus, expellat proconsul Cappadociae, ut nec intimare eis tales superuacuas iussiones concedatur, nisi forte iussionem pragmaticam habeant. Sin autem proconsul adiutorio maiore indigeat, mittat relationes tam ad inlustrissimum praepositum, quam ad alios maximos populi Romani magistratus.

kp. 86
   
Idem.

5. Titulos priuatos alienis rebus prohibeat imponi Cappadociae proconsul. Et sit inter spectabiles magistratus. Et si prouocatio contra sententiam eius porrecta sit, apud praefectum praetorio et quaestorem inducatur.

kp. 87
   
Idem.

6. Quod si ex utraque Cappadocia iudex datus sit tam ex diuina iussione quam ex calculo maximi magistratus, iudex autem neque spectabilis sit, neque quantitas causae quingentos aureos excedat, proconsul talem appellationem recipiat, et sacrum habeat auditorium. Et si crimen moueatur in iudicio eius, attendat ipse leges, et non timeat neque cingulum, neque dignitatem, neque sacerdotium reorum.

DAT. CONS. BELISARII. (535?)
 

 
 CONST. XXIII

kp. 88
    
De officio praetoris populi.

1. Qui antea in urbe Constantinopolitana praefecti uigilum uocabantur, modo praetores populi nominentur, et seditiones plebis compescant, et codicillos honoris a diuina manu piissimi principis accipiant, et fiant ab inlustribus uel comitibus consistorianis uel tribunis, uel ex his, qui magistratum in prouinciis gesserint. Habeant autem et unum consiliarium singuli, et annonarum nomine denas auri libras per singulos annos. Sin autem incendium in urbe fuerit factum, interesse praetores oportet, uicenos secum habentes milites et tricenos matricarios.

DAT. XVI. KAL. OCTOB. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
 CONST. XXIV

kp. 89
    
De appellationibus.

1. Omnis prouocatio, siue per se, siue per procuratorem, uel per defensorem, uel per tutorem, uelit quispiam prouocare, intra decem dies porrigatur, quos numerari constitutio praecipit ex eo die, quo definitiua sententia recitata est.

kp. 90
   
De consultationibus.

2. Si consultatio speretur, et princeps occupatus non possit senatum ad hoc ipsum colligere, allegationes litigatorum maneant in eadem figura, et nullum praeiudicium patiantur, quamuis tempus statutum transactum sit, usque eo uidelicet, donec princeps, uacationem agens, senatores conuocauerit.

kp. 91
   
De prouocationibus in Aegyptiaca regione porrectis.

3. Si ab Aegyptiaca regione prouocatio orta sit, non ad imperialem ciuitatem reducatur, sed apud praefectum augustalem Alexandrinae ciuitatis dirimatur sacrum auditorium habentem, sententiaeque augustalis nulla prouocatio porrigatur. Hoc autem dicimus de his causis, quae quingentorum aureorum quantitatem non excedunt.

kp. 92
    
De prouocationibus in Asiana uel Pontica regione porrectis.

4. In Asiana quoque uel Pontica regione si prouocatio data sit, comites uel proconsules, uel praetores, uel moderatores de appellatione cognoscant, nam et isti magistratus ad similitudinem augustalis sacrum auditorium habent. Ideoque nec sententiae eorum aliqua porrigatur prouocatio. Haec autem totiens locum habent, quotiens decem auri libras causa non excedat.

kp. 93
   
De prouocationibus in Orientali regione porrectis.

5. In Orientali regione prouocationes usque ad decem auri libras ad spectabilem comitem Orientis inducantur.

kp. 94
   
De appellationibus contra sententias spectabilium iudicum porrectis.

6. Sin autem antedictis spectabilibus proconsulibus, uel aliis huiusmodi iudicibus porrigatur appellatio, in his scilicet causis, in quibus ipsi principaliter iudicant, tunc apud praefectum praetorio et quaestorem causa audiatur utroque officio obsequente, id est, tam sacrorum scriniorum, quam praefecti officio.

kp. 95
    
De appellationibus contra spectabiles iudices introducendis et exercendis.

7. Illud autem, quod diximus de appellationibus apud proconsules inducendis, non sine distinctione est. Nam si quidem non spectabiles sint hi, contra quos appellatio porrecta est, et a diuina iussione, uel ab aliis magistratibus iudices constituti fuerint, tunc proconsules appellationem audiant. Sin autem inlustres sint, a quibus appellatum est, prouocatio exerceri debet in Constantinopolitana ciuitate secundum ueterem consuetudinem, cuiuscumque quantitatis sit, omnibus ceteris legibus, quae de appellationibus positae sunt, in sua firmitate durantibus.

DAT. NON. IAN. P. C. BELISARII. (536?)
 

 

CONST. XXV

kp. 96
   
De prouocatione praetori Paphlagoniae uel Honoriados porrecta, et de aliis prouocationibus in diuersis regionibus porrectis.

1. Si praetori Paphlagoniae uel Honoriados prouocatio porrecta sit, et inducatur apud praefectum et quaestorem, praefecti praetorii officium huic appellationi obsequatur. Idem est et in moderatore Helenoponti et Ponti Polemoniaci, et proconsule primae Cappadociae, et proconsule Armeniae, et praetore Lycaoniae, Pisidiae, Isauriae. In comite autem Orientis utrumque officium obsequatur, id est, et praefecti praetorii, et scrinii epistolarum. In Pontica autem et Asiana, quae translata est in Galatiam et Phrygiam Pacatianam, officium praefecti tantum obsequatur. In quibus autem causis antiquo iure libellenses obsequuntur, in his nulla innouatio facta est, sed nihilominus huiusmodi ministerium iidem soli implebunt.

DAT. CONS. BELISARII. (535?)
 

 
 CONST. XXVI

kp. 97
    
De adiutoribus quaestoris.

1. Viginti sex adiutoribus quaestoris liceat in suum locum alios substituere, idoneos tamen, et quos pro tempore quaestor elegerit propositis sanctis euangeliis. Hi autem, qui fiunt in locum eorum, qui suo loco ceciderunt, centum solidis praestitis fiant. Istorum autem trium graduum uiri, id est, scrinii memoriae, et duorum, qui proximi futuri sunt, quamuis non sint ex uiginti sex adiutoribus, tamen licentiam habeant subrogare in suum locum. Habeant igitur ius uendendi militiam suam, sed non ultra centum solidos, dummodo et is, qui subrogatur, electione quaestoris fiat. Praerogatiuas autem constitutio dat Theodosio, et Epicteto, et Quirillo, et Sabbatio et Perigeno, illo uidelicet obseruando, ut si quis ex uiginti sex adiutoribus defunctus fuerit, heredes eius centum solidos dent, et electione quaestoris militent. Sin autem liberi sint defuncti, hoc idem ius habeant, quamuis heredes parenti suo non exstiterint.

DAT. XVI. KAL. IVN. CONS. BELISARII. (535)
 

 
CONST. XXVII

kp. 98
      
De officio moderatoris utriusque Ponti, id est Helenoponti.

1. Duorum Pontorum unus sit praeses, moderatoris appellatione decorandus, et habeat sub iurisdictione sua ciuitates tredecim, et nominetur prouincia Helenopontus. Amasia autem et Neocaesarea ciuitas ius metropolitanum et nomen habeant. Duarum autem istarum ciuitatum episcopi in Constantinopolitana ciuitate consecrentur, et sint et ipsi metropolitani et municipiorum suorum episcopos singuli ipsi consecrent. Iste autem moderator Iustinianus habeat et ciuile et militare auxilium, habeat et adresponsum, et omnis condicio fiat ei subiecta, neminem fori praescriptione defendente. Sed et utriusque honoris, id est ciuilis et militaris capiat annonas concurrentes in septingentos uiginti et quinque solidos, et apparitionem habeat unam, et publicus cursus, item tributorum exactio ad periculum ipsius et apparitionis eius pertineant. Consiliarius autem moderatoris capiat de publico septuaginta et duos solidos. Apparitio autem eius, quae una facta est ex ciuili et militari apparitione permixta, capiat quadringentos quadraginta et septem solidos et tremissem.

kp. 99
    
Idem.

2. Moderator Helenoponti uicarios suos in eadem prouincia non mittat. Ipse enim circuire ciuitates debet, et inspicere eas, et si quid iniuste fit, corrigere. Sed et si milites uiderit non contentos esse publicis annonis, sed damna subiectis facientes, refrenare debet, et si quid inlicite ceperint, repetere, et subiectis restituere, et hoc non impediatur facere neque diuina forma, neque pragmatica sanctione. Habeat autem apparitores centum, nam et qui moderatoris honorem habent, inter spectabiles iudices sunt.

kp. 100
    
Idem.

3. Moderator Helenoponti nemini concedat titulos imponere rusticis praediis, uel aedibus alienis, hoc enim proprium fisci uel Caesaris est. Quod si inueniat aliquem nomen alienis praediis imponentem, titulos quidem inlicitos statim tollat, perscrutetur autem eum, qui titulos imposuit. Et si quidem quasi dominus imposuit, titulos quidem tollat, rebus autem illius, qui imposuit, publicos titulos imponat. Sin autem rerum procurator sit, titulos quidem tollat, illum autem, qui imposuit, siue procurator siue dominus sit, tormentis acerbissimis subiiciat, ut ex corporali coërcitione doceatur titulorum impositionem fisci uel Caesaris propriam esse. De prouocationibus autem moderatori porrigendis eadem teneant iura, quae de aliis spectabilibus diximus.

DAT. XV. KAL. AVG. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XXVIII

kp. 101
    
De officio praetoris Paphlagoniae.

1. Magistratus Paphlagoniae unus sit, et praetor nominetur, et habeat duplicem potestatem, id est tam Paphlagoniae quam Honoriados, et habeat centum apparitores. De annonis autem eius et consiliarii et apparitionis eadem teneant, quae superius de moderatore Helenoponti diximus; nam et de titulis non imponendis, et de prouocationibus iura eadem obseruantur. Idem et de militibus; honore autem spectabilis est.

DAT. XV. KAL. AVG. BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XXIX

kp. 102
      
Vt iura, quae in successionibus posita sunt ab intestato uenientibus, etiam in Armeniis teneant.

1. Omnia iura, quae de ceteris Romanis posita sunt, eadem et in Armeniis teneant, nam et successiones tam in masculis quam in feminis sic obseruari constitutio iubet, quemadmodum in ceteris Romanis. Haec autem ex eo tempore obseruari oportet, ex quo noster imperator reipublicae gubernacula tenuit, nisi forte uel transactiones secum fecerint, uel alio modo causas suas damnauerint. Habeant autem communionem et in praediis illis, quae genearchica uocantur ab antefato tempore. Sin autem contigerit quosdam inueniri, qui filias suas heredes scripserint a uolumus ipsis quoque genearchicarum rerum dominium competere, quamuis ab intestato parentibus suis secundum pristinam Armeniorum consuetudinem non succedebant. Ea autem, quae semel filiabus competierunt, etiam liberis earum postea competere placet.

 

 
CONST. XXX

kp. 103
    
De defensoribus ciuitatum.

1. Nulli licentia sit defensoris officium in ciuitatibus suis contempnere; alioquin quinque librarum auri poena coercebitur, ita tamen, ut in opera ciuitatis quinque librae impendantur, et post poenae solutionem nihilominus defensoris officium suscipere cogatur; nec enim uilissimos homines, sed ipsos magis primates defensores ciuitatum fieri decet, quamuis inlustres sint, uel militare cingulum uel praerogatiuas ex principalibus pragmaticis sanctionibus habeant. Creari autem defensores oportet per ordinem, et sit unus ex ipsis primatibus, quorum calculo creetur. Fiat autem cum sacramento, nam iurare debet, quod omnia secundum leges et iustitiam facturus est. Confirmetur autem per iussionem praefecti praetorii, et habeat defensoris honorem per biennium tantum, et non liceat praesidi successorem ei dare, sed praefecto praetorio.

kp. 104
   
Idem.

2. Non liceat praesidibus uicarios defensorum mittere, nam nec suos mittere possunt. Sufficiunt enim defensores praesidis iussiones implere.

kp. 105
    
Idem.

3. Testamenta atque donationes apud defensores intimentur, aliaque monumenta publica apud eos recte procedant, hoc enim praeses prohibere non poterit, quamuis aduersus ipsum praesidem componantur, uel aduersus homines eius. Acta autem conficere defensor potest ad similitudinem praesidis tam aduersus tributarias illationes differentes, quam aduersus seditiosos homines. Habeat autem ex praesidali apparitione unum exceptorem, et duos apparitores, et iudicet in pecuniariis causis usque ad solidos trecentos.

kp. 106
    
Idem.

4. Si quis plus petierit, ut apud praesidem magis quam apud defensorem causa cognoscatur, et per definitiuam sententiam reperiatur quantitas litis intra trecentos solidos constituta, perdat et ipsam quantitatem, quae reuera ei debetur, et actionis suae dispendio puniatur.

kp. 107
    
Idem.

5. Si defensor ciuitatis sententiam definitiuam protulerit, et aduersus eam prouocatio porrecta sit, apud praesidem prouinciae exerceri eam oportet. Sin autem ab apparitoribus defensor iniuriam fuerit passus, et praeses prouinciae neglexerit competentem eis uindictam irrogare, tunc relationem ad praefectum praetorio mittat, et quod praefecto uisum fuerit, sequatur. Habeat autem et scrinium publicum, ubi monumenta publica deponere possit, et habeat unum hominem, qui eadem acta debeat conseruare.

kp. 108
    
Idem.

6. Defensores sine datione pecuniae fiant, quatuor enim aureos tantum praestare debent maiores ciuitates in iudicio praefecti praetorio pro iussionibus, quibus defensorum creatio confirmetur. Sin autem ciuitas minima sit, tres solidos tantum praestare debet. Sin autem publicas annonas habeant ex uetere quadam consuetudine capiant, eas sine aliquo obstaculo, et si in magnis criminibus obnoxii conuincantur aliqui, castigare eos defensores oportet, posteaque praesidibus transmittere, nam in leuioribus criminibus sufficit poena, quam ipsi imposuerunt.

DAT. XVI. KAL. AVG. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535)
 

 
CONST. XXXI

kp. 109
    
De lenonibus tollendis.

1. Haec constitutio iubet neminem lenonem esse neque in urbe imperiali, neque in prouinciis, et hoc prohibere debent praetores et praesides; ultimo enim supplicio subiiciuntur, qui contra constitutionis normam lenones esse ausi sunt. Omnia autem instrumenta et fideiussiones apud lenones interpositas, uel a lenonibus contra bonos mores factas infirmas atque inualidas esse constitutio iubet.

DAT. KAL. DEC. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535) 
 

 

CONST. XXXII

kp. 110
    
De nefariis et incestis nuptiis.

1. Si quis nefarium et incestum atque damnatum matrimonium contraxerit, liberos autem ex legitimo priore matrimonio non habuerit, statim suis facultatibus careat, et dos, quae ei data est, fisci uiribus uindicetur. Post publicationem autem et cinguli sui patiatur amissionem, et exsilio puniatur. Quod si uilior sit, et corporales coërcitiones subsistat, et uxor eius contra leges nupta easdem poenas patiatur, scilicet si nulla iusta excusetur ignorantia.

kp. 111
   
Idem.

2. Sin autem liberi sint ei, qui incestas contraxerit nuptias, illi autem liberi legitimi sint, quod forte ex alio legitimo matrimonio procreati sunt, poena patris, sui iuris fiant, et paternas accipiant facultates, sic tamen, ut patri suo alimonias praebeant, et quae necessaria sunt, administrent. Haec autem omnia ualeant post biennium, quam haec constitutio fuerit intimata, nam intra biennium omnes quidem illicitas nuptias, si quae contractae sint, dissolui constitutio iubet sine poena eorum, qui nuptias inlicitas contraxerunt. Liberis autem, qui ex huiusmodi matrimonio nati sunt, tres partes bonorum paternorum praestentur, quarta fisco, scilicet si non ingrati sint tales liberi, et alii liberi legitimi non sint; nam si liberi legitimi sunt, tunc quartam partem fiscus capiat, cetera autem bona inter se legitimi liberi, et hi, qui ex inlicito matrimonio nati sunt, partiantur tam ex testamento quam ab intestato. Mulier autem, quae contra leges nupsit, suam dotem tantum accipiat. Sed haec omnia intra biennium ualeant, nam post biennium superiora praecepta ualebunt, quae in primo capite dicta sunt. Nam si post biennium in inlicitis nuptiis aliquis permanserit, poenis in primo capite dictis subiicitur. Idemque dicimus, et si ante biennium nouas inlicitas contraxerit nuptias, nam biennii indulgentia illis praestita est, qui iam contraxerunt contra leges matrimonia, ut intra biennium separentur. Quod si non fuerint separati, sed perseuerauerint in toto biennio, poenis primi capitis subiiciantur.

kp. 112
    
De naturalibus liberis.

3. Si quis cum muliere consuetudinem habuerit, cuius nuptiae interdictae non sunt, et liberos ex illa procreauerit, posteaque instrumenta dotalia composuerit, ei non solum iam nati liberi legitimi et in potestate eius sint, sed etiam postea procreati.

DAT. XVII. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (535?)
 

 
CONST. XXXIII

kp. 113
     
De pignoribus et usuris dandis propter res rusticis mutuatas.

1. Si quis rustico mutuauerit, terram eius in pignus accipere non audeat, usuram autem sumere eum aequum est, si quidem aridos fructus mutuauerit, octauam; sin autem solidos mutuauerit, siliquam annuam per singulos aureos capiat, donec scilicet totum, quod debetur, fuerit a debitore solutum.

DAT. XV. KAL. IVL. CONSTANTINOPOLI BELISARIO V. C. CONS. (536)
 

 
CONST. XXXIV

kp. 114
    
De legitima portione liberis a parentibus relinquenda.

1. Omnes tam masculi quam feminae decedentes, si unum filium habeant, tertiam partem substantiae suae ei relinquant Falcidiae nomine, eodem obtinente iure, et si duos uel tres uel quatuor liberos dereliquerint. Sin autem ultra quatuor sint, dimidiam partem substantiae paternae habeant, ut in hoc casu Falcidia lex dimidiam partem contineat, id est, sex uncias substantiae defuncti. Nulla autem differentia est, utrum ab institutione heredis, an fideicommissi datione legitima pars liberis praestita sit. Hoc autem, quod de filiis et filiabus dicimus, teneat etiam in omnibus descendentibus personis, quibus scilicet de inofficioso agere permissum est.

kp. 115
    
De curialibus liberis.

2. Curiales prioris, id est praecedentis capitis obseruatione excepti sunt; hi enim liberis suis curialibus nouem uncias substantiae suae relinquere coguntur, tres autem reliquias uncias, in quas uoluerint personas transmittant. Sed tamen ea lex iura de inofficioso testamento querelae non mutat, nam solam quantitatem Falcidiae legis dilatauit, id est auxit.

kp. 116
   
Si liberis suis nudam proprietatem quispiam reliquerit.

3. Si quis liberos et uxorem habens in ultimis suis elogiis iusserit totius substantiae suae uxorem quidem usumfructum habere, liberos autem nudam proprietatem, quid iuris sit? Et dicimus, usque ad partem legitimam Falcidiae habituros liberos etiam usumfructum proprietatis, reliquam autem ususfructus portionem uxori dandam, quia si nudam proprietatem sine ullo ususfructus solacio habeant liberi, nihil prohibet fame eos perire. Haec autem, quae diximus, teneant tam in patre defuncto, quam in auo et proauo et in omnibus superioribus personis: eodem uidelicet iure obseruando, et si mater decedens marito suo usumfructum totius patrimonii sui reliquerit, et liberis suis nudam proprietatem. Idem et in auia et in proauia.

kp. 117
    
Quemadmodum ab intestato liberi per femininum sexum descendentes parentibus suis succedere debeant.

4. Si quis nepotes ex filio reliquerit, et ex filia nepotes uel neptes, pariter ad hereditatem ab intestato aui defuncti uocentur, et non minus tertia parte, sicut antea capiant, sed integram portionem consequantur nepotes ex filia nati, qualem accipiunt nepotes ex filio procreati. Item si auia decesserit nepotibus ex filio et neptibus ex filia derelictis, omnes pariter ad hereditatem auiae suae uocentur, et omnino nulla sit differentia, utrum omnes nepotes sint an neptes, et utrum ex filio an ex filia procreati sint. Item si quis sine dotalibus instrumentis, sola nuptiali affectione matrimonium contraxerit, et liberos habuerit, posteaque soluto matrimonio secundas nuptias cum alia muliere contraxerit, et dotalia instrumenta ei fecerit, et alios liberos habuerit, omnes liberi eius tam ex priori matrimonio nati, quam ex secundis nuptiis procreati pariter ad hereditatem uocentur, quamuis prius matrimonium sine dotalibus instrumentis contractum est.

kp. 118
    
De concubinis et naturalibus liberis.

