IVLIANI EPITOME LATINA NOVELLARVM IVSTINIANI
  
Const. 81–124
  
( AD 556 ? )

 

 
( Based upon the Latin text of Hänel's edition, Leipzig, 1873 ).
 

 
85  90  95  100  105  110  115  120 
 

 
CONST. LXXXI

kp. 307
    
De rebus depositis, et de his, qui denuntiant, ut deposita non reddantur.

1. Quidam Titio deposuit pecuniam uel alias res sub aliquibus condicionibus, ut si impletae fuerint, reddatur ei depositum, deinde impleuit, et depositarius nihil reddere uult. Iubet constitutio teneri eum, quia condicionibus impletis res depositas reddere debet. Sed et si uenerit aliquis, et denuntiauerit depositario, ne aliquid reddat, nihil hoc ei, qui deposuit, noceat; quidquid enim damni post talem denuntiationem uel fortuito casu depositis rebus contigerit, hoc ad eum, qui denuntiauit, pertinet, ut depositori indemnitas conseruetur. Hoc amplius. Pecunia erat deposita, et eam reddi quispiam denuntiatione prohibuit; ex eo tempore cogendus est tertiam centesimae usurarum nomine depositori praestare usque eo, donec reddatur pecunia.

kp. 308
    
De his, qui denuntiant, ut ciuiles annonae uel pensiones non soluantur.

2. Si quis uel ciuiles annonas dari prohibuerit alicui, cuius se creditorem dicit esse, uel si denuntiauerit inquilinis, ne pensiones praestent, quidquid damni ex hoc domini senserint, is qui denuntiauit, resarcire cogatur. Hoc amplius: pecuniae, quam prohibuit dari, usuram praestet tertiam centesimae, et nemo dicat, quod potest dominus cautionem defensionis inquilinis dare et pensiones post denuntiationem exigere; defensio enim sine fideiussore omnino idonea non est, et non facile est fideiussorem omnibus inuenire.

DAT. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XIII. APIONE
V. C. CONS. (539)
 

 
CONST. LXXXII

kp. 309
    
De liberis naturalibus.

1. Haec constitutio de liberis naturalibus loquitur, et dicit, filios natos aut ingenuos et legitimos esse, aut ingenuos et naturales, aut naturales et seruos, aut omnino nec naturales appellari. Eorum autem, qui naturales ingenui uel seruilis condicionis sunt, aut legitimi postea fiunt, aut in eodem statu manent. Ingenui quidem atque legitimi filii nascuntur, qui ex legitimis nuptiis procreati sunt. Nuptias autem legitimas contrahi diximus aliter in personis senatoriis, aliter in uilissimis hominibus, aliter inter eos, qui mediastini status sunt. Successiones autem parentium ad legitimos filios uariis pertinent modis, de quibus plenissime iurisconsulti et constitutiones locuti sunt. Naturales autem liberi siue ingenui, siue serui, quibus modis postea fiunt legitimi, et per quas uias naturalibus succedunt parentibus, necessarium est exponere. Igitur si quis filios naturales curiae dederit, uel omnes, uel quosdam, uel unum ex his, legitimos facit secundum diuae memoriae Theodosii constitutionem. Idem iuris est, si filiam naturalem curiali homini pater coniunxerit. Sed quia haec pars et de successionibus et de aliis multis dubietatem recipit, ordinarium est prius eam plenissime explanare. Igitur si quis naturalem filium uel naturales habuerit, eumque uel eos, uel quosdam, uel unum ex his legitimos facere uoluerit, det eos curiae ciuitatis, quamuis inlustri dignitate decorati sint, et fiunt legitimi, exceptis scilicet illis dignitatibus, per quas, et si curiales essent, a condicione relaxati fuissent. Dari autem eum curiae oportet uel in spectaculo toto populo considente, uel actis interuenientibus, uel in testamento suo, si ille non reclamauerit. Et haec omnia procedunt, siue habeat legitimos filios pater, siue non. Sin autem post mortem patris filius naturalis spontanea uoluntate sese curiae dare maluerit, non aliter audiatur, nisi nullum legitimum filium pater reliquit. Haec autem, quae de patre dicimus, obtineant et in auo et in proauo et in aliis huiusmodi personis. Sed si quidem ex prouinciali ciuitate oriundus est is, qui filium curiae dare uelit, in eadem ciuitate filium suum faciat curialem, siue ipse quoque pater curialis sit, siue non. Sin autem ex uico oriundus est, in ea ciuitate curialem faciat filium naturalem, cuius in territorio locus est: illo procul dubio obseruando, ut ubi quidem parens dat, non impediant legitimi filii; ubi autem filius sese dare uelit, impediatur legitimis filiis superstitibus. Sin autem parens naturalis uel Romanus sit uel Byzantius, liceat ei in qua uoluerit metropolitana ciuitate filios suos naturales curiae dare. Eadem dicimus, et si quis filiam suam curiali homini coniungere maluerit.