5. Si quis neque liberos legitimos habens, neque uxorem legibus cognitam decesserit, et concubinam reliquerit, ex qua filios naturales habuit (concubinam autem dicimus talem, quae libera constituta in domo defuncti erat, usque ad mortem eius, et si liberi naturales ex ea in domo eius ab ipso procreati sunt et nutriti): haec igitur si ita sint, ueniant simul tam ipsa concubina, quam liberi eius naturales ab intestato in substantiam defuncti, non ut totam accipiant, sed ut duas uncias tantum consequantur substantiae defuncti patris, et distribuantur inter eos et matrem, ita tamen, ut mater unius liberi portionem accipiat, et per capita diuisio rerum fiat. Quod si concubina ante concubitorem suum decesserit, et filios naturales reliquerit, nihilominus duas uncias liberi naturales consequantur. Haec autem de ea concubina dicimus, quae sola erat in domo defuncti concubitoris; alioquin si complures fuerint mulieres, quas in concubinatu defunctus habebat, ex quibus et liberos naturales habuerit, nulla licentia dabitur neque concubinis, neque liberis earum ad successionem defuncti uenire, quoniam meretrices magis quam concubinae tales mulieres sunt, cum quibus passim defunctus dormiebat; sed illam solam cum progenie sua ad hereditatem defuncti uocamus, quae quodammodo uxorem legitimam imitatur, et nulla differentia est, utrum naturales eius liberi masculi an feminae sint. Haec autem in futurum tempus obtinere constitutio iubet.

kp. 119
   
De collatione dotis et ante nuptias donationis.

6. Si quis pro filia sua dotem genero dederit, uel propter nuptias donationem pro filio suo nurui praestiterit, posteaque ipse pater decesserit siue intestatus, siue testamento condito, et non specialiter expresserit, ut nulla collatio fiat dotis uel ante nuptias donationis: si haec igitur ita sint, is qui succedere patri uoluerit, cogatur conferre dotem uel ante nuptias donationem.

kp. 120
   
Si res suas pater inter liberos distribuerit.

7. Si quis res suas liberis suis distribuere uelit siue in testamento siue alia quadam uoluntate, liceat quidem ei hoc facere, dum tamen distributionem confirmet sua subscriptione. Quod si ipse subscribere nolit, faciat liberos suos subscribere, inter quos et rerum distributio fit. Quod si non ita fecerit, uel etiam sine testibus uoluntatem suam condiderit, sciat eam nullius esse momenti. Ideoque liberi eius omnes ita substantiam eius partiantur inter se, ac si sine ulla distributionis uoluntate parens eorum decessisset.

kp. 121
    
Si quis prolatam manum suam negauerit.

8. Si quis prolatam manum suam negauerit, et dixerit talem scripturam suam non esse, ut postea actor probationibus uexetur et aliis difficultatibus, uel si litteras quidem suas agnouerit, dixerit autem pecuniam sibi numeratam a creditore non esse: in utroque casu conuictus in duplo debitam quantitatem actori praestet. Quod si iudex contra praesentem legem iudicauerit, ipse poenam actori reddat. Haec autem ita se habent, nisi forte actor probationibus deficiens ab initio sacramentum reo detulerit; tunc enim si reus sacramentum dare noluerit, sed ueritatem confessus fuerit, dupli poenam euitabit. Quod si longiore tempore extenso litigio ad sacramentum actor recurrerit, posteaque reus sacramenti timore ueritatem confessus fuerit, dupli quidem poenam euitabit, cogatur autem omnes impensas, quas actor propter improbitatem eius fecerit, sacramento actoris praestare. Si quis autem dixerit sibi nullam adnumeratam esse pecuniam, postea autem confessus sit, et dixerit etiam se particulares solutiones soluisse, quamuis reuera persoluerit, attamen nihilominus integram sortem exsoluat. Sed et si reus litteras actoris protulerit, easque suas esse actor negauerit, et postea reus ueritatem probare potuerit, cogatur actor non solum illud imputare reo, quod litteris declaratur, sed etiam alterum tantum persoluat poenae nomine mendacii sui, et in hoc casu sacramenti ratio eadem habeatur tam in actoris quam in rei persona.

kp. 122
   
Idem.

9. Quod si litigium per tutores uel curatores uentiletur, - pone enim principales personas impuberes esse uel adolescentes, - tunc poenae exactio propter improbam negationem aduersus ipsos tutores uel curatores competat. Haec autem constitutio nullam facit innouationem in legibus, quae duplum uel quadruplum in quibusdam casibus exigi praecipiunt.

kp. 123
    
De improbis possessorum exceptionibus.

10. Si quis rerum detentator in rem actione ab aliquo conuentus dixerit actorem rerum dominum non esse, actor autem probauerit suum dominium esse, et probationibus conuictus reus postea dicat hypothecarum titulo uel alio quodam iure ad se res pertinere, tali poenae subiiciatur, ut adhuc lite in suspenso constituta, res ad actorem transferantur, et post translatam possessionem, tunc si quas sibi putauerit actiones competere, eas moueat is, qui transposuit possessionem.

kp. 124
    
Quomodo concubinae seruilis condicionis constitutae legitimae uxores fiunt.

11. Si quis neque legitimam uxorem habens, neque liberos legibus cognitos, ancillam autem suam concubinam habuerit, et liberos ex ea susceperit, posteaque eam cum liberis suis manumiserit, et ius aureorum annulorum eis impetrauerit, et natalibus eos restituerit, instrumentaque dotalia conscripserit, quamuis postea nullos habuerit liberos, attamen et uxor legitima sit, et liberi, qui ante dotalia instrumenta sunt nati, tam legitimi, quam in potestate patris sui naturales efficiantur, et successionem eius ab intestato accipiant.

DAT. KAL. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONS. BELISARII V. C. CONS. (536)
 

 

CONST. XXXV

kp. 125
    
De decurionibus, et de filiis eorum.

1. Si quis curialis condicionis constitutus sine liberis decesserit, nouem quidem unciae substantiae eius ad curiam ciuitatis perueniant, tres autem uncias cui uoluerit, relinquat. Sin autem liberos quidem habuerit, eos autem ex concubinatu procreauerit, liceat ei scribere eos heredes cum curiali grauamine, et uideantur ex legitimo matrimonio suscepti fuisse, quemadmodum si uiuus naturalis pater huiusmodi liberos suos in curiam ciuitatis dedisset, nulla discretione habita, utrum in solidum heredes eos scripserit, an pro parte, dum tamen non minus nouem unciis habeant. Quod si quidam ex naturalibus liberis curialem condicionem repudiauerint, nec ad hereditatem admittantur, sed partes eorum adcrescant his, qui curiales esse non dedignantur. Sin autem omnes liberi eius naturales curiales esse noluerint, nouem unciae derelictae eis modis omnibus curiae ciuitatis uindicentur.

kp. 126
   
Idem.

2. Haec, si testamento facto curialis testator decesserit. Sin autem intestatus defunctus est, nouem quidem unciae substantiae eius curiae ciuitatis deferantur, tres autem residuae unciae cognationi eius competent. Quod si naturales similiter filios dereliquerit, hique uoluerint curiae ciuitatis se adnumerari, consequens est nouem uncias lege ad eos reuoluere. Eadem teneant iura, et si quis ex ancilla sua filios habuerit, eosque uel uiuus in curiam dederit, uel in testamento suo heredes instituerit cum curiali grauamine, nam et hic eadem obseruari decet, quae diximus de filiis naturalibus, qui ex libera concubina nati sunt. Quod si eos pater naturalis manumisit tantum, et non in curiam dedit, illi autem uel omnes, uel quidam ex his curiae muneribus subiici uolunt, necesse est eos, si curiales fieri parati sunt, nouem uncias capere. Sed et si unus ex his solus curialem condicionem admittit, ipse solus in nouem uncias habeat potestatem. Quod si nemo eorum curialis uel a patre factus est, uel fieri paratus est, nouem unciae curiae competant ciuitatis.

kp. 127
   
Idem.

3. Haec de naturalibus liberis. Sin autem legitimos filios, uel nepotes ex filio curialis homo reliquerit, tunc nouem unciae inter omnes distribuantur, quemadmodum parens disposuerit, ita tamen, ut iura de inofficioso testamento querelae unicuique liberorum integra custodiantur, nisi forte ingratitudinis allegatio reclamauerit; gratis enim tantummodo liberis nouem uncias dari constitutio iubet, ut unusquisque eorum curialia munera subeat secundum magnitudinem partis, quam lucratus est. Ceterae autem tres unciae ad eos perueniant, quibus eas praestari defunctus uoluerit.

kp. 128
   
De filiabus decurionum.

4. Quod si filias uel neptes curialis homo reliquerit, si quidem omnes curialibus maritis coniunctae sunt, necesse est omnibus nouem uncias dari, quemadmodum a parente distributae fuerint, ita tamen, ut singulae non minorem partem habeant legitimo modo. Quod si quaedam ex his curiales maritos habeant, quaedam non, nouem quidem unciae distribuantur inter eas, quae curialibus coniunctae sunt, tres autem unciae praestentur his, quae non sunt curialibus maritis coniunctae, dum tamen singulae legitimum habeant modum. Sin autem nondum nuptae sunt, liceat parenti sub condicione eas in nouem unciis heredes scribere, id est, si eiusdem ciuitatis curialibus coniungantur. Quod si talem coniunctionem contempserint, nouem quidem unciae curiae ciuitatis addicantur, tres autem residuae inter filias neptesue defuncti distribuantur.

kp. 129
  
De liberis utriusque sexus decurionum.

5. Quod si quis curialis et filios uel nepotes, et filias uel neptes dereliquerit, masculi quidem curiales dimidiam portionem substantiae capiant, filiae autem, si quidem curialibus maritis coniunctae sunt, reliquam dimidiam portionem accipiant. Sin autem curialibus nuptae non sunt, tres quidem uncias ipsae filiae habeant, aliae autem tres unciae fratribus earum adcrescant.

kp. 130
   
Vt ex curiali patre et murilegula uel comitica matre curialis filius nascatur.

6. Si quis curialis condicionis constitutus tamiacae uel murilegulae uel comiticae mulieri coniungatur, filii, qui ex hoc matrimonio nati fuerint, patris condicionem sequantur. Iubet autem constitutio, uim ac potestatem suam ad ea quoque facta porrigi, quae antequam edatur, contigerunt, nisi forte quidam liberati sunt a curiali condicione per tamiacam uel murilegulam uel comiticam matrem; eos enim liberos permanere praecepit, excepto Theodosio et fratribus eius et liberis Iohannis, qui Xiscon uocatur, hi enim, quamuis ante constitutionis editionem curialis constituti condicionis per tamiacam matrem liberati sunt, nihilominus curiales permaneant, nullo rescripto, nulla opitulatione potituri ad effugienda curialia munera.

HAEC CONSTITVTIO DATA EST IN MENSE MARTIO, INDICTIONE VNDECIMA, POST CONSVLATVM BELISARII. (536)
 

 
CONST. XXXVI

kp. 131
   
De secundis nuptiis.

1. Haec constitutio suas quidem uires retrorsus non redigit, nec obtinebit in eis, quae ante ipsius tempora contigerunt, et locum habet in maritis et uxoribus, qui quaeue aut omnino testati non sunt, uel non iure testati fuerunt, uel quantum pertinet ad eandem constitutionem, intestati decesserunt.

kp. 132
   
De diuortiis bona gratia faciendis.

2. Sunt quaedam iustae causae, quae bona gratia sine repudio matrimonia disrumpunt. Et est prima causa, si maritus uel mulier solitariam uitam elegerit, ita tamen, ut si uir monachus factus sit, tantum lucretur ex donatione propter nuptias sibi data mulier, quantum morte mariti lucri cepisset. Idem dicimus, et si mulier in monasterium intrauerit; maritus enim eius ex dote tantum lucrabitur, quantum lucri cepisset, si uxor eius mortua esset. Sed et si quis non potuerit cum uxore sua misceri (forte enim naturae frigidae est) triennio transacto, quod numerabitur scilicet ex eo tempore, quo copulati sunt, si non potuerit in toto triennio cum muliere sua misceri, etiam sine repudio matrimonium dissoluatur. Sed et si uir uel uxor in captiuitate fuerit, sine repudio matrimonium dissoluatur, sub ea tamen distinctione, ut si quidem spes sit maritum uel uxorem redire, ea persona, quae in ciuitate est, non audeat ad secundas nuptias peruenire; alioquin maritus quidem ante nuptias donationem amittet, uxoris autem temeritas dotis amissione punietur. Quod si incertum sit, utrum ab hostibus capta persona uiuat, an non, tunc ea persona, quae in ciuitate est, exspectet quinquennium, quo transacto, licebit et marito uxorem ducere, et mulieri ad secundas nuptias migrare. Alio quoque modo bona gratia matrimonia dissoluuntur, ueluti si uir uel mulier ex sententia iudiciali in seruitutem deducantur, forte enim libertini constituti ingrati erga suum patronum exstiterunt. Sed et in hoc casu tantum lucrari oportet eam personam, quae in suo statu perdurauit, quantum lucri cepisset, si ea persona, quae in seruitutem redacta est, decessisset.

kp. 133
   
Si quis liber ancillam uxorem duxerit, uel contra.

3. Si quis per errorem ancillam mulierem duxerit uxorem, liberam eam esse putans, uel ex contrario, si libera mulier seruo per errorem coniuncta sit, posteaque ueritas reperta fuerit, dicendum est, omnino nuptias non constitisse. Inter liberum enim et ancillam uel seruum et liberam mulierem nuptiae contrahi non possunt. Quod si calliditate uel conniuentia domini seruus uel ancilla matrimonium contraxerit cum libera persona ( forte enim dominus ancillam suam ut liberam uiro ingenuo coniunxit et dotem pro ea praestitit, ut propter nuptias donationem lucretur totam uel pro parte): si quid igitur tale contigerit, ipsa donatione dotis et ancilla libera fiat, et nuptiae consistant, nulla lege, quantum pertinet ad seruitutem, huiusmodi matrimonium concutiente. Sin autem dominus specialiter quidem nuptiis ancillae suae uel serui non consenserit, sciens autem, quid agatur, non prohibuerit, - forte enim ideo hoc facit, ut postea negotium moueat homini libero, quod ancillam eius duxerit uxorem, uel ingenuae mulieri, quod seruo eius nupta est - : si quid igitur tale euenerit, licet specialiter dominus non consenserit, attamen sciens non prohibuerit, et nuptiae integro iure consistant, et seruilis condicionis persona eripiatur ad ingenuitatem, illo sine dubitatione aperto, quod liberi, qui ex huiusmodi nuptiis procreati fuerint, tam ingenui quam legitimi sint.

kp. 134
    
Si quis in seruo suo aut ancilla aegrotante nullam adhibuerit curam.

4. Si quis seruum suum aegrotum uel ancillam morbosam contempserit, et nullam curam eis fecerit, necesse est eos liberos esse. Seruus enim per titulum pro derelicto a domino suo contemptus in libertatem eripiatur, eodem iure etiam in ancilla obtinente. Ideoque nuptiae inter eos legitimae contrahi possunt. Et istae quidem causae sunt, per quas bona gratia matrimonia dissoluuntur. His autem adnumerari debet etiam in expeditione degentis mariti militis dissolutio, de qua dicendum est in competenti tempore, in quo etiam causas repudii subtilius dicturi sumus.

kp. 135
   
Soluto matrimonio uti anno abstineat nuptiis mulier.

5. Illud certum est, quod in his causis, ex quibus matrimonium soluitur, si uelit mulier postea nubere, annum prius exspectare debet, propter sanguinis confusionem.

kp. 136
    
Si alienus adscripticius liberam uxorem duxerit.

6. Alienus adscripticius liberam mulierem non ducat uxorem, neque sciente, neque consentiente domino. Quod si tale aliquid ausus fuerit facere, liceat domino et retrahere eum cum modica castigatione siue per se, siue per magistratum, et copulatam sibi mulierem disiungere; tales enim nuptiae nec nuptiae sunt, nec dos ulla est, nec donatio propter nuptias intelligitur.

kp. 137
    
De nuptiis sine dotalibus instrumentis contractis.

7. Si quis sine dotalibus instrumentis adfectione maritali uxorem duxerit, non audeat sine causa legibus cognita repudium ei mittere; alioquin quartam partem substantiae suae deceptae mulieri praestet. Haec autem quarta pars talem distinctionem recipiat: nam si quadringentarum librarum auri facultates maritus habeat uel minus, quartam partem omnimodo substantiae suae mulieri praestet, id est, uel centum libras, si quadringentarum librarum auri substantiam habeat, uel minus, si minores habeat facultates. Quod si tantas habeat opes, ut etiam quadringentarum librarum auri quantitatem excedant, tunc centum tantummodo libras ei maritus praebeat. Sed si quidem per maritum steterit, quominus matrimonium consistat, et sine causa repudium miserit, in hoc casu soluto matrimonio annum exspectet mulier, posteaque sine impedimento ad secundas transeat nuptias. Quod si per mulierem steterit, quo magis matrimonium dissoluatur, quinque annos exspectet, et his transactis ad secundas nuptias migret, si uelit.

kp. 138
    
De repudiis, quae a filiis familiarum mittuntur.

8. Si filiusfamilias uxorem duxerit, non habeat licentiam uxori suae repudium mittere sine paterno consensu. Idem dicimus et in filiafamilias uxore, nam nec ea repudium mittere sine paterno consensu marito suo permittitur; alioquin dotem, quam pater suscepit, uel propter nuptias donationem non cogitur reddere.

kp. 139
    
Si morte solutum sit matrimonium, et de lucro dotis uel ante nuptias donationis.

9. Si morte mariti uel uxoris matrimonium solutum fuerit, superstes persona dotem uel propter nuptias donationem secundum pactiones factas lucretur, ita tamen, ut impares non sint pactiones. Non enim admittimus talem conuentionem, quae marito quidem dimidiam partem dotis moriente muliere praestat uxori autem tertiam partem propter nuptias donationis marito moriente. Exaequari enim pactiones ab utraque persona decet. Ideoque superfluum unius portionis tollimus, ut etiam in persona mariti tertia pars dotis exspectetur; exaequationem enim partium ita fieri constitutio iubet, ut maior pars deminuto superfluo ad minoris partis quantitatem concurrat. Si quid tamen lucratus fuerit ex dote maritus muliere mortua, uel si mulier lucretur ex donatione propter nuptias mortuo marito, hoc habeat pleno iure, et habeat potestatem, quo uoluerit modo, eam consumere, siue per legatorum titulum, siue alia quauis alienatione. Sin autem decedens eas res non alienauerit, uel omnes, uel quasdam ex his, maneant apud liberos praecipui honoris uice, siue scripti fuerint heredes ab ea persona, quae tale lucrum senserit, siue non, nisi forte ingrati circa eam exstiterint.

kp. 140
   
De ingratis liberis, uel contra, id est non ingratis.

10. Si enim ingrati circa eam personam exstiterint liberi, quae lucri aliquid ceperit, quamuis tales res non alienauerit specialiter, siue inter uiuos, siue in testamento suo, attamen heredes eius easdem res capiant, exclusis uidelicet modis omnibus liberis. Illud certum est, quod si filii sint et ex ante defunctis filiis nepotes, pariter cum suis patruis siue auunculis in eundem honorem perueniant, si tamen sui patris hereditatem amplectuntur. Hoc autem non solum in dote et donatione propter nuptias teneat, sed etiam in illis matrimoniis, quae sine dotibus consistunt, in quibus quartam partem substantiae suae maritus uel uxor laesae personae compellitur dare, secundum antefatam diuisionem.

kp. 141
    
De muliere, quae post mortem mariti annum non exspectauerit.