kp. 310
    
Idem.

2. Si curialis naturales tantum filios habuerit, liceat ei manumittere eos, et curiae dare, et hoc modo legitimos facere. Ipsi quoque naturales liberi, si libertatem quoquo modo nanciscantur, mortuo patre nullis legitimis liberis superstitibus licentiam habeant curiae se dare, et legitimum nomen mereri.

kp. 311
    
Idem.

3. Si naturalis filius curiae datus fuerit, legitimus patri successor ab intestato exsistat, et ex testamento capiat, quantum ei pater naturalis reliquerit, nisi forte legitimos filios antea habuit; tunc enim non plus habeat naturalis filius, quam is, qui legitimus constitutus minimam habuit portionem. Et si quidem mortuo patre curialia munera subeat, et quod ei donatum uel relictum est, possideat, maneat securus. Sin autem res paternas uelit respuere, ut curiali condicione liberetur, omnino non audiatur. Enimuero si ab initio curialem condicionem contempserit, postea autem in possessione rerum paternarum uel omnium uel ex parte inuentus fuerit, tunc curialis condicionis nexibus teneatur. Quae diximus de masculis curiae datis, intelligenda sunt et de filiabus naturalibus, quae curialibus nupserunt.

kp. 312
    
Idem.

4. Filius curiae datus soli patri tantummodo legitimus fiat successor, non etiam parentibus, uel liberis ipsius, uel agnatis, uel cognatis eius, nisi forte ab aliquo ex his heres instituatur.

kp. 313
     
Idem.

5. Si quis curiae datus et legitimus factus decesserit, si quidem habeat curiales legitimos liberos, ad ipsos successio eius perueniat; sin autem quosdam curiales habeat, quosdam a condicione liberatos, ad curiales quidem nouem unciae substantiae eius ueniant, ad alios autem tres unciae. Quod si nullos liberos habeat, nouem quidem uncias curia et publicum habeat, tres autem uncias uel heredes, quos in testamento suo scripsit, uel hi, qui ab intestato ad hereditatem eius uocantur. Sin autem scriptus heres uel non scriptus curiae se dare maluerit, et hereditatem ipsius habere nullo modo prohibeatur, sed habeat licentiam, ut cum curiali condicione nouem uncias ad curiam et publicum pertinentes accipiat, scilicet si prius imperatori supplicauerit, et hoc ipsum ei ab imperiali numine concessum fuerit.

kp. 314
    
Idem.

6. Si quis naturales habuerit liberos, posteaque decedens in testamento suo curiae eos dederit, et illi post mortem patris sui naturalis consenserint, habeant nouem uncias, qualitercumque distributionem earum pater inter eos fecerit: ita tamen, ut minus nouem uncias non accipiant. Melius autem faceret pater, si totum assem eis relinqueret. Quod si quidam ex his consenserint, quidam autem noluerint curiales esse, ad eos, qui consentiunt, nouem unciae perueniant, tres autem unciae ad eos deuoluantur, quos testator uoluit. Quod si nullus ex naturalibus liberis curialem amplectatur condicionem, ad ipsam curiam nouem unciae pertineant, scilicet ut secundum nostram constitutionem inter curiam et publicum nouem unciae diuidantur. Sed et si quis nihil de naturalibus liberis suis dixerit, sed silentio eos praeterierit, illi autem sua sponte uoluerint curiae nexibus esse subiecti, ut patris naturalis successionem capiant, liceat eis hoc facere, ut nouem accipiant uncias. Sed et si pater naturalis filium seruum habuerit, eumque manumiserit, et curiae dederit, nouem uncias ei relinquere compellatur. Hoc amplius: et si tantum manumiserit eum, et post mortem naturalis patris curialis esse maluerit, nihilominus nouem uncias accipiat. Idem dicimus, et si testator eum curiae dederit in suo testamento; omni enim modo qui curialia onera subire paratus est, nouem uncias accipiat. Quod si omnes naturales liberi curiales esse uolunt, pro rata portione inter eos nouem unciae distribuantur.

kp. 315
    
Idem.