11. Si mulier post mortem mariti nondum annali spatio completo ad secundas properauerit nuptias, omni quidem modo inter infames erit. Sed si quidem liberos ex priori matrimonio non habeat, infamiam quidem soluere poterit, si preces imperatori porrexerit, et diuino principis nutu priori opinioni restituta fuerit; res autem a priore marito sibi relictas nullo modo lucrabitur, sed decem personis res eo modo adcrescunt, id est, usque ad secundum gradum in superioribus et inferioribus, et ex latere uenientibus denumeratione facta, eodemque modo decem personis collectis. Sunt autem hae: pater et mater, auus et auia, filius et filia, nepos et neptis, frater et soror. His autem personis non apparentibus, ea, quae a priori marito tali uxori relicta sunt, fisci uiribus uindicentur. Sed nec propter nuptias donatione potiri conceditur, quamuis pactionum tenor reclamauerit, sed nec copulato sibi secundo marito ante annale tempus poterit dotem dare ultra tertiam partem substantiae suae, sed neque ab aliquo extraneo capere aliquid per ultimam uoluntatem permittitur; omnino enim cum alio non habet testamenti factionem, ideoque nec hereditatem sibi relictam, neque legatum, neque fideicommissum, neque mortis causa donationem capere poterit, sed ea, quae ei relicta sunt, siue legata, siue fideicommissa, siue hereditatis particularis datio, apud coheredes eius remaneant. Sin autem ipsa sola heres scripta est, ad eos bona defuncti perueniant, quos ab intestato leges uocant. Haec de his, quae ex testamento tali mulieri relinquuntur. Nam si ab intestato ad cognatorum suorum hereditatem uocetur, non omnibus succedere poterit, sed usque ad tertium gradum tantum ab intestato hereditatem accipiat, ulterioris autem gradus cognatis omnino non succedat. Sin autem liberos habeat, et non exspectet anni spatium, sed ad secundas properauerit nuptias, et haec quidem infamis erit, sed tamen nec principis indulgentia priori restituetur famae, nisi liberis ex priore matrimonio natis dimidiam partem substantiae suae donauerit pure et sine ulla condicione, ita ut nec usum eius retineat sibi, sed tempore secundi matrimonii simpliciter dimidiam partem suarum facultatum eis donet; hoc enim facto, et principali rescripto secuto, pristinam famam sibi renouabit. Inter eos autem liberos, quibus dimidiam partem bonorum suorum donauit, res donatae aequa portione distribuantur, et si quidem filii sint, in capita diuidantur res eis donatae, sin autem nepotes sint, patris sui portionem accipiant, ut uideantur quodammodo in stirpes succedere. Et si quidem omnes liberi intestati decesserint, hereditas eorum ad matrem perueniat, procul dubio dimidiam partem bonorum suorum, quam semel dedit, iterum recepturam. Quod si testamento facto decesserint, necesse est res, quas reliquerint, ad scriptos eorum successores peruenire.

kp. 142
    
Si mulier ad secundas peruenerit nuptias, et de lucro dotis et ante nuptias donationis.

12. Si mulier post priores nuptias repudio uel morte mariti solutas, ad secundum migrauerit matrimonium, anno scilicet legitimo completo, si quidem nullos habeat liberos, sine quaestione res sibi derelictas a priore marito pleno iure possidebit, non solum iure ususfructus, sed rerum etiam dominio potitura. Quod si liberos ex priore matrimonio habeat ad secundas perueniens nuptias, inprimis quidem carebit propter nuptias donatione, deinde autem omni alia liberalitate, quae ad eam peruenerit, siue inter uiuos, siue ultima uoluntate maritus ei quidpiam dederit, uel dereliquerit, siue institutionis nomine, siue legati uel fideicommissi causa. Hoc autem, quod diximus, carere eam omnibus, quae ex substantia mariti ad eam peruenerint, intelligendum est, quantum ad rerum dominium; ususfructus enim earum rerum ipsi mulieri permanet, proprietate scilicet eo tempore liberis competente, quo secundas nuptias mater eorum contraxerit. Sin autem illa decesserit, etiam ususfructus eis adcrescat. Et haec omnia iura communiter locum habeant tam in uxoris persona, quam in mariti, si forte et ipse secundas contraxerit nuptias, nulla discretione habita, utrum dotem uel propter nuptias donationem ipsi pro se dederint, an alius magis pro eis.

kp. 143
   
Idem.

13. Adeo autem rerum praedictarum post secundas nuptias patris uel matris liberis ex priore matrimonio natis dominium competit, ut non possit pater uel mater eorum res easdem firmiter alienare, nec hypothecae titulo obligare, quoniam ius utendi fruendi tantummodo parenti concessum est. Sed clementius res temperabitur, ut statim quidem liberi non possint suum parentem uetare, si easdem res alienare uoluerit, sed post obitum eius eas uindicabunt sine ullo obstaculo, et non solum ipsi, sed etiam heredes eorum res distractas uel pigneratas uindicabunt, et non solum aduersus emptores uel creditores, sed etiam contra successores eorum in rem mouebitur actio, nulla temporali praescriptione exclusi, nisi forte triginta annorum curricula transacta fuerint, quae computari oportet ex eo tempore, quo liberi suae potestatis effecti sunt, excepta uidelicet pupillari aetate, quia impuberibus nulla temporis computatio currit.

kp. 144
    
Idem.

14. Nullam post haec habeat electionem pater uel mater ad secundas perueniens nuptias res praedictas cui uoluerit liberorum suorum addicere, sed ad omnes liberos huiusmodi res ueniant in capita distribuendae, nisi forte nepotes ex filio uel filia proponantur; hi enim in stirpes uocantur, et patris sui uel matris portionem accipiunt. Illud autem, quod superius diximus, ut in talibus rebus alienatio a parente facta irrita sit, non sine distinctione teneat, sed interdum pro parte ualeat, id est, pro ea, quam casus ille facit, qui exstat nullis liberis superstitibus, pro rata scilicet totius pactionis. Hoc autem, quod dico, tale est. Quaedam mulier nupsit, et pepigit cum marito suo, ut soluto matrimonio si liberi superstites fuerint, totam propter nuptias donationem habeant, si nulli liberi superstites fuerint, tertiam partem habeat. Ecce in hoc casu si dirempto priore matrimonio secundas nuptias contraxerit mulier, tribus liberis superstitibus, et unus ex his decesserit, partem tantam mulier pleno iure possidebit, et alienare firmiter poterit, quantam mors filii lucrari eam patitur ex tertia portione, quae illo casu continetur, qui locum habet, si liberi superstites non sint, id est, ut tertiam portiunculam tertiae partis mater lucretur, eamque firmiter alienet, in ceteris autem portiunculis inutilis sit alienatio. Quod si contigerit omnes liberos mori sine liberis, necesse est totam tertiam portionem matrem habere, quam habuisset, si ab initio nullis liberis superstitibus priores nuptiae solutae fuissent. Ex his igitur illud apparet, quod alienatio a parente facta interim in suspenso est, et potest pro parte quidem ualere uno filio defuncto, pro parte autem in suspenso esse, ut si omnes liberi moriantur, tota tertia portio firmiter alienata fuisse uideatur. Illud indubitatum est, quod filius ingratus circa parentes ostensus huiusmodi portione excludendus erit. In hoc enim tantummodo casu ius electionis parenti conceditur. Ingratum autem intelligere debemus eum, qui circa patrem et matrem ingratus probatur, uel omnimodo qui circa eum ingratus est, qui ultimus decesserit.

kp. 145
    
Qui quaeue ad secundas migrauerit nuptias, non habeat licentiam liberalitatem ullam conferre in nouercam filiorum suorum, uel uitricum, ultra eam partem, quae ad unumquemque eorum ex substantia eius uenerit.

15. Pater uel mater, qui quaeue ad secundas migrauerit nuptias, non habeat licentiam siue inter uiuos, siue in ultima uoluntate liberalitatem ullam conferre in nouercam filiorum suorum, uel uitricum, ultra eam partem, quae ad unumquemque liberorum suorum ex substantia eius peruenerit. Ideoque si unum filium habeat, dimidiam partem eidem filio suo conseruet, et alteram dimidiam partem nouercae uel uitrico praestet. Sin autem duos filios habeat, tertiam tantummodo portionem bonorum suorum nouercae uel uitrico liceat ei praestare Quod si tres habeat filios, quartam partem, si uelit, det, et regulariter tantam partem liceat ei nouercae uel uitrico dare, quantam singuli liberi habent. Sed et si testamento suas facultates diuidere parens uoluerit, et nouercae uel uitrico quidpiam dare uoluerit legati uel fideicommissi nomine, pariter substantiam suam distribuat, ut uitricus uel nouerca unius liberi habeat portionem. Haec, si liberis suis non ex disparibus partibus facultates suas parens diuisit; nam si dispares portiones eis praestiterit, necesse est nouercam uel uitricum illi filio comparari, qui minimam portionem accepit, ita tamen, ut unusquisque liberorum non minus lege Falcidia habeat, nisi forte appareat ingratus. Id autem, quod diximus de patre et matre, teneat et in auo et in auia, et non solum in filio filiaue propositis, sed etiam in nepote nepteue.

kp. 146
    
Cuius temporis computatio spectanda sit, et quomodo superflua quantitas distribui debeat.

16. Sed est quaesitum multotiens in iudiciis, quo tempore computationem patrimonii parentis facere debeamus, utrum eo, quo dotem, uel ante nuptias donationem, uel aliam qualemuis liberalitatem adscripsit uel dedit uitrico uel nouercae, an magis illud tempus spectari oportet, quo parens mortuus est. Et dicimus, euentum inspici oportere, id est, illud tempus, quo parens mortuus est, ut secundum patrimonii quantitatem, quod postea inuentum fuerit, ita diuisio fiat inter liberos ex priore matrimonio natos et nouercam uel uitricum, ita, ut si quid plus nouercae uel uitrico datum uel relictum fuerit, hoc redeat ad liberos, qui ex priore matrimonio nati sunt, et pariter inter eos distribuatur. Sin autem ex secundo matrimonio liberos reliquerit, id quod de sua substantia plus aequo dedit, irritum factum, inter omnes et ex priore et ex secundo matrimonio natos liberos diuidatur. Illud autem certum est, quod et primi et secundi et tertii matrimonii liberi singuli suae matris dotem uel proprii patris propter nuptias donationem excipient omnimodo, siue ad alias peruenerit nuptias pater uel mater, siue non.

kp. 147
    
Si legatum uxori maritus reliquerit, uel contra, id est, uxor marito.

17. Sin autem legatum defuncta persona superstiti parti reliquerit, deinde superstes noluerit ad alias nuptias peruenire, liceat ei suo iure legatum possidere et alienare, siue inter uiuos, siue ultima uoluntate, et liceat ei hoc, quo uoluerit modo, disponere.

kp. 148
    
Si repudio matrimonium solutum sit, quid statui oportet de lucris nuptialibus.

18. Omnia autem, quae diximus de lucro dotis aut propter nuptias donationis ex morte mariti uel uxoris ad alterutram personam peruenientis, trahenda sunt etiam ad ea lucra, quae per repudium matrimonio soluto ad alterutram partem peruenerunt. Idem iuris est, et si bona gratia nuptiae disiunctae sunt, liberis enim res lucro cedentes seruabuntur. Idem dicimus et de eo lucro, quod mulieribus praestari necesse est sine dotibus nuptis; quartam enim, quam ex facultatibus mariti acceperunt, liberis suis seruare coguntur.

kp. 149
    
De augenda uel deminuenda dote uel propter nuptias donatione.

19. Libera licentia sit tam augere quam deminuere dotem uel propter nuptias donationem, etiam constante adhuc matrimonio. Quod in primis quidem nuptiis sine distinctione uerum est, in secundis autem nuptiis liberis quidem ex priori matrimonio exstantibus, deminuere dotem uel ante nuptias donationem non licebit, quamuis augere eas non est prohibitum. Sin autem nulli liberi ex praecedenti matrimonio sint, tunc et augere et deminuere dotem et propter nuptias donationem sine ullo obstaculo licet.

kp. 150
    
De usufructu uxori a marito relicto uel donato, aut contra, id est, si marito uxor.

20. Si quis in ultimis suis elogiis usumfructum uxori suae reliquerit, siue mortis causa donauerit, uel uiuus usumfructum ei concesserit, posteaque ad secundas nuptias uxor migrauerit, non statim ei pereat ususfructus, sed habeat eum integrum mulier, quoad uixerit, post mortem autem eius redeat ususfructus ad suam proprietatem. Haec autem ita sunt, nisi specialiter maritus, qui donauit usumfructum, sub hac condicione dedit, ut si mulier ad secundas peruenerit nuptias, ususfructus exstinguatur. Idemque dicimus, et si mulier marito suo usumfructum donauerit, uel ultima uoluntate reliquerit. Sed haec de iure utendi fruendi, quod per liberalitatem alteri ab altero datum est.

kp. 151
    
Si ususfructus dotis nomine uel propter nuptias donationis causa constituatur.

21. Sin autem ususfructus dotis causa uel propter nuptias donationis gratia datus sit, tunc uetera iura illibata maneant, id est, ut apud maritum uel mulierem sit, quamuis contrarium in suo testamento persona decedens expresserit.

kp. 152
     
De rebus maternis uel nuptialibus lucris, quae ad filiosfamilias peruenerunt, et de castrensi uel quasi castrensi peculio.

22. Quodcumque filius aut filia adquisierit, siue ex materna linea, siue ex causa nuptiali, uel qualitercumque: huius rei usumfructum omnimodo pater habeat, quamuis secundas contraxerit nuptias. Loquimur autem de liberis, qui in potestate parentum sunt, exceptis uidelicet castrensibus et quasi castrensibus peculiis; ea enim sine aliqua distinctione parentibus non adquiruntur, neque quod ad proprietatem pertinet, neque quod ad usumfructum spectat, sed sunt pleno iure liberorum, quamuis in potestate parentum fuerint.

kp. 153
    
Si mulier res, quas liberis suis donauit, quasi ab ingratis post secundas nuptias suas reuocare maluerit.

23. Si mulier liberis suis res quasdam donauerit, posteaque ad secundas peruenerit nuptias, et ingratitudinis uelamento donationem semel a se factam reuocare maluerit, nullo modo poterit hoc facere, nisi specialiter probauerit, uel quod uitae eius filius insidiatus est, uel quod manus impias ei intulerit, uel quod tales insidias ei concinnauerit, ut facultatibus suis totis priuetur.

kp. 154
      
Vt secundo marito copulata mulier prioris uiri dignitatibus uel priuilegiis non utatur.

24. Mulier, quae ad secundas migrauerit nuptias, priuilegiis uel dignitatibus mariti prioris non utatur.

kp. 155
    
De libertis mulieribus, quae patronis suis coniunctae sunt.

25. Si liberta mulier patrono suo copulata nuptiis quidem eius ipsa renuntiauerit, ad secundum autem matrimonium migrare uoluerit, id facere inuito patrono non poterit. Alioquin si contra uoluntatem eius nupserit, non fiunt nuptiae, sed ut meretrix coniuncta esse uidetur.

kp. 156
    
Si adhuc constante matrimonio dotem maritus uxori suae persoluerit.

26. Constante adhuc matrimonio dotem maritus uxori suae non facile compellitur soluere, nisi sit causa legibus cognita. Alioquin si temere dotem uxori suae maritus soluerit, donasse ei uidebitur, et ideo mortua muliere dotem reddere heredes eius marito debent cum fructibus, scilicet qui in medio tempore nati sunt, et non solum ipsi marito, sed etiam heredibus eius. Ideoque et lucra dotium sic tractantur, quasi non essent redditae, ut et pacta dotalia conseruentur, et si secundas nuptias maritus contraxerit, filiis suis ex priore matrimonio natis res, quas lucratus est, custodiat.

kp. 157
    
Si mulier liberorum suorum tutelam administrauerit, et ad secundas conuolauerit nuptias.

27. Si mulier liberorum suorum tutelam administrauerit, et post inchoatam administrationem ad secundas migrare uoluerit nuptias, prius filiis suis impuberibus tutorem petere debet, eique rationem administrationis suae reddere, et post redditas rationes, si debitrix appareat, debitum suum soluere debet; deinde si uelit, ad matrimonium secundum perueniat. Sin autem hac obseruatione contempta secundas contraxerit nuptias, non solum res ipsius, id est matris, liberis eius hypothecae titulo supponantur, sed etiam res uitrici ex praesentis constitutionis auctoritate. Et si filii impuberes moriantur, successionem eorum mater lucrari non speret, siue ab intestato deferatur eorum successio, siue ex testamento, quod forte pater eis pupillari modo matrem substituit. Et non solum tales poenas patiatur, sed etiam illas, quae de his mulieribus dictae sunt, quas probatum fuerit, antequam legitimum tempus, id est, annale spatium praetereat, ad secundas nuptias properasse, ut sint infames, et alias poenas sustineant, quas superius exposuimus. Solui autem poenae possunt, si principalis indulgentia remiserit eas, secundum iam traditam obseruantiam, et si dimidia pars bonorum matris liberis donata fuerit, ut nec ususfructus rerum matri concedatur eorum. Idem autem dicimus, et si naturalium liberorum mater tutelam administrans ad secundas conuolauerit nuptias, eaque custodiri oportet in prouinciis quidem cura et sollicitudine praesidum, in imperiali autem ciuitate cura et sollicitudine tam praefecti urbis, quam praefecti praetorio.

kp. 158
     
Si sub condicione mater a patre legatum uel fideicommissum reliquerit filio suo.

28. Si pater iussus uel rogatus fuerit legatum aut fideicommissum filio suo sub condicione praestare, non aliter legatorum seruandorum causa satisdare cogatur, nisi secundas contraxerit nuptias.

kp. 159
    
De clericis, qui nuptias contrahere non possunt.

29. Clericus, qui supra lectores et cantores est, ueluti subdiaconus uel diaconus, nullas nuptias contrahere audeat; alioquin sacerdotio cadat. Lector quoque, si secundas contraxerit nuptias, ad maiorem gradum ordinis ecclesiastici prohibeatur adscendere. Laicus etiam, si appareat uxori coniunctus esse, quae alium maritum habuit, aut si non iure coniunctus sit, aut si ipse aliam uxorem habuit, neque subdiaconus, neque diaconus, neque presbyter fieri poterit. Nam et si clandestinis artibus ad consecrationem irrepserit, honore eius cadat.

kp. 160
    
Si decedens maritus uxori suae legauerit sub condicione, si secundas non contraxerit nuptias, uel contra, id est, uxor marito.

30. Si quis decedens reliquerit uxori suae legatum sub hoc modo, ut ad secundas nuptias non perueniat, uel si mulier marito suo legatum reliquerit, ut secundum ille non contrahat matrimonium, correcta lege Iulia Miscella praestetur legatum sub obseruatione huiusmodi, ut in primo quidem anno legatum non exigatur, nisi forte sacerdotium legatario obuenerit, ut nuptiarum nulla spes sit; anno autem primo transacto, si quidem res legata immobilis sit, sub cautione tamen iuratoria et obligatione bonorum suorum, quod secundis ab eo contractis nuptiis rem, qualem accepit, restituat cum fructibus medio tempore natis. Sin autem res legata mobilis fuerit, si quidem legatarius uel legataria locuples fuerit, simili cautione atque obligatione bonorum rem legatam sibi capiat, ita ut secundis nuptiis contractis res, qualis data est, reddatur, uel deminutio eius resarciatur. Sin autem pecunia numerata legata sit, cum usuris suis reddatur, quae legatario solutae sunt ab his, quibus pecuniam mutuauit, sacramento prius ab eo praestito, quod nihil ex usuris sibi solutis celauit. Quod si non mutuauit quidem pecuniam, ad usus autem suos conuertit, usurarum nomine tertiam centesimae det. Haec, si locuples fuerit legatarius uel legataria. Sin autem minus soluendo fuerit, fideiussorem dare cogatur. Quod si nec fideiussores dare possit sub cautione iuratoria et obligatione bonorum, res ei praestentur, statim autem atque ad secundas peruenerit nuptias, res legati nomine datae uindicentur apud qualem personam inuentae fuerint, siue mobiles sint, siue immobiles, et omnino uindicatio rerum ita fiat, quasi alienatio earum ab initio facta non esset. Sin autem pecunia numerata legata sit, et legatarius neque fideiussores habuerit, neque idoneus sit, tunc ille, a quo legatum ei relictum est, tertiam centesimae usurarum nomine ei praestet, donec ad secundas peruenerit nuptias, uel sacerdotio fuerit consecratus, ut nulla spes nuptiarum supersit, uel mortuus fuerit legatarius. Nam si quidem secundas contraxerit nuptias, reddat, quas acceperit, usuras. Sin autem ad sacerdotium uenerit, uel mortuus sit, capiat aut ipse sortem, aut heredes eius. Haec autem omnia obseruari decet, et si non maritus uxori, uel uxor marito, sed extraneus quicumque sub eadem condicione legatum reliquerit; nam et hic eadem teneant, quae in marito diximus et uxore, ut antefata cautio detur, si quidem institutio particularis sit, coheredibus, sin autem legatum uel fideicommissum, heredibus uel substitutis, nemine autem ex his apparente, his cautio praestetur, qui ab intestato ad successionem defuncti uocantur, nisi forte specialiter testator talem cautionem dari prohibuerit, nam et in hoc casu uoluntatem eius custodiri aequum est.

kp. 161
     
Mulier, quae secundas nuptias contraxerit, quemadmodum filii sui successionem capiat tam ex testamento, quam ab intestato. Loquitur autem in eodem capite et de fratrum successione.

31. Si filius decedens testamento suo matrem heredem instituerit, sic institutio eius habeatur, quasi quiuis alius extraneus a defuncto heres in testamento scriptus fuisset. Ideoque omnia, quae filius reliquerit, ad matrem perueniant, nulla discretione habita, utrum res, quas filius dereliquit, ex paterna substantia ad eum deuolutae sint, an non; undecumque enim res ad filium peruenerint, transmittuntur ad matrem, nullaque eidem matri quaestio ab aliis filiis suis, id est, fratribus defuncti moueatur, quia et si alius extraneus a defuncto filio heres institutus esset, nihilominus omnes res testatoris accepisset. Haec, si mater in testamento a filio suo heres instituta est, nulla habita differentia, utrum ad secundas migrauerit nuptias, an non. Sin autem intestatus filius defunctus est, et mater uel iam ad secundas migrauerit nuptias, uel postea migrauerit, uocetur quidem et ipsa cum fratribus defuncti filii sui ad successionem eius. Sed earum quidem rerum, quae ex paterna linea ad defunctum filium peruenerunt, tantum usumfructum habeat mater, si secundas nuptias contraxit, uel si postea contraxerit. Sin autem res ex alia causa filio defuncto adquisitae sunt, tunc in hisdem rebus aequa portione cum fratribus defuncti filii sui succedat, et non solum ius utendi fruendi, sed etiam proprietatem in hisdem habeat rebus, excepta uidelicet propter nuptias donatione. Ea enim suis finibus regitur, et nullam innouationem ab hac constitutione patitur. Sed et in hoc toto iuris capite ingratitudinis ratio habenda est, non solum ad matrem, sed etiam ad fratres. Causae autem ingratitudinis in alia inferiore constitutione exponuntur. Illud autem certum est, quod hoc caput constitutionis ad futuros casus, non ad praeteritos pertinet.

kp. 162
    
Si mater alienare uoluerit ea, quae ex filii successione ad eam deuoluta sunt.

32. Liceat matri in his rebus, quae non ex paterna linea ad filium suum defunctum peruenerunt, si heres ei exstiterit, et testari, et alienare, et ad quem uoluerit modum disponere. . Quod si res permixtae fuerint, tam ex paterna linea, quam ex diuersis aliis causis adquisitae, ueluti ex testamento, ex donatione, ex legato uel alio huiuscemodi casu, earum quidem, quae ex paterna linea filio defuncto obuenerunt, habeat usumfructum, aliarum autem rerum pleno iure habeat proprietatem. Hoc autem constitutionis caput non solum in futuris casibus, sed etiam in praeteritis negotiis locum habeat, nisi forte uel iudiciali sententia, uel amicali transactione sopita sunt. Studeant autem parentes filios suos tam ex priori matrimonio natos, quam ex secundis nuptiis procreatos ex aequis partibus heredes scribere, nisi forte quidam inter eos ingrati appareant. Hoc autem quasi persuadentes magis quam legis necessitatem imponentes dicimus.

kp. 163
    
Quae causae repudii sunt.

33. Causas autem repudii in ista constitutione positas ideo non diximus, quia in inferiore constitutione hoc caput plenissime inuenitur, et omnino si quid praetermissum est, et in hac constitutione quasi deletum, uel superfluum expositum non est. Et ideo alias constitutiones legere debes, quas tibi tituli competentes ostenderint.

DAT. XV. KAL. APR. CONSTANTINOPOLI P. C. BELISARII V. C. (536)
 

 
CONST. XXXVII

kp. 164
    
Si quis unum ex liberis suis heredem instituerit, uel extraneum heredem scripserit, et rogare uoluerit eum, ut tempore, quo morietur, hereditatem alii restituat.

1. Si quis unum ex liberis suis heredem instituerit, id est, filium filiamue, nepotem neptemue, et deinceps, siue quosdam ex his siue omnes simul, et rogauerit eos, ut tempore, quo moriantur, uel postquam mortui fuerint, aliis restituant hereditatem, primum quidem unicuique eorum legis Falcidiae modus praecipuus deducatur, et non supponatur fideicommissi grauamini, ceteras autem partes fideicommissario restituat integras, ita tamen, ut si propter nuptias donationem uxori uel dotem marito dare maluerit persona fideicommisso grauata, liceat ei hoc facere etiam ex aliis rebus, quae fideicommisso suppositae sunt, et reliquas res tantum fideicommissario cogatur restituere. Haec autem constitutio non habet locum in praeteritis substitutionibus seu restitutionibus, sed magis in futuris casibus. Nullum autem augmentum dotibus uel propter nuptias donationibus fiat ad insidias substitutionis seu restitutionis, nam etsi quid callide perpetratum fuerit, nihilominus restitutio fideicommissi integra manebit, post deductionem scilicet legitimae Falcidiae partis. Hoc autem, quod de Falcidiae deductione constitutio loquitur, in liberis locum habet, quibus et pars Falcidiae debetur. Quod si heres institutus ex liberis non sit, contentus esse debet deductione dotis uel propter nuptias donationis, et reliquas res hereditarias fideicommissario restituere. Dotem autem uel propter nuptias donationem dari lex praecipit honestam, id est, neque satis modicam, ut sit dedecus heredi, neque satis immodicam, ut sit graue fideicommissario, sed medietatis cuiusdam moderatione honoratam.

kp. 165
   
Si soluto matrimonio mulier secundas quidem non contraxerit nuptias, ante annum autem completum ab aliquo stuprata sit.

2. Si mulier defuncto marito, antequam annus legitimus transeat, ad secundas quidem nuptias non migrauerit, more autem meretricum ab aliquo stuprata conceperit et pepererit, ut sit clarum, id, quod natum est, defuncti mariti non esse, easdem poenas patiatur, quas ex superiore constitutione patitur ea, quae ante tempus legitimum secundas contraxerit nuptias. Ideoque et ante nuptias donatione careat, ut nec tantum habeat ius utendi fruendi, aliisque poenis antefatis subiiciatur, et sit stupri quoque criminis obnoxia. Peius est enim stuprari, quam secundas nuptias mulieres ante legitimum tempus contrahere.

DAT. XV. KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI P. C. BELISARII V. C. (536)
 

 

CONST. XXXVIII

kp. 166
    
De quaestoribus, id est praefectis insularum.

1. Haec constitutio quendam uirum magnificum Bonum nomine quaestorem exercitui fecit, nam et more antiquo duplex erat quaestorum magistratus, et unus quidem circa latus principis erat, alter autem quaestor exercitui praeerat. Disposuit autem praesens constitutio etiam annonas quaestoris et consiliarii eius, apparitionem quoque ei dedit ad imitationem quandam praefecti praetorio, id est scriniarios, et ab actis, et praecones, et commentarienses, et lampadarios, et omnem deinceps ordinem, sed et annonas militum tam comitatensium, quam limitatensium disposuit, quomodo distribui debeant. Subiecit autem ei et quinque prouincias, id est Scythiam, et Mysiam, et Cariam, et omnes Cycladas insulas, et Cyprum totam. Causarum quoque auditorium habere ei concessit, ut non obiiciatur ei fori praescriptio. Subiunxit autem et notitiam impensarum.

ET EST PROMVLGATA HAEC CONSTITVTIO KAL. IVNIAS, INDICTIONE QVINTADECIMA, P. C. BELISARII. (536?)
 

 
CONST. XXXIX

kp. 167
    
De comite tertiae Armeniae.

1. Haec constitutio prius quidem narrat de duabus Armeniis, quemadmodum administratae sunt, deinde de tertia Armenia loquitur, cuius comiti septingentos solidos annonarum nomine dedit, et consiliario eius septuaginta duos aureos, et apparitioni sexaginta. Loquitur autem et de quarta Armenia, cui praestitit Martyropolitanam ciuitatem, et locum, qui Citharizon appellatur, et praesidem eius consularem esse iussit. Quatuor itaque Armeniis constitutis, primae quidem Armeniae proconsulem, item et tertiae comitem inter spectabiles uiros fecit. Secundae autem Armeniae et quartae magistratus ordinarios esse praecepit.

kp. 168
     
Si in secunda Armenia appellatio porrecta fuerit.

2. Si appellatio litis usque ad quingentos solidos pertinentis usque a secunda Armenia orta fuerit, ad proconsulis auditorium primae Armeniae perducatur. Sin autem in quarta Armenia similis appellatio orta fuerit, in tertiam perducatur. De sacerdotibus autem, uel consecrationibus, uel de metropolitano iure episcoporum nihil constitutio innouauit. Tertiae autem Armeniae comiti etiam milites subiecit, et iussit eum audire et criminales causas militum, et legitimo calculo dirimere.

DAT. XV. KAL. APR. CONSTANTINOPOLI POST CONS. BELISARII. (536)
 

 
CONST. XL

kp. 169
      
De tabellionibus siue instrumentorum fide.

1. Tabelliones ipsi per se conueniant cum eis, qui instrumenta quaedam componere uolunt, et non aliter chartas complere audeant, nisi causas cognoscant, ut interrogati a iudicibus respondeant, qualis esset causa, propter quam instrumenta composuerunt, et maxime si litterarum imperiti fuerint hi, qui instrumenta fieri desiderauerunt. Hoc autem obtineat tam in Constantinopolitana ciuitate, quam in aliis prouinciis. Poenam autem constitutio definiuit aduersus eos tabelliones, qui aliter fecerint, stationum amissionem, ita, ut si discipulus eorum missus fuerit ad instrumenti compositionem, ipse habeat ius stationis. Quod si indignus sit discipulus auctoritatem stationis suscipere, prior quidem tabellio modis omnibus remoueatur, alius autem pro eo dignus stationem accipiat, ita tamen, ut nullum sentiat damnum dominus stationis, sed habeat reditus integros, tabellio autem amittat ius stationis, quia dedignatus est conuenire cum eis, qui instrumenta componi sibi desiderauerunt. Nullam autem excusationem habeant tabelliones morbi uel occupationis: duorum enim alterum necesse est, uel causas eos cognoscere, et instrumenta earum facere, uel si ignorent, nec facere. In Constantinopolitana autem ciuitate liberam habeant facultatem omnes tabelliones unum tabellionem apud magistrum census proponere, et licentiam ei dare, et instrumenta facere desiderantibus in eorum statione, et in absoluendis instrumentis uenire, et nulli alii licentiam esse hoc facere, nisi ei, qui tabellionibus praepositus sit apud magistrum census, sicut iam diximus. Ceterum si aliter obseruatum fuerit, ea poena tabellionibus immineat, quam superius diximus. Instrumentum autem propter hoc solum non sit irritum, sed utilitatis contrahentium causa ualeat.

kp. 170
    
Idem.

2. Tabelliones non scribant instrumenta in aliis chartis, quam in his, quae protocolla habent, ut tamen protocollum tale sit, quod habeat nomen gloriosissimi comitis largitionum, et tempus, quo charta facta est. Alioquin si aliam scripturam charta habeat, non admittant eam tabelliones. Hoc autem ius teneat in sola Constantinopolitana ciuitate. Quod si aduersus ea fecerint, poenae falsitatis subiiciantur.

DAT. XVI. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO SECVNDO. (537)
 

 
CONST. XLI

kp. 171
    
De Iudaeis et Samaritis, et haereticis curialibus.

1. Neque Iudaeus, neque Samarita, neque quiuis haereticus curiae muneribus excipiatur propter hoc solum, quod catholicae fidei non est, sed et munera curialia subeant, et nullo honore curiali potiantur; nam curiales habent quaedam priuilegia, ueluti ut tormentis non subiiciantur, ut non ab alia in aliam prouinciam retrahantur. Et in summa, qui contra fidem catholicam sentit, munera quidem curialia subeat, honorem autem uel priuilegium nullum habeat.

kp. 172
    
De testimoniis haereticorum.

2. Si haereticus contra haereticum litiget, liceat cuiuis eorum haereticum testem adducere, sin autem orthodoxus contra haereticum litiget, pro orthodoxo quidem etiam haeretici testimonium ualeat, contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium ualeat. Orthodoxis autem litigantibus, ad testimonium nullus haeretico pateat aditus; interdum autem etiam aduersus orthodoxum haeretici testimonium probabile est, quod contingit, si orthodoxus in curialem condicionem trahatur, tunc enim haereticus aduersus eum recte testis producitur, ut dicat, se scire eum curialem esse, uel curiali patre genitum.

DAT. XV. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI P. C. BELISARII. (536?)
 

 
CONST. XLII

kp. 173
     
De praefatione instrumentorum.

1. Publica monumenta, tam ea, quae in iudiciis conficiuntur, quam ea, quae apud magistrum census siue apud defensores consistunt, instrumenta etiam, quae tabelliones sub qualicumque figura conficiunt tam in Constantinopolitana ciuitate, quam in prouinciis, haec omnia huiusmodi initium totius scripturae suae habeant: Imperante illo domino Augusto, imperii anno illo, et post haec inserant consulis quoque appellationem, et omnem ueterem obseruationem instrumentorum custodiant, et si forte tempora quoque ciuitatum prouincialium in instrumentis scribi solitum est, ea consueto more scribantur. Huius autem iuris praeceptio a prima indictione incipiat.

kp. 174
    
De litteris instrumento non scribendis.

2. Qui scribunt tempora in monumentis publicis, non utantur litteris illis ueteribus et obscuris, sed per Graecas litteras tempora scribantur, si monumenta Graece composita sint. Sin autem Latine monumenta confecta fuerint, Latinis quidem litteris tempora scribantur, sed claris litteris, et quas possit quicumque Latinus litteratus cognoscere.

DAT. PRID. KAL. SEPT. IMP. DN. IVSTINIANO PP. A. POST BELISARII V. C. CONS. (536?)
 

 
CONST. XLIII

kp. 175
    
Si quis modum substantiae suae in scriptis declarauerit.

1. Si quis sua manu conscripserit, uel alterius manu subscripserit, siue in suo testamento, siue sine testamento in quauis chartula, et modum substantiae suae declarauerit, idque fecerit heredibus suis omnibus praesentibus, uel omnibus absentibus, uel quibusdam ex his praesentibus, quibusdam absentibus, non liceat heredibus eius talem scripturam recusare, nec dicere, quod unus ex coheredibus res quasdam a testatore relictas subripuit et celauit. Si enim testator cum sacramento expresserit, nihil aliud sibi superesse extra ea, quae praefata scriptura continentur, necesse habeant heredes scripturam eius sequi, siue liberi eius sint, siue extranei, et neque serui hereditarii tormentis subiiciantur, neque alia ulla probatio ueritatis exquiratur. Hoc autem totum ius pertinet ad heredes, nam creditoribus nullum praeiudicium facit uox testatoris, eiusdemque debitoris. Licet enim creditoribus omnia perscrutari, et ueritatem exquirere, et suo commodo uti, sed et heredes necesse est sequi ea, quae testator dixerit, scripserit, subscripserit, uel quocumque modo declarauerit. Ceterum si uocem testatoris reprobant, etiam hereditatem eius amittant; quod non solum in futuris casibus, sed etiam in causis adhuc pendentibus teneat.

DAT. XV. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO SECVNDO. (537)
 

 
CONST. XLIV

kp. 176
    
De temporibus appellationum.

1. Si quis aduersus sententiam iudicis prouocauerit, et in iudicio appellationibus destinato praesto non fuerit, liceat litigatori aduersario eius absente intrare in iudicium, in quo prouocatio exerceri debeat, intra biennium tamen, ut unus, uerbi gratia, mensis supersit, et dicat suas adlegationes iudicibus etiam absente eo, qui prouocauit. Iudices autem non omnimodo pro eo, qui praesto est, sententiam dicant, sed interdum etiam pro absente uictricem calculum ferant, scilicet si bonam causam habeat. Ne autem absentia eius impunita relinquatur, omnimodo prouocationis impensas aduersario suo praestet, siue uicerit, siue uictus fuerit. Quod si utrique, postquam statuto legibus die intrauerunt, in absentia fuerint, maneat prior sententia. Cetera autem omnia iura, quae de appellationibus posita sunt, in suo permaneant statu, nam haec constitutio de his loquitur, qui in absentia fuerint, postquam statuto die intrauerunt.

kp. 177
     
De comparatione litterarum siue ex publico instrumento siue ex chirographo.

2. Est quaedam constitutio in quarto libro Codicis posita, qua cauetur, ut si de fide litterarum dubitatio emerserit, comparatio earum fiat ex instrumento publico, quod per tabellionem factum est. Vnde quaestio emersit ex causa cuiusdam, quae erat talis: Quidem proferebat chartulam sine tabellione compositam, et ex ea intentiones suas probabat, sed et aduersarius eiusdem manus aliam chartulam sine tabellione compositam proferebat, et suas allegationes confirmabat. Sed alter ex litigatoribus dicebat ei, litteras chartulae scriptas eiusdem manus non esse, ideoque comparationem fieri litterarum ex publico instrumento exigebat. Ille autem dicebat, sufficere comparationem fieri cum ea chartula, quam ipse producebat aduersarius; sed ex contrario ei respondebatur, illam chartulam sine tabellione compositam esse. Quaerebatur, quid iuris sit. Et noster imperator constituit, in hoc casu etiam ex chartula sine tabellione composita recte fieri comparationem litterarum, ipse enim, qui tale instrumentum produxit, fidem eius probasse primus intelligitur. Fiant autem comparationes et ex publicis scriniis, ueluti si apocha prolata fuerit a mensa gloriosissimi praefecti praetorio. Sed et quod ex publicis monumentis prolatum fuerit, hoc quoque idoneum uideatur ad comparationem, quippe cum publico testimonio confirmetur. Omnes autem litterarum comparatores prius sacramentum praestent, et tunc deinde faciant comparationes.

kp. 178
     
De iureiurando propter calumniam dando, uel propter dilationes petendas, aut probationes exigendas.

3. Omnes litigatores, postquam iusiurandum de calumnia iurauerint, hoc quoque iureiurando suo addant, quod non dilationis, nec calumniae causa, nec uexandi aduersarii gratia probationes in tota causa ab aduersario suo exigant. Nam antea in unoquoque capitulo litis, si litigator ab aduersario suo probationes exegisset, iurare cogebatur, quod non calumniae causa probationes exegit. Erat autem grauissimum in una causa quam plura sacramenta praestare, ideoque unum iusiurandum sufficiat.

DAT. XV. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONS. BELISARII V. C. (536?)
 

 
CONST. XLV

kp. 179
    
Vt scenicae mulieres non coarctentur in eadem turpitudine permanere.

1. Erant quidam impii homines, qui mulieres miseras in scena prodire hortati iusiurandum ab hisdem mulieribus exigebant, quod numquam meretrices esse desinant. Hoc autem crudele et a pietate procul nostro principi uisum est. Ideoque constituit, ut liceat meretricibus honestam uitam transigere sine aliqua poena, sine aliquo timore, quamuis iuratoriam cautionem exposuerint. Hi autem, qui tale iusiurandum exegerunt, et contra castitatem operam suam dederunt, poenae nomine decem libras auri persoluant iisdem meretricibus, quae sacramenta dederunt. Poena autem decem librarum officio praesidis efflagitetur; quod si praeses neglexerit, de suo patrimonio poenam praestare cogatur, et magistratu sibi commisso cadat, et non solum mulieribus, sed etiam heredibus et aliis successoribus earum poena soluatur. Haec, si priuatus sit, qui sacramentum a meretrice exegit. Sin autem ipse praeses sacramentum a meretrice exegerit, teneatur quidem eadem poena, sed exactio pecuniae fiat, officio militaris iudicis scilicet, si talis iudex in illis locis fuerit. Quod si militaris nemo fuerit iudex, metropolitanae ciuitatis episcopus poenam exigat, cui et uicinae prouinciae praeses fauere debet forsitan maiore imperio decoratus.

DAT. KAL. SEPT. POST CONS. BELISARII ITERVM. (537) 
 

 
CONST. XLVI

kp. 180
    
Vt ciues uel uicani pro aliis ciuibus suis uel uicanis non teneantur.

1. Si quis in aliqua ciuitate uel uico debitores habuerit, posteaque alios homines ex eadem ciuitate uel uico in alia ciuitate uel in alio uico, nundinarum gratia degentes inuenerit, non audeat eos uel res eorum tenere, uel alieni debiti nomine pecuniam ab his exigere, uel pignora ab his extorquere. Nam si quid tale fecerit, omne, quod inciuiliter exegerit, in quadruplum reddere compellatur ei, qui iniuriam passus est, sed et si quam actionem aduersus debitorem suum habeat, eam quoque amittat. Hoc autem obseruari decet cura et diligentia praesidum, quibus grauissimae poenae imminebunt, si praecepta saluberrima praesentis constitutionis contempserint.

kp. 181
    
Vt donationes in imperatorem faciendae et sine monumentis fiant.