7. Zenonis diuae memoriae constitutio et Anastasii lex, de naturalibus liberis posita, maneat secundum sua tempora inconcussa; sed et diui Iustini constitutio in perpetuum maneat, quae prohibet naturales liberos adoptionis modo legitimos fieri.

kp. 316
    
Idem.

8. Si quis cum libera muliere consuetudinem habuerit, et ex ea naturales liberos procreauerit, postea autem affectione procedente dotalia instrumenta cum ea fecerit, dicimus liberos tam eos, qui ante instrumenta, quam illos, qui postea nati sunt, legitimos et in potestate patris fieri, siue post instrumenta facta nati decesserint, siue omnino nati non fuerint, nulla discretione habita, utrum alia subsit legitima proles, an non. Sed et si quis conceptus ante instrumentum, postea natus fuerit, illud tempus, quo natus est, inspiciatur, ut legitimus fiat, uel si prosit ei tempus conceptionis, illud tempus obseruetur.

kp. 317
    
Idem.

9. Si quis filios habuerit naturales, eorum autem mater mortua sit, ut dotalium instrumentorum compositio fieri non possit, uel si uiuat quidem mater, sed ea digna matrimonio non sit, uel si celata fuerit, ut uxor non ducatur, pater autem filios suos legitimos facere uelit, liceat ei supplicare principi et hoc ipsum manifestare in precibus suis, ut principe annuente status filiorum confirmetur: scilicet si in his casibus legitima proles non subsit.

kp. 318
   
Idem.

10. Si pater naturalis, dum uiuit, praecedentes obseruationes non fecerit, ut filios suos naturales legitimos efficiat, componat testamentum, et in eo dicat, se uelle eos legitimos sibi successores exsistere. Et si hoc fecerit, liceat filiis hoc docere, et testamentum patris ostendere, et legitimam hereditatem eius adipisci, sic tamen, ut prius principi supplicare et haec ipsa allegare debeant.

kp. 319
     
Idem.

11. Haec autem omnia totiens locum habent, quotiens et ipsi liberi naturales consentiunt; si enim inuitus nemo emancipatur, quanto magis non debet aliquis sui iuris constitutus alienae subiici potestati? Quod si quidam ex his uoluerint, quidam autem noluerint, hii, qui uolunt, legitimi successores exsistant parenti. Illud autem certum est, quod legitimis filiis superstitibus tempore, quo pater moritur, naturalis filius legitimus nullo modo intelligitur, nisi uel curiae datus est, uel dotalia instrumenta cum matre ipsius composita sunt. Nemini autem liceat filium naturalem adoptare, et eo modo legitimum eum facere.

kp. 320
     
Idem.