2. Si quis imperatori donare uoluerit, sufficiat ei ad perfectam donationem instrumentum liberalitatis modum continens, et non cogatur huiusmodi donationis instrumentum publicis monumentis intimare, quamuis quingentorum aureorum quantitatem donatio facta excedat; nam nec imperatoris donatio in priuatam personam facta publicis monumentis indiget.

DAT. XV. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537)
 

 
CONST. XLVII

kp. 182
     
De reis ab alio loco in alium retrahendis ex diuino nutu, uel iussione maximae potestatis.

1. Si quis ex diuina iussione in scriptis habita, uel ex calculo magistratus aliquem conuenerit, ut in aliis locis exhibeat aut sistat, ideoque et cautionem ab eo exegerit, quod intra certum tempus in iudicium destinatum uenturus sit, posteaque tempus quidem certum transactum fuerit, et is quidem, qui cautionem exposuit, praesto sit, aduersarius autem eius, id est, actor absit, et decem dies post certum tempus transierint, liceat reo praesenti absente actore intrare apud iudicem et docere suam praesentiam et actoris absentiam, et statim obseruatione iudicii absoluatur, ita tamen, ut sacramentum praestet de impensis, quas impendit tam in profectione, quam in peregrinatione sua, et in tantam quantitatem iudex actorem condemnet. Cum autem soleant exsecutores litium etiam ab actoribus cautionem exigere, quod omnimodo peragant intentiones suas, sin autem non peregerint, quod poenae nomine certos aureos praestaturi sint, iubet constitutio calumniam passo primum quidem poenam cautionis ab actore praestari, deinde si quid plus sit in impensis, quas reus frustra fecerit, hoc calculo iudicis eidem reo praestetur, sacramento tamen eius legitima taxatione moderato. Haec autem si ita custodiantur, iam desinent homines in alienam ludere uitam, et ideo in locis competentibus hac poena perterriti litigabunt.

kp. 183
     
Idem.

2. Solent actores, qui in Constantinopolitanam ciuitatem homines trahere uolunt, quos obnoxios sibi dicunt, fideiussores dare, et poenam promittere peragendi litigii causa, et quod omnibus modis uincant, et sic permittuntur a prouincia in urbem imperialem, quos sibi reos esse putant, abstrahere. Cum autem ab alia prouincia in aliam prouinciam exhiberi reos actores desiderabant, sine fideiussione, hoc impetrabant. Sed noster imperator hac promulgatione constituit, ut nec ab alia prouincia in aliam exhibitio reorum sine fideiussione fiat, et neque magistratus amplissimos, neque gloriosissimum quaestorem ex persona principis aliquid tale rescribere, id est, ut sine fideiussione actoris reorum exhibitio ab alia in aliam prouinciam fiat. Immo magis contrarium debet dictari, id est, ut non aliter fiat exhibitio rei, quam si actor fideiussores praestiterit, promittentes, quod omnimodo peragat causam et uincat, alioquin quod poenae nomine tot aurei praestabuntur. Nam his eo modo ordinatis, si actor non peregerit causam, uel peragens non obtinuerit, committitur aduersus eum poena, et aduersus fideiussores eius, et reo praestabitur. Si quid autem ultra quantitatem poenalem exhibitionis occasione reus impenderit, hoc ei iuranti dari aequum est, sacramento ipsius antea moderato per legitimam taxationem, sicut in praecedenti capite diximus.

kp. 184
     
De admonitione reorum, siue in ius uocando.

3. Si quis ex sententia iudicis admonitus fuerit, habeat post admonitionem uiginti dierum spatium, ut liceat reo uel recusare iudicem, uel alium quoque petere, ut simul ambo iudicent, uel forte id, quod debet, confiteri intra praedictos dies uiginti. Postquam autem libellum accusationis exceperit, personales praestet fideiussiones, et sportulas det constitutioni nostri principis cognitas. Subscribat autem et contradictionis libellum. Tempus quoque et diem scribere eum oportet, quo libellum accusationis excepit. Cum autem litis contestatio fiet, interrogari debet a iudice, si transierint uiginti dies deliberationis. Hoc autem consideretur ex subscriptione eius, quam libello inseruit. Nam si intra uicensimum diem litis contestatio facta est, nullius momenti est. Si quis autem iudicem recusauerit, et alium pro eo petierit, eumque iterum recusare maluerit, quem sibi iudicem petiit, non audiatur.

kp. 185
    
De iuratoriis cautionibus.

4. Si quis iuratus promiserit obseruaturum se in iudicio, deinde ante litis contestationem imperialem urbem reliquerit, et duxerit se, liceat actori et nondum litis contestatione facta adire iudicem, et docere tergiuersationem rei. Et si quidem inter magistratus sit iudex, iubeat omnimodo reum in iudicium duci. Sin autem inter magistratus non sit, sed sit iudex datus ab aliqua potestate, uel etiam ab imperiali iussione, referat hoc ipsum, ut ducatur reus iussu magistratus, qui eum iudicem esse destinauit. Praefiniatur autem certus dies, intra quem si non uenerit reus, et causae disceptatio fiat etiam eodem reo absente, et in possessionem rerum eius actor mittatur, et in tantum modum ius pignoris habeat, quantus est debitae quantitatis modus. Et postquam in possessionem actor fuerit missus, non aliter reus eam recipiat, nisi omnia damna, quae contigerunt, actori resarcierit, et dederit fideiussorem, quod omnimodo actoris intentionem excepturus sit, siue per se, siue per legitimam personam. Haec ita sunt, nisi forte ex iusta causa et inexcusabili reus in absentia fuerit.

kp. 186
    
De casu militiae.

5. Si quis casu militauerit, et non soluendo decesserit, casus militiae eius, quod scholae placitum a quibusdam uocatur, non temere creditoribus concedatur. Ecce enim si quis ad hoc ipsum, ut militet defunctus, mutuauerit, ipse aeque scholae placito fruatur, inope debitore defuncto. Sin autem liberi et uxor a defuncto derelicti sunt, adeant principem, et accipiant eundem militiae casum, quamuis heredes defuncto non exstiterint. Sin autem neque liberos neque uxorem dereliquerit, tunc etiam ceteris creditoribus casus militiae subiiciatur, exceptis uidelicet spectabilibus uiris silentiariis, quorum praerogatiuas proprias in eadem firmitate durare constitutio iubet.

kp. 187
    
De inope muliere, quae sine dote maritata est, ut quartam partem defuncto marito capere debeat.

6. Diximus in superioribus, mulierem sine dote nuptam et sine causa repudiatam a marito quartam partem substantiae eius consequi oportere usque ad centum libras auri; hoc ipsum constituimus, id est, ut quartam partem mulier capiat defuncto marito suo, siue complures liberos habeat, siue non. Illud autem certum est, quod mulier, siue mobiles siue immobiles res habeat suas proprias, omnimodo eas sine deminutione deducere poterit, non subiectas mariti creditoribus, nisi ad hoc tantum, quod heres ei exstiterit. Haec autem omnia intelligi debent, si mulier idoneas facultates non habeat. Nam si inops non sit, neque dotem dedit, grauare liberos defuncti quartae partis exactione non debet. Nam nec maritus, qui nullam donationem propter nuptias dedit, aliquid ex substantia suae uxoris lucrabitur, nisi forte legatum ei relictum fuerit a muliere, uel mulieri a marito; hoc enim, quod relictum est, omnimodo capiat, siue inops sit, siue non. Quod si inopi constitutae mulieri maritus legatum reliquit minoris quantitatis, quam portio quarta faciat, suppleatur id, quod minus ei dederit.

DAT. X. KAL. OCT. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XI. POST CONS. BELISARII V. C. ANNO II. (537)
 

 
CONST. XLVIII

kp. 188
   
De his, qui ex libera matre et adscripticio patre nati sunt.

1. Constitutio est imperatoris nostri in undecimo libro Codicis posita, quae iubet eum, qui ex libera matre et adscripticio patre natus est, ingenuum esse. Eam igitur constitutionem praesens promulgatio iubet obtinere in his tantummodo casibus, qui post constitutionem illam contigerint; qui autem ante eam emerserint, antiquo iure dirimantur.

kp. 189
    
Si uenerabilis locus cum uenerabili alio loco rerum immobilium permutationem facere maluerit.

2. Si ecclesia cum ecclesia, uel ptochium cum ptochio, uel ecclesia cum ptochio uel monasterio, et ut simpliciter dixerim, si uenerabilis locus cum alio loco uenerabili rerum immobilium permutationem facere maluerit, hocque fieri prosit utrique loco, liceat primatibus eius permutare, decreto tamen prius celebrando cum omni subtilitate et iureiurando apud locorum metropolitanum rei disceptatione praecedente, ut ipse deliberet, an ambabus partibus prosit permutatio rerum immobilium, et non indigeat res speciali diuina pragmatica forma. Huius autem legis excipiatur licentia magna Constantinopolitana ecclesia; nullam enim rem immobilem alienare permittitur, quemadmodum ante non permittebatur.

DAT. XV. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI ANNO XI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537)
 

 

 CONST. XLIX

kp. 190
    
Vt liceat uenerabilibus locis perpetuos contractus inter se emphyteuseos facere.

1. Liceat ecclesiis et aliis uenerabilibus locis perpetuos inter se contractus emphyteuseos facere, decreto scilicet antea celebrato, dum tamen ita fiat emphyteusis, ut ad priuatam personam omnimodo non extendatur. Sed huius legis licentia excipiatur magna Constantinopolitana ecclesia, quemadmodum in anterioribus constitutionibus.

DAT. XV. KAL. NOV. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537)

 

 
CONST. L

kp. 191
    
De emphanisticis, quae a clericis exiguntur.

1. Si quis in Constantinopolitana ciuitate clericus fuerit factus, si quidem magnae ecclesiae clericus sit, emphanistica praestet, quae ex consuetudine praestari oportet. Sin autem alterius oratorii clericus fuerit, nihil ab eo emphanisticorum nomine exigatur, et si quis ab eo exegerit, ipse quidem, qui exegit, amittat statum clericatus, quem habet, is autem, a quo exactum est, in gradum exactoris perueniat. Haec autem omnia defensores ecclesiae custodire debent, qui si neglexerint, decem librarum auri solutione mulctentur.

DAT. III. KAL. NOV. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI AVG. ANNO XI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537)
 

 
CONST. LI

kp. 192
   
Si clerici ecclesias suas dereliquerint.

1. Si clerici ab ecclesiis suis destiterint, alios clericos in locum eorum subrogari oportet, ut scilicet annonas et dona ecclesiastica, quae illis destitoribus praestabantur, accipiant, et si postea destitores redierint, nihil eis praestetur, quia annonae eorum et dona aliis clericis pro ipsis subrogatis praestitae sunt. Omnibus enim modis subrogatis clericis annonas eorum praestari decet, nam neque destitoribus aliquid ab ecclesia dandum est, neque ad lucrum oeconomorum uel aliorum, qui administrant, cedere. Si enim subrogati dare eis cogantur; nam et si quas habeant proprias possessiones, iubet constitutio, ut ex iisdem possessionibus certa praedia deputentur, ex quorum reditu subrogatis clericis annonae praestentur.

kp. 193
    
De eo, qui ecclesiam aedificat, uel annonas clericis donat.

2. Si quis ecclesiam aedificauerit, aut clericis ex substantia sua annonas dederit, non liceat ei, quos uoluerit, clericos in eadem ecclesia facere, sed si uoluerit quosdam ibi consecrari, offerat eos beatissimo patriarchae, et ille si uiderit eos dignos, consecret, et si non probauerit, arbitrio suo reiiciat.

DAT. XV. KAL. NOV. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANO AVG. POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537)
 

 
CONST. LII

kp. 194
   
Si quis in domo sua oratorium habuerit.

1. Si quis in domo sua oratorium habuerit, non audeat in eo sacram facere missam, nisi clericos catholicae fidei habuerit deputatos ex iussione religiosissimi episcopi ciuitatis, uel beatissimi patriarchae. Si quis autem aduersus ea fecerit, domus eius fisci uiribus uindicetur, et sit sub indignatione principis, et si praefectus praetorio, postquam hoc cognouerit, non prohibuerit, quinquaginta librarum auri mulcta plectetur, et apparitio eius simili poenae subiiciatur. Nulla autem inuidia est unumquemque Christianum in propriis aedibus oratoria habere, et in his orare, et psallere sine clericis, sed sacram missam non faciat.

DAT. III. NON. NOV. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537)
 

 
CONST. LIII

kp. 195
    
De impensis in funera mortuorum faciendis.

1. Haec constitutio loquitur de impensis, quae in funeribus mortuorum fiunt. Et ante omnia mille centum ergasteria in Constantinopolitana ciuitate immunitatem habere iussit, ut funera ducant. Sed et reditum funeribus destinatum a diuae memoriae Anastasio imperatore confirmauit, et funeribus deputauit, et dedit singulis cadaueribus siue singulis lectis mortuorum unum asceterium, id est octo sanctimoniales psallentes et tres acoluthos, ut neque sanctimoniales, neque acoluthi omnino aliquid accipiant ab his, qui funerari mortuum desiderant, sed gratis eum deducant. Sin autem cognati uel amici defuncti alterum unum asceterium uel etiam duo adhiberi uelint, necesse est eos aliquid praestare, non tamen immodicum, sed huius legis definitione moderatum. Nam si quidem intra nouos muros cadauer deponatur, tremissem asceteriis praestari aequum est, et acoluthis post tres illos, qui gratis ministerium faciunt, si alii tres adhibiti fuerint, siliquas tres dari oportet. Sin autem sex acoluthi sint, et siliquas sex accipiant, et deinceps ita fiat. Sin autem longinquius spatium sit, et decani, qui lectulo ministerium faciunt, plures sint, modicum aliquid et ipsis praestabitur. Et si Iustinianas uel Sycas non transierint, intra nouos muros uideatur esse. Sin autem trans nouos muros, uel in alio transmarino loco cadauer ponetur, tunc sanctimoniales quidem, quae post unum asceterium adhibitae sunt, semissem accipiant, acoluthi autem singulorum asceteriorum quatuor siliquas. Vnum autem asceterium, quod ex necessitate ante cadauer psallit et acoluthi eius nihil omnino accipiant, sed faciant ministerium gratis. Sin autem aliquis uelit unum ex maximis lectis accipere ad honorem defuncti, uel si inauratum lectum adhibuerit, tunc tantum praestet asceteriis et decanis, quantum pepigerit, ita tamen, ut duodecim aureorum quantitatem non excedat.

DAT. XV. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST BELISARII V. C. CONS. (536?)
 

 
CONST. LIV

kp. 196
    
De creditoribus, qui morientibus debitoribus suis imminent.

1. Si quis debitorem suum aegrotantem et periclitantem mori molestare uoluerit pro debito suo, non liceat ei hoc facere, cum neque uxori eius, neque liberis aliquam inquietudinem inferre permittitur, neque signa aedibus eius imponere, nisi post mortem debitoris lite consistente iudicialis calculus prolatus fuerit, et legitima ordinatio secuta sit. Sed neque mortuo debitore deductionem eius et funus impediat. Si enim tale aliquid perpetrauerit, suis actionibus cadat, siue iustam habeat intentionem, siue non, et non solum debitam sibi quantitatem amittat, sed etiam aliud tantum heredibus eius pro iniuria defuncti praestare compellatur, et non sufficiunt istae poenae, cum et tertia pars bonorum eius publicetur, et ipse infamia notetur. Haec autem omnia in Constantinopolitana ciuitate cura et diligentia custodiantur tam praefecti urbis, quam praefecti praetorio. Magister quoque officiorum in his uigilare debet, et apparitiones eorum. In prouinciis autem praesides ea obseruabunt, et alii magistratus, siue ciuiles sint, siue militares. Quod si ea neglexerint, magistratus quidem imperialis urbis cum suis apparitoribus uiginti librarum auri poena mulctentur, prouinciarum autem magistratus quinque libras auri poenae nomine dare cogantur.

kp. 197
    
Vt magistratus Constantinopolitanae ciuitatis causas in conuentionibus certis audiant, et sententiam dicant.

2. Si quis ex magistratibus Constantinopolitanae ciuitatis causam audierit, non audeat post litis contestationem ex toto eam derelinquere, nec consiliarii eius sententiam definitiuam per semet ipsos proferre, sed litis quidem contestatio modis omnibus apud ipsos magistratus fiat, et ultima cognitio, postquam alias allegationes litigatores asserere nolint; sententia quoque definitiua ab ipsis magistratibus proferatur, siue maiores sint, siue minores, praesentibus etiam consiliariis eorum. Sed et appellationes ipsi suscipiant, et inter eos, qui ex prouocatione litigant, certamina compescant. Quod si uel magistratus uel consiliarii eorum contra praesentis constitutionis statuta quidpiam sibi praesumpserint, magistratus quidem uiginti librarum auri poena mulctentur, consiliarii autem, si quidem aduocati fuerint, aduocatorum ordine cadant, sin autem inter aduocatos non sint, sed forte cingulo decorati, honorem suum amittant, et decem librarum auri mulcta plectantur, easque omnes poenas comes rerum priuatarum exigat, qui si neglexerit, sciat publicas rationes de sua substantia se repleturum. Haec autem dicimus de magistratibus imperialis urbis, qui diuersis occupationibus fatigati totas cognitiones litigatorum suscipere non possunt, sed solam litis contestationem et ultimam cognitionem audire coguntur, et sententiam definitiuam dicere, et appellationem suscipere, et prouocationum cognitiones discernere. Alii autem iudices, qui magistratus Constantinopolitanae ciuitatis non sunt, sed ab imperatoris iussione destinati, siue in principali ciuitate, siue in prouinciis, cum consiliariis suis omnes litigatorum partes audiant; alioquin et dignitates suas amittant, et uiginti libras auri poenae nomine soluant. Consiliarii autem eorum, si quid aduersus constitutionis huius praecepta fecerint, et ciuitate, in qua non seruauerunt istam constitutionem, expellantur in exsilium, et sint infamia inusti.

DAT. KAL. DEC. CONSTANTINOPOLI IMP. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537)
 

CONST. LV

kp. 198
   
De iure propter nuptias donationum.

1. Si quis donationem propter nuptias mulieri conscripserit siue pro se, siue pro alio, siue pater pro filio suo, siue mater, siue cognatus pro cognato, aut quiuis alius extraneus pro alio donationem propter nuptias conscripserit, in qua etiam res immobiles sint, non liceat marito aliquam rem de rebus immobilibus alienare, uel hypothecae titulo obligare, nec si consenserit in alienatione uel hypotheca mulier. Sed si quis contra hanc legem factum scriptumue fuerit, hoc pro infecto sit, et pro non scripto habeatur, nisi forte obseruatio illa custodiatur, quae de intercessionibus feminarum in quarto Codicis libro posita est titulo Ad senatusconsultum Velleianum, id est, ut post primum consensum biennio transacto aliud instrumentum a muliere conscribatur, in quo se fateatur priorem suum consensum comprobare; alioquin prior consensus nullius momenti est. Immo etiam si secundus consensus priorem uoluntatem post biennium confirmauerit, non omnimodo ualebit, sed ita demum, si ex aliis mariti facultatibus satis eidem mulieri fieri possit in donatione propter nuptias; alioquin nec secundus nec tertius consensus laedere mulierem poterit. Haec autem dicimus non solum in donatione propter nuptias, sed etiam in dote, si quas res dotales alienare uel obligare maritus uoluerit. Emptores autem uel creditores, quibus res alienatae uel obligatae sunt, nullam iniuriam patiantur. Nam etsi, quod ad mulieres pertinet, actionibus careant suis, attamen aliae mariti facultates, et ipsi mariti necessario eis permanent obligati. Haec autem constitutio praerogatiuis dotium nullum praeiudicium facit. Nam praerogatiuas datas integras inesse dotibus constitutio iubet, ita tamen, si de dotibus actiones mulieres moueant. Aliis enim personis priuilegium in actione dotis nec antea datum est, nec modo datur. Haec autem constitutio non in praeteritis, sed in futuris casibus ualeat.

DAT. KAL. DECEMB. CONSTANTINOPOLI IMP. IVSTINIANI PP. A. ANNO XI POST BELISARII V. C. CONS. ANNO II. (537?)
 

 
CONST. LVI

kp. 199
    
De consultationibus.

1. Haec constitutio iubet prouocationes in consultationibus non tantum amplissimis magistratibus, sed etiam omnibus senatoribus induci, ut totus senatus causas appellationum audiat et conueniat, quamuis silentium tantum sine conuentu senatoribus denuntiatum fuerit; silentio enim conuentum inesse uideri. Audiant itaque prouocationes sanctis euangeliis propositis, et quod sibi uisum fuerit, imperatori referant, ut ex diuina sententia eius senatus calculus confirmetur.

kp. 200
    
De ordine senatorum.

2. Vrbicaria praefectura omnibus aliis praesideat dignitatibus, id est, ante sedeat, et post praefectum ceteri patricii numerentur, et si quidam inter eos consularibus insignibus decorantur, secundum consularem ordinem et praerogatiuas consulatus sui sedeant, ut tamen anteponantur ordinarii consulares honorariis consularibus. Post patricios autem tam consularium, quam praefectorum et magistrorum militum et inlustrium uirorum ordo ponatur. Omnes autem isti liberam habeant facultatem in senatu sententiam dicere. Qui autem propter cingulum magistratus a senatoribus honoratur, etiam post depositionem cinguli sui inter senatores connumeretur. Liceat autem inlustribus uiris patriciatus codicillos accipere, quamuis neque consulares neque praefecti facti sunt, quod non solum in futuro tempore, sed etiam in praeterito constitutio relaxauit. Illud autem certum est, quod tertiam partem sportularum in ingressu dignitatis dare compelluntur, omnibus aliis ex consuetudine sportulis dandis in quauis promotione sua firmitate durantibus. Qui autem praesentem constitutionem non obseruauerint, poena quinquaginta librarum auri plectentur, quae poena non solum uiolatoribus ipsis constitutionis imminebit, sed etiam aliis, qui uiolari eam concesserint.

DAT. POST CONS. BELISARII ITERVM. (537)
 

 

CONST. LVII

kp. 201
    
De prospectu maris.

1. Haec constitutio localis est, nam de his loquitur aedificiis, quae in Constantinopolitana ciuitate per calliditatem imponuntur. Zenoniana enim constitutio iubet conspectu maris non posse aliquem ab alio excludi, si centum pedes in medio utrorumque aedificiorum fuerint. Sed quidam in praedicta regia urbe talem machinationem inuenerunt: cum enim uolebant intra centum pedes domum aedificare, posuerunt parietem extra centum pedes altissimum, et conspectu maris subtracto, intra centum pedes domum aedificauerunt, quasi nullam iam maris conspectionem habente uicino, posteaque parietem illum, quem per fraudem erexerunt, deposuerunt, et ipsi maris conspectum habere coeperunt. Haec itaque constitutio contra tales astutias promulgata est, et praecipit, ut nemini liceat aedificium uel ultra centum pedes imponere, nisi reuera domum aedificare maluerit; alioquin si solum parietem erexerit, non ut custodiat praecepta legum, sed ut fraudem legibus faciat, primum quidem ex huiusmodi improba machinatione nullum inueniet commodum, quia depraedati uidetur domus, quae conspectum maris perdidit, aut in locando, aut in uendendo, nam aedificium fictum deponi iubetur. Deinde ipse, qui ausus est contra legem alienam uoluptatem rapere, ui bonorum raptorum actione in quadruplum tenetur. Decem quoque librarum auri poena mulctabitur non solum ipse, qui tale facinus perpetrare conatus est, sed etiam qui praesentem legem uiolari concesserit; decem autem librarum auri poenam inferri iubet in arca theatrali gloriosissimi praefecti huius regiae urbis.

DAT. VII. ID. MART. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XI IOHANNE V. C. CONS. (538)
 

 
CONST. LVIII

kp. 202
    
De hortulanis Constantinopolitanae ciuitatis.

1. Et haec constitutio localis est, loquitur enim de hortulanis, qui in hac regia urbe uel in suburbanis eius hortos ab aliquibus conducunt, uel emphyteuseos contractum in eisdem hortis contrahunt. Si enim conductionis uel emphyteuseos nomine hortos acceperint, si quidem olera habent, aestimationem olerum fieri, et eo tempore, quo horti dominis restituuntur, similiter oleris, quod laborauerunt, tantum aestimatio fiat, non autem propter emponemata et stercolinum aliqua ratio moueatur; sin autem sine oleribus hortus sit, similiter sine oleribus restituatur, et nulla iterum aestimatio fiat de stercolino. Aestimationem autem definiri constitutio iubet non solum ab ipsis hortulanis, sed etiam ab his, quos summarios consuetudo appellat. Quod si quis locum forsitan spinosum hortulano locauerit, uel emphyteuseos nomine dederit, et ille eundem locum excoluerit, tam culturae mercedem capiat, quam oleris aestimationem, quinque librarum auri poena mulctando eo, qui praesentem constitutionem uiolare conetur.

DAT. XV. KAL. FEBR. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XI IOHANNE V. C. CONS. (538)
 

 
CONST. LIX

kp. 203
     
De rebus immobilibus ad ecclesiam Mysiae pertinentibus.

1. Haec constitutio localis est, nam promulgata est de ecclesia Mysiae, et iubet, ut si quis rem immobilem eidem ecclesiae dederit, uel reliquerit certum reditum habentem, et adiecerit, ut in continentiam pauperum reditus administretur, huiusmodi legatum uel hereditas uel donatio nullo modo alienetur. Quod si incertus reditus eorum sit, domus autem relictae uel uineae procul a ciuitate fuerint, in qua ecclesia sita est, cui legatum uel donatio data fuit, tunc liceat tales possessiones uendere. Sin autem domus uel agri aut intra ciuitatem uel circa muros eius fuerint, testator autem uoluerit uenundari ea et ex pretio eorum redemptiones uel alimonias fieri, tunc secundum tenorem uerborum testatoris et in his uenditio celebretur, talis enim rei actus firmus est.

PP. MENSE APRIL. ANNO IMP. DN. IVSTINIANI XII IOHANNE V. C. CONS. (538)
 

CONST. LX

kp. 204
    
De legibus, quas noster imperator de ordinatione testamentorum posuit.

1. Haec constitutio iubet leges de ordinandis testamentis a nostro imperatore scriptas post duos menses ab intimatione earum numerandos tenere. Commemorauit autem etiam de reformatione Falcidiae, id est, de ea constitutione, quae pro quadrante trientem uel semissem paternae substantiae siue maternae filiis dat. Duos autem menses ita dinumerat, ut in Constantinopolitana ciuitate ex eo tempore procedant, ex quo proposita est constitutio, in prouinciis autem, postquam intimata est, ut post intimationem eius duorum mensium spatium exspectetur, posteaque secundum ea, quae in eadem constitutione continentur, testamenta ordinari oportet. Quod si intra duos menses secundum ueteres leges contra constitutionem imperatoris nostri aliqui testati fuerint, testamenta eorum robur plenissimum habeant.

DAT. KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI IMP. IVSTINIANI PP. A. ANNO XII IOHANNE V. C. CONS. (538)
 

 
CONST. LXI

kp. 205
     
De his, qui ecclesiam uel oratorium aedificare uolunt.

1. Nullus audeat aedificare ecclesiam uel oratorium, antequam ciuitatis episcopus ueniat, et uota faciens sanctissimam crucem infixerit publice in eodem loco procedens, et rem omnibus manifestam faciens. Vnusquisque autem ante aedificationem loquatur episcopo, et praefiniat modum, qui ad luminaria et sacrum ministerium, et custodiam oratorii, et alimonias eorum, qui ibi obseruant, sufficiat, et si haec sufficientia uisa fuerint, faciat prius donationem eorum, posteaque domum aedificet. Sin autem ea, quae ab eo praefinita sunt, non sufficiant ad constituendum oratorium, aequum est uetera oratoria, quae forte ruinam minantur, reparare cum arbitrio religiosissimi ciuitatis episcopi.

kp. 206
     
Si episcopus multum tempus ab ecclesia sua defuerit.

2. Si episcopus per multum tempus ab ecclesia sua defuerit, et in aliis locis degat, oeconomus ecclesiae eius impensas ei non administret. Nam tales inanes sumptus melius est in ecclesiam et in alias res ad pietatem pertinentes praestari. Teneant autem in talibus episcopis etiam ea, quae prioribus sanctionibus cauta sunt.

kp. 207
    
De alienatione rerum immobilium ad ecclesiam pertinentium.

3. Si alienatio immobilis ecclesiasticae rei celebranda sit, decretum quidem omnibus modis procedat secundum supra relatam constitutionem. Adesse autem decreto debet non solum episcopus et clerus ecclesiae eius, cuius praedium alienare desiderat, sed etiam metropolitanus episcopus cum praedicta obseruatione, et duo episcopi ex consilio eius adsint.

DAT. KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XII IOHANNE V. C. CONS. (538)

 

 
CONST. LXII

kp. 208
   
De constitutione imperatoris, quae lata est de lucro ex morte liberorum contingente per pacta dotalia.

1. Haec constitutio loquitur de liberorum morte, ut pacta dotalia, quae ex casu mortis liberorum lucri aliquid matri conferunt, teneant, et dirimantur secundum diui Leonis constitutionem, scilicet si ante nouellam constitutionem imperatoris nostri contigerunt, ueluti si mater uidua liberos habens ad secundas nuptias uenit, et ante nuptias donatio ad filios pertinuit, postea filii decesserunt, et ad suos heredes eandem ante nuptias donationem transmiserunt secundum constitutionem diui Leonis, sed post constitutionem nostri imperatoris, quae mortuis liberis emolumentum matri praestat, non retrahuntur res ab heredibus filiorum, quia semel ante constitutionem eisdem heredibus competierunt. Si quid autem post constitutionem nostri imperatoris tale contigerit, in hoc Leonianae legi locus non erit.

DAT. VIII. KAL. IVN. IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XII IOHANNE V. C. CONS. (538)
 

 
CONST. LXIII

kp. 209
   
De iurisdictione praesidum prouinciarum.

1. Haec constitutio iubet, ut omnes Romani tam in ciuilibus, quam in criminalibus causis iurisdictioni praesidum prouinciarum subiiciantur, et nemo in aliqua causa obnoxius priuilegium praesidi prouinciae opponat, quasi non ei subiectus sit, nisi specialiter pragmatica sanctio prolata duci eum iusserit. Ideoque siue de dominio alicuius rei, siue de agrorum finibus, siue de hypothecis, siue de nuda possessione, siue de alia quauis pecuniaria uel criminali causa litigium inter partes emerserit, non liceat reo priuilegium suum opponere praesidali iudicio, siue ex imperialibus litteris, siue ex maioris iudicis iussione, sed omnibus modis in eo loco pulsetur, ubi aliquid egerit, uel admiserit, siue de maxima re, siue de minima quaeratur, ueluti de gallina; quamuis enim minima uideatur huiusmodi res esse, attamen iustitiae ratio non ex quantitate, sed ex suis regulis debet aestimari. Nam et quod alii uilissimum esse uidetur, hoc alii pretiosissimum est, et omnino siue bouem siue aliam qualemcumque rem alicui subripuerit, in eadem prouincia pulsetur, ubi tale peccatum admisit, nam et probationum copia in externis locis non similis agentibus est.

kp. 210
    
De praesentibus reis.

2. Et haec quidem dicimus, si utraque pars in praesentia sit, ut in eodem loco modis omnibus lis dirimatur, in quo aliquid admissum est. Quod si actor quidem praesto sit, reus autem absit, sed actores ipsius uel procuratores uel conductores aliquid egerint, aut deliquerint, ille quidem, qui fecerit, omnimodo accusetur, ipsum autem litigium maneat in suspenso, donec rerum domino causa fuerit declarata. Tempus autem dilationis ex locorum spatio dari debet. Nam si quidem una uel duabus prouinciis interpositis dominus rerum in proximis locis degat, quatuor menses ad dilationem sufficiunt; sin autem in longinquo absit, ueluti in Palaestina uel in Aegypto, octo menses ad dilationem dari oportet; sin autem uel in Italia uel in Africa moretur, nouem menses statui debent. Eadem dicimus, et si in arctois locis principalis persona degat.

kp. 211
    
De absentibus reis.

3. Et si quidem rerum dominus illi commiserit causam, qui apud eum retulerit, necesse est, ut ipse pulsetur absentis domini nomine. Sin autem alium litigare maluerit, et hoc ei liceat facere, dum tamen procurator ipsius et defendat causam, et modis omnibus impleat, quod iudex iudicauerit, nisi prouocatio sit subsecuta. Quod si domino quidem rerum manifestetur causa, ipse autem neque uenire neque alii mandare curauerit, tunc praedicto tempore transacto, is qui accusatus est, litiget, et si reus apparuerit, condemnetur, scilicet et domino rerum eandem condemnationem subituro, si ipse quoque obnoxius sit. Et si quidem soluendo fuerit is, qui accusatus et condemnatus est, ipse iudicato satisfaciat. Enimuero si soluendo non sit, ex rebus domini absentis, qui nec uenire nec mandare alicui uoluit, solui actori aequum est. Quod si reus praesens post accusationem euaserit, et neque dominus rerum uenerit, neque procuratorem transmiserit, tunc ex una parte iudex audiat causam, ut solet in eremodiciis fieri, scilicet ipso reo per praeconem uocato, ut si in eadem absentia perseuerauerit, condemnetur. Quod si actor in absentia sit, domino rerum uel praesente uel procuratore misso, tunc omnia detrimenta, quae frustra reus passus est, actor ei resarciat.

kp. 212
    
De fori praescriptione tollenda.

4. Nullum priuilegium eximere reum prouinciali iudicio uolumus, nisi specialiter nostram pragmaticam sanctionem produxerit, quae propter publicas causas in hanc regiam eum ciuitatem reuocauerit, uel si ex lege hoc fiat, ueluti si prouocationem praesidi prouinciae porrexerit, et propter hoc in ista imperiali ciuitate litem audire oportet, quamuis de minoribus causis apud maiores iudices prouinciarum prouocationes exerceri constituimus, nisi forte in hac ciuitate causa principalis, quamuis minima, uentiletur; tunc enim in hac ciuitate, non in prouinciis prouocatio exercetur.

kp. 213
    
Quibus fori praescriptio denegatur.

5. Nulla autem persona priuilegio aliquo utatur ad fugiendos praesentis legis laqueos, quamuis ecclesia sit, uel xenon, uel oratorium, uel quiuis alius locus, qui pietatis causa colitur. Idem iuris est, siue fiscus, siue patrimonium, siue alius quiuis diuinus titulus pulsetur, et multo magis, si potentis hominis persona in iudicium fuerit euocata, quamuis priuilegium ex sacro oraculo praetendat, nisi, quod diximus, pragmatica sanctio in hanc ciuitatem eum reipublicae causa reuocauerit.

kp. 214
     
De ui et potestate constitutionis.

6. Haec autem constitutio non solum in futuris causis, sed etiam in praeteritis locum habeat.

kp. 215
    
Si praesentem constitutionem praeses neglexerit.

7. Si quis autem praeses prouinciae constitutus huiusmodi legem custodire neglexerit, non solum magistratu suo eiiciatur, sed etiam decem librarum auri subeat poenam.

PROPOSITA CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XII IOHANNE V. C. CONS. (538)
 

 
CONST. LXIV

kp. 216
     
Vt praefectoria dignitas curialem liberet.

1. Praefectoria dignitas dicitur non solum praefectorum praetorio uel urbis, sed etiam magistrorum militum. Ea autem duplex est: aut enim honoraria est, aut quae in ipso gestu praefulget. Honorarium dicimus eam, cum codicillos aliquis accipit ab imperatore, quibus dignitas ei praestatur, quasi praefectus fuisset, siue magister militum. In ipso autem gestu positus esse uidetur, qui reuera praefectus uel magister militum factus est. Igitur si curialis homo praefectoria dignitate potitus fuerit, si quidem honoraria, maneat in eadem condicione constitutus, sin autem reuera praefecturam nanctus est uel magisterium militiae, tunc curiae nexibus liberetur. Praefectos autem praetoriorum quatuor ponimus, id est Orientalis sedis, qui in hac ciuitate est, et Illyricianae regionis, et Africanae dioeceseos, et qui Italiae praepositus est.

DAT. CONS. IOHANNE. (538)
 

CONST. LXV

kp. 217
     
Qui tutores uel curatores pupillo uel adolescenti dari possunt.

1. Nulli tutori, nulli curatori liceat nomina contra pupillum, uel eum, qui curatione eius gubernatur, iure cessionis in se transferre ab alio, siue pretium pro actione dedit, siue non.

kp. 218
    
Idem.

2. Nemo, qui dicit, se obnoxium pupillum habere, uel eum, qui curatore eget, tutor aut curator ipse creetur. Sed et is, qui manifeste obnoxius impuberi, uel ei, qui cura indigeat, fuerit, tutor uel curator non fiat.

kp. 219
     
Idem.

3. Quod si quis tutor constitutus uel curator neque obnoxium habeat eum, cuius negotia gerit, neque obnoxius ei sit; postea autem hereditas ad eum deuoluta fuerit, quae debitorem uel creditorem memoratae personae eum faciat, tunc alius tutor uel curator ei adiungatur, qui custodiat eum, et hoc ipse sacramentum iuret, quod non malitiae tutoris uel curatoris fauebit, ne poenae subiiciatur.

kp. 220
    
Idem.

4. Ne autem unusquisque dicens se creditorem impuberis esse uel forte adolescentis, ab onere tutelae uel curationis facile excusetur, sancimus, non aliter eum recipiendum esse, nisi manifeste probauerit, creditorem se esse impuberis uel forte adolescentis, uel res eorum sibi obnoxias esse, uel parentes. Quod si res in incerto sit, tunc sacramentum praebeat, quod ideo tutelam uel curam recusat, quia reuera suum debitorem esse pupillum uel forte adolescentem existimat. Tunc enim, et si uoluerit, non admittatur ad tutelam uel curationem cuiuscumque personae, quamuis tutor legitimus sit.

kp. 221
    
Idem.

5. Quod si quis aduersus ea tutor uel curator creari passus fuerit, si quidem obnoxium impuberem habeat uel forte adolescentem, actiones, quas habet, amittat. Sin autem ipse obnoxius fuerit, non liceat ei dicere, quod tempore, quo tutelam uel curationem gerebat, solutionibus uel aliis commenticiis liberationibus actione solutus est.

kp. 222
    
Idem.

6. Nulli tutori uel curatori liceat, sicut superius diximus, nomina contra pupillum uel forte adolescentem redimere, et cessiones aduersus eum impetrare, quamuis iam desiit tutor uel curator esse, sed omnimodo hoc, quod factum est, pro infecto habeatur, ita ut pupillus quidem uel forte adolescens omnimodo securitatem habeat, et nulla teneatur actione. Tutori autem uel curatori non liceat contra eum redire, qui nominibus ei cesserit, eodem iure obtinente, et si postquam tutor uel curator desiit esse, cessiones nominum impetrauerit.

kp. 223
   
Idem.

7. Haec autem omnia de omnibus curatoribus posita sunt, non solum adolescentium, sed etiam prodigorum, uel furiosorum, uel mente captorum, uel si quid aliud aut lege expressum est, aut natura inueniat.

kp. 224
    
De administratione tutorum et curatorum.

8. Nemo tutor uel curator compellatur pecuniam impuberis uel forte adolescentis mutuam dare, sed liceat ei sterilem eam in tuto deponere. Nam melius est sortem impuberis uel adolescentis conseruari, quam usurarum cupiditate etiam sortem amittere. Sin autem sponte sua tutor uel curator mutuauerit, forte sub pignoribus, uel sub alia indubitata cautela, tunc habeat quidem per singulos annos duorum mensium laxamentum, sciat autem, quod periculum sortis ad ipsum pertinebit.

kp. 225
    
Idem.

9. Si pupillus reditus habeat sibi sufficientes, eos tutor impendat. Sin autem ampliores reditus sint, quam sumptus, tunc id, quod superfuerit, deponatur. Quod si substantia impuberis mobilis sit, tunc id tantum tutor mutuare debet, quod sufficiat ad administrationem pupillarium rerum, quod autem superfluum sit, hoc deponatur. Eademque dicimus et de curatoribus omnium personarum. Licebit autem tutori uel curatori et subtiliter inquirere, si quem reditum comparare pupillo uel forte adolescenti possit ex superflua pecunia, ut et tributa leuia sint, et uenditor locuples, et reditus fertilis. Sciat autem, quod si aduersus ea comparauerit, negligentiae periculum ad eum pertinebit.

kp. 226
   
Idem.

10. Quod si pecuniam tantam habeat pupillus, ut ex ea administrationes rerum ipsius solummodo explicentur, tunc mutuare tutor uel curator eam debebit cum cogitatione caelestis iudicii.

kp. 227
    
Idem.

11. Nam et ab initio, antequam administrationi se immisceat tutor uel curator cuiusuis personae, sacramentum praestare compellitur per diuinas scripturas, quod omnia gesturus est, quae pupillo commoda esse putauerit. Eadem dicimus et de his, qui curatione egent.