12. Si quis liberos naturales habuerit, si quidem legitimos eos praedictis modis effecerit, ita ei succedant, quemadmodum ex nuptiis lege cognitis procreati patribus suis succedunt. Sin autem naturales permanserint, si quidem legitima proles subsit, non liceat patri filiis naturalibus et matri eorum, id est concubae suae, ultra unam unciam dare siue inter uiuos, siue mortis causa, ut semiunciam concubina habeat, semiunciam liberi; si quid autem plus dederit, hoc habeant legitimi filii. Sed et si solam habeat concubinam, non plus ei, quam semiunciam praestet. Quod si nullos filios legitimos habeat, liceat ei et in toto asse filios suos naturales heredes instituere, nisi forte parentes habeat; tunc enim parentibus legitima portione relicta, reliquae partes ad naturales filios transire possunt, eadem licentia patri praestanda, et si donatione uel alio quocumque titulo, uiuus uel moriens substantiam suam naturalibus filiis praestare uoluerit: illo procul dubio obseruando, ut concubinam ille habere possit, qui uxorem non habet. Haec autem totiens teneant, quotiens naturalis pater uel testamento uel alio ultimo iudicio suam declarauerit uoluntatem. Quod si quis intestatus decesserit, et neque filios habuerit filiasue, neque nepotes aut neptes, uel deinceps alias personas, habeat autem in domo sua concubinam liberam, ex qua etiam filios habuit, tunc etiam intestato patre naturali mortuo duas uncias habeant diuidendas inter eos pro uirili portione, ut mater eorum unius filii partem accipiat. Et haec ita se habeant, quamuis agnatus, uel cognatus, uel patronus, uel fiscus intestato defuncto patri naturali successerit. Sed et si concubina, antequam pater moriatur, decesserit, nihilominus naturales filii duas uncias intestato patre mortuo integras accipiant. Idem dicimus, et si concubina separata est ab eo. Nemo autem intelligat concubinam, quae cum multis mulieribus concumbere cum aliquo solet; nam quemadmodum qui legitimam uxorem habet, aliam habere durante eodem matrimonio non potest, ita et qui unam concubinam habet, non potest alias eo tempore habere. Nulla autem differentia est, utrum masculi an feminae sint, qui quaeue ex tali concubinatu progeniti uel progenitae sunt. Quod si quis intestatus decesserit, et legitimos liberos reliquerit et naturales, nihil quidem naturales capiant, alantur autem a fratribus suis, id est a legitimis filiis defuncti secundum substantiam, quae ad eos peruenit ex patre, quemadmodum uir bonus existimauerit, id est uiri boni arbitratu. Idem iuris est, et si uxorem quidem habeat, liberos autem naturales ex concubina ante mortua, ut et hii alantur a successoribus eius; de nepotibus enim naturalibus ea, quae constituimus in Codice, teneant.

kp. 321
     
Idem.

13. Sed quemadmodum liberis naturalibus consultum est, sic et ipsi debent patribus suis naturalibus uicissitudinem dare et in alimoniis et in successionibus, quemadmodum in ipsis filiis constitutum est.

kp. 322
   
Idem.

14. Si pater naturalis aliquid dederit uel reliquerit filio, liceat ei praestare tutores uel curatores in hisdem rebus confirmandos. Liceat autem et matri tutelam filiorum naturalium suscipere, et omnia facere, quae in legitimis liberis facere solet.

kp. 323
     
Idem.

15. Haec constitutio non pertinet ad eos liberos, qui ex nefariis procreationibus procreati sunt, ideoque nec alimonia eis parentes uel fratres debent. Constantini autem diuae memoriae lex ad Gregorium scripta penitus euacuetur.
 

 
CONST. LXXXIII

kp. 324
    
De testibus.

1. Nullius recipiatur testimonium, nisi eius, qui sit bonae opinionis, quem uel dignitas commendat, uel militia, uel uitae honestas, uel artis laudabilis titulus, uel etiam aliorum testium uox de bona uita eius consentiens. Alias autem testis si uilissimus in iudicio productus fuerit, liceat iudici, si hoc existimauerit, et tormentis eum subiicere, in hac quidem florentissima urbe per praetoris officium, in prouinciis autem per defensorem ciuitatis. Si quis autem scripserit se debere alicui pecuniam, postea autem dicat se sine scriptis eam soluisse, non audietur, quamuis testes produxerit, nisi secundum obseruationem constitutionis nostrae, sic tamen, ut testes duorum alterum dicant, uel quod praesentibus ipsis et ad hoc ipsum rogatis debitor creditori pecuniam soluit, uel quod ad hoc ipsum accepti audierunt creditorem dicentem pecuniam sibi solutam fuisse; non enim admittimus testimonia eorum, qui dicere solent, transeuntes se audisse aliquem dicentem pecuniam sibi solutam esse. Sed nec tabulariorum praesentia sola sufficit, nisi testes quoque rogati subscripserint, et ipsa principalis persona, si litteras sciat, suas depositiones per scripturam declarauerit, scilicet ut et in hoc casu, si quidem bonae opinionis testes inuenti fuerint, recipiantur, sin autem uilissimi homines, qui et pecunia corrumpi facile poterant et peierare non timebant, tunc tormentis subiiciantur. Sin autem testes contraria sibi dicant, oportet iudicem, si contrarietatem testimoniorum perspexerit in ipsis constitutam, quae totam causam continent, reprobare eos, plurium autem et bonorum testimonia sequi, et eos, qui contraria sibi dixerunt, si quidem per errorem, cum uenia dimittere, sin autem per astutias aliquas, tormentis subiicere.

kp. 325
    
Idem.