DAT. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XII IOHANNE V. C. CONS. (538)
 

 
CONST. LXVI

kp. 228
     
Quemadmodum depositum caute dari potest.

1. Si quis depositum alicui dare caute uoluerit, necessarii sunt ei tres testes, nam litterae depositarii solae non sufficiunt depositori ad plenissimam depositi dati probationem. Testimonia autem sic exhiberi oportet, ut dicant testes, quod sub praesentia sua uel susceptum est depositum, uel quod depositarius se suscepisse conscripsit. Idem est, et si sine scriptis, tamen si tres adhibiti fuerint testes idonei ueritate.

kp. 229
    
Quemadmodum sine tabellione instrumentum caute fieri potest.

2. Si quis sine tabellione componere instrumentum maluerit siue de mutuo, siue de deposito, siue de alia quacumque causa, tres testes adhibeat; alioquin litterae ipsius solae et comparatio earum credendae non sunt. Nulla autem differentia est, utrum subscripserint testes, an praesentibus eis instrumentum compositum sit.

kp. 230
    
Si litterarum fides a uoce testium discrepet.

3. Si instrumentum prolatum fuerit, et litterae quidem Titii esse non uideantur, testes autem dicant, Titium eas scripsisse, iurati scilicet, testimonium eorum reprobari facile non debet; sed tamen ad sapientiam iudicis pertinet, ut ea, quae uerisimilia magis putauerit, eis maiorem praebeat fidem.

kp. 231
     
De contractibus incaute compositis.

4. Si quis instrumentis componendis adhibere praedictam obseruationem neglexerit, et uel deposuerit alicui, uel mutuauerit sine testium praesentia, solis litteris debitoris credens: incaute quidem facturus est; sed tamen, si per sacramentum uel per confessionem debitoris ueritas debiti manifestetur, id quod dedit, exigere non prohibeatur.

kp. 232
     
Quomodo tabelliones caute debeant instrumenta componere.

5. Instrumenta quoque, quae apud tabellionem componuntur, subscriptione testium, sicut dictum est, muniri praecipimus, ante completionem scilicet a tabellione insertam.

kp. 233
    
De comparatione notarum.

6. Iudices autem non tantum ex comparatione litterarum falsitatem reprehendant, sed etiam ex comparatione notarum.

kp. 234
    
De comparatione litterarum.

7. Comparatio litterarum, sicut supra diximus, sine testimoniorum confirmatione non sufficiat ad ueritatis probationem. Sin autem omnes testes mortui sunt cum tabellione, uel forte in absentia tabellio est, tunc ille quidem, qui instrumentum producit, sacramentum praestet, quod nullius malitiae conscius est in eo instrumento commissae. Comparatio autem litterarum propter necessitatem causae sine impedimento secundum pristinum morem procedat. Quod si tabellio et uiuit, et praesens sit, iuratus testimonium suum de fide instrumenti praebeat; sed si per aliquem ministrum suum instrumentum composuit, et ille uiuit, et praesens est, et nullo morbo uel alia iusta causa impediatur in iudicium uenire, praebeat ipse quoque testimonium. Item si per Titium pecunia numerata est, et ipse ueniat. Quod si neque numeratorem habeat instrumentum, et omnes testes mortui sunt, uel in absentia fuerint, uel alia iusta causa impediantur uenire, solus autem tabellio et uiuit et uenit, testimonium ipsius probabile sit, ad fidem instrumenti pertinens, ut nec comparatio litterarum necessaria esse uideatur. Quod si tabellio mortuus est, fiat quidem comparatio litterarum eius, et ueniat tam minister ipsius, per quem instrumentum conscriptum est, quam numerator pecuniae, scilicet si non absint. Enim uero si uel mortui sint, uel in absentia fuerint, alii testes producantur, et si hoc facile non sit, tunc ad comparationes litterarum iudex perueniat, ut non solum completiones litterarum a tabellionibus factae comparentur, sed etiam aliae litterae tam principalis personae quam testium in comparationem deducantur, ut ex multis comparationibus litterarum fides ueritatis inlucescere possit. Sin autem nullum aliud ad ueritatem probandam supersit, quam comparationes litterarum, tunc illud teneat, quod usque ad hoc tempus obtinuit, ut qui instrumentum producit, legitimum sacramentum subeat, quod nulla malitia usus est; sed et is, qui fidem instrumenti exigit, de dolo et calumnia iusiurandum subeat. His autem omnibus necessitatibus homines liberantur, si sub actorum testificatione instrumenta intimentur, et ibi testes et aliae personae suis depositionibus contractum corroborent.

kp. 235
   
Idem.

8. Omnia autem, quae de comparationibus constituimus ab illis instrumentis faciendis, quae sine tabellione composita sunt, maneant in eadem firmitate durantia; illa quoque iura, quae de imperitis litterarum in iudiciis probata sunt, inconcussa permaneant.

kp. 236
     
Imperiti litterarum quomodo debeant instrumenta componere.

9. Si instrumentum litterarum imperitus componere maluerit, necessarius erit tabularius, si in illo loco tabularii sunt, sed et testes non minus quinque scientes eum imperitum litterarum, et ab eo cogniti, et postquam imperitus uel sanctam crucem fecerit, uel paucas litteras, unus ex hisdem quinque testibus pro eo subscribat; omnes autem quinque testes subscribere debent, quod et praesentibus eis et cognoscentibus imperitum, omnia processerunt.

kp. 237
     
De contractibus sine scriptis compositis.

10. Haec autem omnia de his contractibus dicimus, qui scriptura interueniente fiunt. Alioquin si sine scriptura aliqui contraxerint, liceat eis uel testimoniis uel iurisiurandi religione ueritatem manifestare, scilicet actore quidem testes producente, reo autem uel iurante uel iusiurandum referente, secundum hoc, quod iudex aestimauerit.

kp. 238
    
De ui et potestate constitutionis in quantitate.

11. Huius constitutionis obseruatio in his contractibus locum habet, qui sunt ultra quantitatem librae auri. Nam usque ad libram auri pristinum morem conseruari iubemus.

kp. 239
      
De ui et potestate constitutionis in loco.

12. Huius constitutionis subtilitas in ciuitatibus locum habeat. Si enim instrumentum in uico compositum sit, consuetudo pro iure habeatur; rusticorum enim simplicitatem et in testamentis faciendis non praegrauamus, quamuis alias in ordinatione testamentorum summa subtilitas exigatur.

kp. 240
     
De ui et potestate constitutionis in tempore.

13. Haec constitutio in futuris instrumentis et contractibus ualet; nam praeteritae causae prioribus legibus dirimantur.
 

 
CONST. LXVII

kp. 241
     
Quomodo filii naturales legitimi fieri possunt.

1. Si quis cum libera muliere consuetudinem habeat non affectione maritali, et ex ea liberos naturales fecerit, eosque uelit filios legitimos et in potestate sua habere, liceat ei cum matre eorum dotalia instrumenta componere. Nam filii, qui antea naturales erant, post compositionem instrumentorum dotalium sui et in potestate patris efficiuntur, siue postea nati filii uiuunt, siue mortui sunt, siue omnino nullus alius procreatus est, sicut in Institutis et in Codice didicimus. Quod si antequam dotalia instrumenta fiant, mater concuba decesserit, uelit autem pater naturales filios ex ea susceptos legitimos habere, adeat imperatorem cum precibus, et exposcat, ut sibi liceat legitimum nomen eis imponere, et natalibus suis eos restituere, quemadmodum libertini natalibus restituuntur. Principe enim adnuente supplicationibus patris, necesse est, ut liberi legitimi fiant, quamuis dotale instrumentum nullum cum matre eorum iam mortua compositum sit. Idem dicimus, et si filios naturales pater diligat, matrem autem odio habeat, quia in corpore suo peccauit. Nam si ea causa sit, et nolit cum ea nuptias contrahere, licebit ei praedicto modo filios naturales legitimos sibi facere. Item si liberi naturales matrem suam caelauerint, ne dotalibus instrumentis cum ipsa factis in potestate patris efficiantur, et ususfructus rerum ad eos peruenientium patri adquiratur, si talis dolus factus fuerit, liceat patri praedicto modo preces imperatori porrigere, et filios legitimos facere, et in potestatem suam eos redigere. Eadem dicimus, et si iusta causa dotalia instrumenta impediat. Pone enim patrem naturalem diaconum uel presbyterum factum esse, ut ducere uxorem non possit. Quod si pater non potuit in antefatis casibus imperatori supplicare, liceat ei in testamento suo legitimos successores sibi scribere filios naturales, ut tamen illi post mortem parentis supplicent imperatori, et testamentum patris ostendant, et principe adnuente in tantum capiant paternam hereditatem, in quantum scripti sunt; aliter enim legitimo nomine non fruantur. Haec autem omnia, quae modo dicta sunt, tunc habeant locum, cum nulla alia legitima proles, uel antea, uel postea patri subsit; legitimis enim filiis natis non aliter naturales legitimi fiunt, nisi dotalia instrumenta pater cum matre eorum confecerit.

kp. 242
    
Quomodo legitimi fieri non possunt.

2. Filios naturales antea quidem licebat patribus legitimos sibi per adoptionem efficere, sed diui Iustini constitutio hoc prohibuit, quam noster imperator in suo statu manere iubet.

kp. 243
    
Qui sine dotalibus instrumentis nuptias contrahere non possunt.

3. Nemo dignitate decoratus senatoria sine dotalibus instrumentis et ante nuptias donatione nuptias contrahat; alioquin filii, qui ex tali copulatione procreati fuerint, non erunt legitimi, sed magis naturales. Alii autem, qui militiis honestioribus decorantur, uel negotiationibus, uel quibusdam artibus laudabilibus praediti sunt, et sine dotalibus instrumentis et ante nuptias donatione copulentur, sed non citra scripturae cautelam. Debent enim hoc ipsum defensori ecclesiae uel oratorii dicere, et ille adhibeat tres uel quatuor clericos ad testimonium, et conscribatur chartula, qua declaretur dies, quo imperatore et consule et mense conuenerunt ille et illa in illo oratorii loco et copulati sunt, et subscribant defensor et clerici. Et si quidem uelint chartulam accipere uel ambo uel unus ex his, praestetur eis; si nolint, deponatur in sancto oratorio, ut postea, si opus fuerit, producatur ad probationem nuptiarum, ut etiam proles ex hac copulatione procreata legitimo nomine perfruatur. Sin autem uilissimi homines matrimonium contrahere uelint, liceat eis et sine scriptura hoc facere. Idem dicimus et de rusticis hominibus, et de militibus, qui in armis occupati sunt.

kp. 244
    
Idem.

4. Si quis diuinis tactis scripturis iurauerit mulieri, legitimam se eam uxorem habiturum, uel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamuis nulla dos, nulla scriptura alia interposita sit. Et si liberos non habuerit, mortuo marito quartam partem substantiae eius accipiat secundum constitutionem nostri imperatoris, et si eam de domo eiecerit, quamuis sine repudio hoc fecerit. Quod si liberos procreauerit, legitimi esse uideantur, et si aliis nuptiis contractis legitimos filios pater habuerit, omnes simul legitimum nomen habebunt.

kp. 245
    
Qui sint legitimi filii, uel naturales, uel neutrum eorum, id est, ex damnata copulatione.

5. Ergo si quidem ex huiusmodi matrimoniis filii nascuntur, legitimi erunt. Sin autem aliter filios aliquis habuerit, naturales erunt, et tam ex testamento quam ab intestato patri naturales succedunt secundum obseruationem constitutionum principis nostri, scilicet si non ex damnata copulatione nati sunt; tales enim liberi neque legitimi, neque naturales appellantur, nec omnino patri succedunt.
 

 
CONST. LXVIII

kp. 246
    
De appellationibus in Sicilia porrectis.

1. Appellationes, quae in Sicilia porriguntur aduersus sententias praetoris uel ducis uel cuiusuis alterius iudicis in Sicilia constituti, apud quaestorem in hac regia urbe exerceri praecipimus, ut ipse discutiat causas prouocationis, et sententiam dicat, et nostro imperio referat, ut nostra auctoritate sententia eius roboretur. Sed et si aliud ciuile emergat, ueluti defensoris confirmatio, uel decretum patris ciuitatis Siciliae, similiter ad quaestorem referatur, et calculo ipsius confirmetur, nostra scilicet auctoritate suggerente quaestore sequenda.
 

 
CONST. LXIX

kp. 247
    
Si praeses prouinciae supplices prouinciales contempserit.

1. Si quis propter ciuilem uel criminalem causam praesidem prouinciae adierit, et ille contempserit actorem, uel alio modo causam cognoscere secundum leges contempserit, liceat actori supplicare ciuitatis episcopo, et hoc ipsum in querimoniam deducere, ut religiosus antistes uel ipse ad praesidem ueniat, uel suos homines mittat, per quos compellat praesidem sine dilatione et iniuria litem dirimere. Quod si tanta impudentia rector prouinciae teneatur, ut nec episcopo nec clericis imminentibus iustitiam sequatur, tunc liceat episcopo, si uoluerit actor ad nostram pietatem uenire et preces fundere, dare ei litteras, per quas nobis declaretur superbia atque iniuria praesidis. Nos enim et actori medebimur, et praesidi competentem uindictam imponemus.

kp. 248
    
Si cui praeses prouinciae suspectus sit.

2. Si cui praeses prouinciae suspectus esse uideatur, et litigare apud eum solum noluerit, liceat ei episcopum inuocare, ut cum ipso considente litem audiat, et uel amicali compositione litigatores transigere faciant, uel more ‘parasêmeiôseôs’ eos audiant uel cognitionaliter, ita tamen, ut sententia legibus consentanea imponatur.

kp. 249
    
De prouincialibus, qui temere in Constantinopolitanam ciuitatem ueniunt.

3. Si quis autem non adito praeside prouinciae et sine litteris episcopi in hanc uenerit ciuitatem, et de aliqua causa nos molestauerit, sciat se tales poenas subiturum, quales passurus esset praeses prouinciae, si aditus eum contempsisset.

kp. 250
    
Si praeses prouinciae iniuriam fecerit.

4. Si quis a praeside prouinciae iniuriam passus fuerit, adeat ciuitatis episcopum, ut si arbitrio eius praeses condemnatus sit, satisfaciat homini iniuriam passo. Sin autem hoc facere noluerit et ueniat ad nostras piissimas aures, si quidem iustam sententiam religiosissimi ciuitatis episcopi comprehendamus, ultimis suppliciis praesidem adfici iubemus. Sin autem innocentem eum inueniamus, necesse est, ut nullum responsum a nostra clementia calumniosus actor accipiat.

kp. 251
    
De officio taxeotarum praesidis.

5. Curent officiales praesidum, ut lites subiectorum dirimantur, et non accipiant sportularum nomine plus, quam nostra constitutione cauetur. Quod si contra haec fecerint, ultimis suppliciis subiiciantur.

kp. 252
   
Si episcopus ad gratiam praesidis supplicem contempserit.

6. Si episcopus ad gratiam praesidis supplicem contempserit, ex sacris regulis poenae subiiciatur.

kp. 253
     
De officio defensorum et episcopali audientia.

7. In ciuitatibus, in quibus praesides praesto non sunt, adeant litigatores defensorem ciuitatis, et ille audiat causas. Sin autem episcopum iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri iubemus.

kp. 254
     
De episcopis et clericis ad Constantinopolitanam ciuitatem uenientibus.

8. Nemo nec episcopus, nec clericus sine litteris patriarchae uel episcopi ad hanc florentissimam ciuitatem ueniat.

kp. 255
    
Vt nemo ultra sportularum modum statutum exigere audeat, et de officio praesidis et episcopi.

9. Neque praefectianus, neque in rebus agens, neque alius cuiuslibet condicionis homo in prouincias ueniens, plus exigat sportularum nomine, quam nostra constitutione cauetur. Sin autem plus exegerit, suo periculo praeses secundum leges in eum uindicet. Quod si hoc facere neglexerit, episcopus ciuitatis ad nos referat, et tam de praesidis negligentia indicet, quam de dignitate uel militia uel alia condicione eius, qui plus exegerit, ut nos in utrumque competentem coercitionem imponamus.
 

CONST. LXX

kp. 256
    
De constitutione imperatoris, quae loquitur de substantiis monachorum uel ascetriarum.

1. Scimus in superioribus constitutionem esse relatam, qua cauetur, ut qui quaeue in monasterium intrant, uideantur substantias suas monasterio consecrasse; nam ante introitum liberam habent facultatem, quomodo uoluerint, bona sua disponere; postquam autem intrauerint, talem licentiam non habent, quamuis liberos habeant. Sed ea constitutio, quae de hoc iure loquitur, ex suis temporibus ualet. Nam si antequam ipsa introducatur, factus est aliquis monachus, uel facta est mulier monacha, nihil ad eum uel ad eam pertinet, ergo habeant liberam facultatem, qualiter uoluerint, sua negotia disponendi et post memoratam constitutionem.
 

 
CONST. LXXI

kp. 257
   
De his, qui per capillum Dei aut per caput iurant, uel alio modo blasphemia contra Deum immortalem utuntur.

1. Si quis per capillum Dei uel per caput iurauerit, uel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, officio praefecti urbis ultimo supplicio subiiciatur. Si quis autem sciens talem hominem non manifestauerit, non est dubium, quod diuina condemnatione similiter coërcebitur. Ipse quoque praefectus urbis, si neglexerit, post Dei iudicium etiam nostram indignationem timeat.
 

 
CONST. LXXII

kp. 258
   
De iure aureorum annulorum.

1. Si quis famulum suum uel ancillam manumiserit, et ciues Romanos fecerit (aliter enim nec ualet manumissio), tacito iure uideatur ius aureorum annulorum adeptus fuisse, et natalibus restitutus esse, et non indigeat, ut hoc impetret a principe. Haec constitutio in futuris casibus teneat.

kp. 259
    
De reuerentia et obsequio patronis a libertis praestandis, et de ingratis libertis.

2. Libertus patrono suo competens obsequium et reuerentiam praebeat. Quamuis enim libertinos similes ingenuorum hac constitutione fecimus, attamen patronis iura patronatus intacta reseruamus, in his scilicet casibus, in quibus reseruari possunt secundum nostrarum legum distinctionem, nisi forte renuntiauerit patronatus praerogatiuae manumissor siue per testamentum iure fideicommissi, siue eo tempore, quo libertatem imponebat. Ingratum autem libertum contra patronum suum exsistere prohibemus, quod et in pecuniariis donationibus introduximus. Et si in illis eo, qui liberalitatem accepit, ingrato circa donatorem exsistente, infirmatur donatio, quanto magis, si libertus circa patronum ingratus fuerit, rescindi debet libertas? Causae autem ingratitudinis legibus cognitae sunt: ueluti si libertus manus suas contra patronum mouerit, uel si contumelias atroces ei fecerit, uel si magnum et intolerabile damnum ei dederit; idem est, et si ad dedecus eius pertinentes iniurias effuderit. Si enim horum aliquid patronus uel liberi eius probauerint, ad pristinum statum conuictus libertus reuertetur. Quod si competentem reuerentiam patrono et honorem tribuat, lex quoque ei libertatem ingenuitatis nomine decoratam conseruabit. Haec autem totiens patronus habet, quotiens iura sui patronatus non relaxauit.

kp. 260
    
Si libertinam suam patronus uxorem habere maluerit.

3. Si quis libertinam suam ducere uxorem uoluerit, dotalia instrumenta cum ea componat, et habebit eam legitimam uxorem, quamuis ipse summa dignitate praefulgeat, et liberi, qui ex tali coniugio procreati fuerint, legitimi successores patri suo exsistant.

kp. 261
    
Si quis ex ancilla sua liberos habuerit, et dotalia instrumenta fecerit.

4. Si quis ex ancilla sua liberos habuerit, eamque manumittere uelit, et dotalibus instrumentis factis uxorem legitimam habere, et ipsa compositione instrumentorum dotalium liberi eius manumitti uideantur. Si enim miles legatum seruo suo relinquendo uidetur et libertatem ei tacite donasse, quanto magis hoc obtinere debet in filiis, ubi pater matrem eorum et manumisit, et legitimam uxorem dotalium instrumentorum compositione habuit?

kp. 262
    
Ratio constitutionis.

5. Haec constitutio non uidetur extra iuris diuisionem introducta esse. Si enim Pius Antoninus imperator ius Romanae ciuitatis, antea per singulos impetrandum, postea commune fecit omnibus subiectis, et diuae memoriae Theodosius ius liberorum, antea per singulos impetrandum, ipse commune Romanis omnibus fecit, quid nouum, si nos quoque ius aureorum annulorum et natalium restitutionis generale fecimus omnibus libertinis, saluo patronatus honore?

kp. 263
    
De potestate constitutionis in tempore.

6. Haec autem omnia in futuris casibus teneant; nam in praeterito tempore locum non habent.
 

 
CONST. LXXIII

kp. 264
    
Si quis in ius uocare monachum uel sanctimonialem conatus sit.

1. Si quis cum monachis uel sanctimonialibus habeat litigium, non audeat monachum uel sanctimonialem in asceterio siue monasterio constitutam ad ciuilem iudicem accusare uel trahere, sed magis adeat ciuitatis episcopum. Ille enim aestimabit, utrum repraesentari principalis persona debeat, an per ‘hêgoumenon’ uel apocrisiarium defendi, cum omni scilicet honestate, ita ut episcopus legibus et canonibus consentaneam sententiam proferat.

kp. 265
   
Vt haec constitutio ad curam magistratuum et episcoporum pertineat.

2. Hanc constitutionem omnes praefecti praetoriorum custodiant, et praefecti utriusque Romae, et praetor populi, et prouinciarum praesides, et omnes episcopi, et curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere.

kp. 266
    
De temeratoribus huius constitutionis.

3. Si quis hanc constitutionem uiolauerit, in magistratu quidem positus decem librarum auri poena mulctabitur, exsecutor autem litium constitutus in decanicis ecclesiarum recludatur competentes poenas luiturus, et postea non concedatur officium exsecutoris habere.

kp. 267
    
Quorum haec constitutio interest.

4. Haec autem constitutio teneat in monachis, item in sanctimonialibus, quamuis ipsae in monasterio uel asceterio non degant; de clericis enim aliae leges positae sunt.
 

 
CONST. LXXIV

kp. 268
    
De officio quaestoris.

1. In hac florentissima ciuitate alium magistratum addendum esse existimauimus, cui nomen quaestoris imponimus, quem uolumus primum quidem Dei timorem habere, deinde autem nostras leges custodire, et perscrutari eos, qui de prouinciis in eandem ciuitatem ueniunt, et non solum de masculis, sed etiam de feminis inquirat, et tam de clericis, quam de monachis et sanctimonialibus, et scholasticis aliarum ciuitatum, uel cuiusuis alterius condicionis, et interrogare, qui sunt, et unde uenerunt, et qua occasione, et si quidem coloni sunt, imminere magistratibus, ut eos citius dimittant. Quod si ad priuatos dominos suos pertineant, et ideo uenerunt, ut ipsis supplicarent, cogere dominos debent, ut citius eos dimittant. Quod si contra dominos omnes nituntur, multitudo quidem rusticorum statim dimittatur, duo autem uel tres more syndicorum litem peragant, dum tamen et sic citius lis dirimatur.

kp. 269
  
Idem.

2. Quod si non rustici sint, sed alterius condicionis, curet modis omnibus, ut iudices citius altercationes eorum dirimant, et in suis redeant locis.

kp. 270
    
Idem.

3. Quod si domini rusticorum uel iudices imminentem sibi quaestorem neglexerint, ipse quaestor ducat apud se partes, et uelociter causae finem imponat, et mittat homines in patrias suas.

kp. 271
    
Idem.

4. Si quis autem sine causa in hac ciuitate degat, et paupertate laboret, liceat quaestori tenere eum, et si robustus fuerit, si quidem seruus inueniatur, eum inuitum reddat domino suo. Sin autem liber sit, tradat eum uel artificibus publicorum operum, uel pistrinariis, uel aliis quibuscumque artificibus. Sin autem noluerit operari, non maneat in ista ciuitate, hoc enim et ipsi expedit; nam cessantes homines et egentes et fortes mendicando satis non adquirunt, et ad delicta proniores fiunt. Alii autem, qui corpora debiliora habent, misericordia Christianorum alantur; sed nec illi, qui ciuitatem non grauant, expellantur.

kp. 272
    
Idem.

5. Si quis quaestorem adierit, dicens ab aliquo damnum sibi datum fuisse, uerbi gratia quod sportularum nomine plus, quam constitutione cauetur, exactum est, uel quod sine praesidis iussione admonitus est, diligenter hoc a quaestore perscrutetur, et omnibus modis temeratoribus poenae, quae legibus aduersus eos statutae sunt, imponantur. Et haec disponimus sine ulla fori praescriptione, cuiuscumque militiae uel dignitatis reus inueniatur, et postquam sententiam dederit, actor quidem suum consequatur, quaestor autem ad nos referat de residua poena, ut ubi aestimauerimus, consumatur.

kp. 273
     
Idem.

6. De crimine falsitatis quaestor iudicet, et post inscriptiones actoris et legitimas probationes sententia ipsius reus puniatur, nemine fori praescriptionem habente.

kp. 274
    
Idem.

7. Si quaestor adeuntes se contempserit, ipse de suo damna eis resarciat, et aliam grauissimam indignationem exspectet.

kp. 275
    
Idem.

8. Neque quaestor, neque officiales et ministri eius lucra ab aliquo capiant; nam et si quid ceperint, puniendi sunt a quaestore. Ideo enim ex publicis rationibus destinauimus eis annonas, ut quaestor quidem decem libras auri accipiat, consiliarius autem eius solidos centum, officiales autem solidos trecentos triginta.

kp. 276
    
Idem.

9. Quaestor licentiam habeat iudices inquietare, ut citius dirimant causas, et nobis referre, et suo arbitrio ea, quae oportet, facere. Liceat autem ei publicis quoque epistolis uti ad prouinciarum praesides, ut eos, quos ipse mittit, illi similiter transmittant in suis prouinciis cum quiete moraturos, et si quo adiutorio indigeant, hoc praebeant eis. Nemo autem dimissus a quaestore maneat in ista ciuitate, nec iterum de eadem causa reuertatur, et quaestorem molestet; sin autem tale aliquid fuerit perpetratum, poena competens temeratoribus imponatur.

kp. 277
    
Idem.

10. Si quaestor aestimauerit in portibus officiales suos mittere, ut ibi sedeant, et perscrutentur, qui sunt, qui ueniunt, et ob quam causam, liberam licentiam habeat hoc facere.

kp. 278
    
Idem.

11. Et apud antiquos legislatores cessationis accusationes erant, quod nobis quoque placet.

kp. 279
    
Idem.

12. Quaestor et consiliarius et officiales eius neque in palatio nostro aliquid dare compellantur, neque in iudicio praefecti praetorio annonarum nomine aliquid praestent; qui enim indemnes nostros subiectos conseruant, damnum ab aliquo pati non debent.
 

CONST. LXXV

kp. 280
    
Quomodo ius potestatis dissoluitur.

1. Non solum patriciatus dignitas nexibus paternis filiumfamilias liberet, sed etiam ceterae dignitates, quae curiali condicione liberare homines solent, ueluti si consul designatus fuerit, si exconsule codicillos accipiat, si praefectoriis magistratibus in ipso actu fungatur: pone enim praefectum urbis uel praefectum praetorio factum fuisse, uel magistrum militum. Sequatur autem eos et peculium, quod filiifamilias constituti habebant.

kp. 281
    
De legitimis personis.

2. Qui ex dignitate paterfamilias fit, legitima iura intacta habeat in familia sua. Ideoque liberi eius, quos habuit, dum filiusfamilias erat, post mortem patris eius in ipsius transeunt potestatem.

kp. 282
    
Vt episcopatus honor ius potestatis dissoluat.

3. Si filiusfamilias episcopus fuerit factus, ex ipsa consecratione paterfamilias erit. Haec autem constitutio etiam in illis locum habet, qui eo tempore, quo prolata est, in dignitatibus antefatis positi fuerant.
 

 
CONST. LXXVI

kp. 283

De iudicibus.

1. Eos iudices, quos diuae memoriae Zenonis constitutio ‘diaitêtas’ uocat, in nostra republica esse non concedimus, sed alios iudices nostra electione fieri iubemus, et elegimus Anatolium uirum spectabilem fisci patronum factum, et Flauianum uirum clarissimum fisci patronum constitutum, et Alexandrum et Stephanum et Mennatem facundissimos aduocatos, et Alexandrum alterum, et Victorem, et Cyzicenum Theodorum, uiros scholasticos; ex patriciis autem elegimus Platonem uirum gloriosissimum, et Victorem uirum eminentissimum, et Phocatem uirum gloriosissimum, et Marcellum uirum magnificum, qui iustitia praecellit, et Appione scholastico consiliario iustissimo utitur.

kp. 284
    
Idem.

2. Et iudices quidem post magistratus populi Romani istos esse sancimus, et causas, quas ad eos mittimus, uolumus iudicare. Si quis autem magistratus constitutus iudicem dare maluerit, non habeat licentiam ad alium causas delegare, nisi ad praedictos eloquentissimos et gloriosissimos uiros, et ad suos consiliarios, ita tamen, ut ubi consiliariis suis delegat causas, ipse sententiam dicat.

kp. 285
    
Idem.

3. Sedere autem iudices uolumus in basilica a mane usque ad uesperum secundum solitum morem, et lites dirimere, non solum futuras, sed etiam eas, quae apud diaetetas inchoatae sunt.

kp. 286
    
De prouocationibus.

4. Si prouocatio porrecta fuerit iudici, si quidem in ea causa, quam nos delegauimus, appellatio exerceatur aut in commune procerum, aut secundum morem apud alios, ex quantitate scilicet litis habita differentia. Sin autem magistratus ei causam delegauit, appellatio apud eum exercebitur.

kp. 287
    
De iurisdictione iudicum.

5. Iudices usque ad trecentos solidos more quidem ‘parasêmeiôseôs’ lites audiant, sed tamen sententiam in scriptis dicant. Et prouocationes condemnato non denegentur, nisi forte ter appellare aliquis maluerit, uel contumaciter in absentia fuit. Nam et tertia prouocatio illicita est, et contumaces condemnati appellare non possunt.

kp. 288
    
De prouocationibus et reparationibus.

6. Si prouocatio in hac ciuitate iudici porrecta fuerit, usque ad duos menses induciae praestentur, et post duos menses statuti legibus dies suos peragant cursus, nulla reparatione in huiusmodi prouocationibus locum habente.

kp. 289
    
De sportulis et officio iudicum.

7. Nemo sportulas uel iudiciorum impensas ampliores exigat, quam nostra constitutione cautum est; alioquin poenas patiatur legitimas. Vnusquisque autem iudex habeat duos exceptores, et duos exsecutores fideles et probatos, ut nulla ab eis astutia uel proditio fiat. Ideoque periculo officialium, uel scholarum, siue scriniorum eligantur, ut si quid peccauerint, illi detrimenta laesis hominibus resarciant. Magistratus autem competens aditi damnum exigi iubeant, et iudices, si malitiose uersatos exceptores uel exsecutores senserint, remoueant eos, et alios probatos electione et periculo scholarum siue scriniorum siue officialium accipiant.

kp. 290
    
De iudicibus mortuis.

8. Si quis autem desierit iudex esse, alius iudex in locum eius constituatur nostra iussione atque electione.

kp. 291
     
De solaciis iudicum.

9. Vnusquisque iudex ab utraque parte binos solidos in litis contestatione accipiat, et binos in termino litis, nisi forte litigium motum intra centum solidos sit. Si enim intra centum solidos fuerit, nihil accipiat. Habeant autem singuli iudices ex his octo, quos constituimus, binas libras auri de publico a mensa praefecti praetorio, omnibus autem personis priuilegia in sumptibus litium praestita maneant inconcussa.

kp. 292
     
De definitiuis sententiis.

10. In definitiua sententia iudex debet definire, quid fieri oportet de impensis, quas altera pars ab aduersario suo passa est, et si quidem iureiurando terminare quantitatem sumptuum iudex aestimauerit, faciat taxationem, et secundum quod is, qui uicit, iurauerit, non ultra taxationem sic aduersarium eius condemnet. Sin autem propter uarietatem litis in nullos sumptus condemnare alterutrum eorum uoluerit, et hoc in arbitrio eius ponatur.

kp. 293
     
De legibus iudicialibus.

11. Omnia, quae de prouocationibus, uel recusationibus, et ut uiginti dierum post admonitionem reus inducias habeat, et si quid aliud iudiciale constituimus, in sua firmitate permaneant.

kp. 294
     
Vt arbitri per compromissum, non per sacramentum adsumantur.

12. Nemo cum iureiurando iudicem cum aduersario suo accipiat; talia enim arbitria nullius momenti sunt. Sin autem cum compromisso poenali aliquis iudicem elegerit, res cauta erit. Duorum enim alterum necesse est fieri, uel sententiam iudicis impleri, uel si hoc is, qui condemnatus est, recusauerit, poenam compromissi praestari. Magistratus autem reipublicae si interpellati fuerint, curent, ut poena compromissaria exacta ab eo, qui obtemperare arbitrio noluit, aduersario eius restituatur. In summa autem dicimus, posthac licitum non esse, ut cum sacramento litigatorum arbiter eligatur, et si quidem sponte sua contra ius sententiam dederit, ipse Deo rationem daturus est. Sin autem per imprudentiam aliquid non iuste iudicauerit, hoc partibus nocere prohibemus. Omnia autem cetera iura, quae de compromissariis uel aliis arbitris non cum sacramento receptis a ueteribus legibus uel a nobis introducta sunt, in sua firmitate innouata permaneant.

kp. 295
    
De prouocationibus et retractationibus.

13. Omnes autem iudices prouocationes sibi porrectas suscipiant, nisi forte praefectus praetorio sit; nam in hac sede ius retractationis integrum custodiri praecipimus.

kp. 296
     
De diuersis rescriptis, et de prouocationibus.

14. Omnes autem lites secundum leges et constitutiones dirimantur, quamuis iussio nostra uel pragmatica sanctio contrarium statuerit, et prouocationes sibi porrectas admittant, in his scilicet causis, in quibus prouocare licitum est.

kp. 297
      
De relationibus.

15. Si quid dubium iudicibus uidetur, hoc ad nostram maiestatem referant, et competens responsum mereantur.
 

 
CONST. LXXVII

kp. 298
  
Si quis in ius uocare clericum maluerit tam in pecuniaria, quam in criminali causa.

1. Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cuius iudicio clericus suppositus est. Ille enim sine damno, sine dilatione competentem finem liti impositurus est. Sin autem noluerit episcopus litem dirimere, tunc ad ciuiles iudices disceptatio causae perueniat. Vbi autem episcopus causam dirimere uult, sine scriptura omnia procedant, et definitiua sententia sine scriptis ab eo producatur, nisi forte partes uoluerint, ut in scriptis ea inseratur. Quod si de criminali causa litigium emerserit, tunc competentes iudices in hac ciuitate uel in prouinciis interpellati consentaneum legibus terminum causis imponant, ita tamen, ut disceptatio litis duorum mensium spatium non excedat a litis contestatione numerandum. Non aliter autem puniatur clericus, nisi obnoxius repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo uel clericatus honore. Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc secundum canones ab episcopo solo causae examinatio et poena procedat, nullam communionem aliis iudicibus in huiusmodi causis habentibus.

kp. 299
    
De iudiciis.

2. Si quae lites iam contestatae sunt in iudiciis ciuilibus, secundum priora iura suum finem exspectent, omnia autem priuilegia, quae data sunt a nobis sacrosanctis ecclesiis, et religiosis episcopis, et clericis, siue monachis, maneant immutabilia.
 

 
CONST. LXXVIII

kp. 300
   
De successionibus, quae ab intestato fratribus deferuntur.

1. Si quis decesserit sine liberis, sine patre et matre, et fratres eius ab intestato successionem ipsius capere uelint: sin autem iuris diuersi sint, et quidam ex his fuerint consanguinei, non autem ex eadem matre nati, uel ex eadem matre nati, non autem consanguinei, et alii appareant eiusdem patris et eiusdem matris progeniti, ipsi aliis anteponantur fratribus. Nam et anteriores leges quodammodo hoc fieri praecipiunt; nam illis cautum est, ut si pater meus defuncta forte matre mea aliam uxorem duxerit, et liberos habuerit, deinde ex nuptialibus lucris, uel aliis, quae adquisitionem effugiunt, emolumentum uni ex his contigerit, et mortuus fuerit, ut anteponantur mihi fratres ipsius, qui non solum consanguinei sunt, sed ex eodem uentre nati, ex quo et ipse progenitus est. Haec autem constitutio non solum in futuris casibus teneat, sed etiam in praeteritis, nisi iudiciali calculo uel amicali compositione decisi sunt.

DAT. XV. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI IMP. IVSTINIANI ANNO DECIMO TERTIO APIONE
V. C. CONS. (539)
 

 
CONST. LXXIX

kp. 301
    
De fabricensibus, et qui arma gerere possunt.

1. Nemo arma facere audeat, nisi qui in publicis fabricis et matriculis fabricensium referuntur, et priuatis hominibus non uendant. Numerorum autem fabricenses noua arma non faciant, tantum illa, quae militum sunt, accurent; si quid autem nouum fecerint, hoc ademptum nostro armamento addicatur. Eadem dicimus et de publicis ballistariis, ut nemo noua arma faciat, sed uetera renouet; si quis uero nouum fecerit, hoc ad publicum armamentum uniuscuiusque ciuitatis pertineat.

kp. 302
    
Idem.

2. Haec autem obseruari oportet non solum ab ipsis ballistariis periculo eorum, sed etiam patribus ciuitatum, sub quibus et ballistarii sunt, et publica armamenta, et diligentia eorum et custodia. Si enim inueniatur fabricensis arma uendens, curabit praeses prouinciae huiusmodi homini poenam competentem imponere, et ab emptore ea sine pretio uindicare, et publico addicere. Eadem dicimus et de his, quos deputatos numerorum uocant.

kp. 303
    
Idem.

3. Sancimus, ut priuatus homo arma non faciat, sed soli fabricenses, qui ad arma facienda militant, et de publico aluntur. Oportet autem gloriosissimum magistrum officiorum quinque chartularios de scrinio fabricae deputare bonae opinionis homines et primates scrinii, ut quaererent de priuatis hominibus, qui arma facere audeant. Et si quos idoneos inuenerint, de eis ad nos referant, ut matricula eorum perspecta nostra rescriptione confirmentur, et in militia scribantur, et fiant publici fabricenses; nam si ea fuerint obseruata, rustici homines armorum copiam non habebunt. Oportet autem eos scriniarios, qui mittuntur ad inquisitionem priuatorum, qui arma faciunt, depositiones a magistratibus, et defensoribus, et patribus ciuitatum accipere, quod nemini priuato concedant arma facere; si enim concesserint, Alexandrinae quidem ciuitatis praefectus uiginti librarum auri poena percellatur, et magistratu suo careat, et officium eius uiginti librarum auri poena mulctetur, et capitali supplicio puniatur. Ceterarum autem prouinciarum praesides denas libras auri poenae nomine praestare, et magistratu suo carere iubemus, officiales autem et defensores et patres ciuitatum tres auri libras dare, et capitali puniri supplicio.

kp. 304
    
Idem.

4. Nemo priuatus faciat aut comparet arcus, uel tela, uel spathas, uel gladios, quos parameria uocant, uel zabas siue loricas, uel contos, aut lanceas, quocumque modo fiant, uel quae ab Isauris monocontia dicuntur, uel zibynnos, quos missibilia uocant, uel scuta uel cassides. Liceat autem priuatis hominibus facere et comparare cultellos minimos, quibus in bello quispiam uti non potest.

kp. 305
     
Idem.

5. Sciant chartularii scrinii fabricae, quod si haec saluberrima nostra statuta contempserint, non solum pecuniarias poenas subsistent, sed etiam corporales, et militia sua carebunt, et scrinium eorum ad curam fabricae nullam communionem habebit, sed aliis haec cura a nobis committetur.
 

CONST. LXXX

kp. 306
    
De diuersis donationibus a curialibus faciendis.

1. Nemini liceat curiali condicioni obnoxio aliquid donare de sua substantia, nisi quod pertineat ad donationem propter nuptias, siue pro semet ipso, siue pro liberis dederit. Liceat autem eis et dotare filias suas, si nuptias contrahant; aliter autem non liceat eis immobiles res suas donare siue mortis causa, siue non mortis causa. Vendere autem si uelint, liceat eis secundum nostras constitutiones, nam et dotem dare pro filia sua curialis homo potest usque ad eum modum, qui constitutione comprehensus est. Scire autem oportet, quod aliis priuatis hominibus non est interdictum donationes mortis causa facere, et quas uoluerint, condiciones inserere; nam eis concessum est etiam talem condicionem addere, ut non liceat donatori mortis causa donationem reuocare, alias autem condiciones obseruari. Sed et non mortis causa donationes qui uelint secundum leges faciant.

DAT. XV. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XIII APIONE
V. C. CONS. (539)
 

Const. 81-124