2. Si quis in una eademque lite testes ter produxerit, et renuntiauerit testium productioni, et exceperit testimonia uel ipsa uel perscriptiones aduersarii sui, postea non concedatur quartam productionem testium facere. Enimuero si non exceperit neque ipsa testimonia, neque perscriptiones aduersarii sui, liceat ei quarta uti productione testium, ita tamen, ut iuret prius, neque se excepisse, neque procuratorem suum, uel patronum, uel alium hominem suum, nec aliquo dolo, uel arte, uel calliditate quartam productionem desiderare. Hoc amplius: et si semel uel bis produxerit testes, et renuntiauerit productionibus, ac postea uelit producere, non audiatur, nisi in eo casu, ubi neque testimonia excepit, neque perscriptiones aduersarii sui, quamuis diuina iussio dederit ei licentiam producendi.

kp. 326
    
Idem.

3. Antiquitus est constitutum, ut si in hac florentissima ciuitate litigium fuerit motum, et adhuc causa pendente opus fuerit testium productione, testes autem in prouincia degerint, ut illuc actis interuenientibus mittantur partes, siue procuratores eorum, et apud defensorem ciuitatis testes producti dicant ea, quae sciunt, et postea in hac ciuitate acta mittantur, et competenti calculo a iudice causa terminetur. Idem iubet constitutio obtinere, et si in prouincia litigium fuerit motum, et testes in hac degerint ciuitate uel in alia prouincia. Actis enim interuenientibus apud quemuis eloquentissimum iudicem testes producantur, uel si in alia ciuitate uel in alia prouincia testes sint, apud defensorem acta consistant, et signata praestentur, uel ei qui produxit, uel aduersario eius, ne quasi excipienti denegetur iterum ei testes producendi licentia. Haec autem in pecuniariis causis obtineant; nam in criminalibus ipsae personae testium necessariae sunt.

kp. 327
    
Idem.

4. Si testis productus seruus esse dicatur, ille autem dicat, se liberum esse, si quidem ingenuum, scribatur quidem testimonium ipsius, postea autem, si probatus fuerit seruus, nullius momenti est; sin autem libertinum se esse dixerit, si quidem instrumentum manumissionis suae ostenderit, dicat testimonium; sin autem in alio loco dicat instrumenta sui status habere, scribatur quidem testimonium eius, postea autem, si non produxerit instrumenta, nullius momenti sit.

kp. 328
    
Idem.

5. Si quis dixerit testem productum inimicum suum esse, si quidem ex criminali causa, omnino non dicatur testimonium; sin autem alia occasione, dicatur quidem testimonium eius, sed praescriptio ei opponatur.

kp. 329
    
Idem.

6. Si quis mediatorem se partium dixerit, ideoque se non oportere inuitum testimonium in alterutrum eorum dicere, illi autem consenserint, ut producatur, consequens est, ut in hoc casu etiam inuitus testimonium dicat.

kp. 330
    
Idem.

7. Testium productio apud iudices, uel defensores, uel magistrum census, non aliter ualeat nisi praesente quoque aduersaria parte, uel contumaciter non ueniente, scilicet ut et hic salua praescriptio ei competat, quam opponendam existimauerit. Contumaciter autem non uidetur abesse, qui ex necessitate abfuit; forte enim intra septa sanctorum fuerat.

kp. 331
    
Idem.

8. Omnia autem iura, quae posita sunt iam uel a retro principibus, uel a nobis de testibus, maneant intacta. Hanc autem legem tenere uolumus in futurum tempus.
 

 
CONST. LXXXIV

kp. 332
    
Vt dos prioris uxoris praeferatur doti secundae uxoris, siue ipsa, siue liberis eius agentibus.

1. Quaedam mulier Titia nomine Maeuio copulata est, et dotem dedit, et liberos ab eo procreauit; postea mortua Titia Maeuius secundam uxorem duxit Semproniam, et mortuus est. Quaeritur, utrum liberi prioris uxoris dotem matris suae prius recipere debeant, an magis secunda uxor in dote sua ualidiora iura praetenderit. Et ita distinguimus, ut si quidem res dotales exsistant, siue prioris siue posterioris sint, omnimodo eas dominus uindicare possit; sin autem uel consumptae sunt uel deminutae, praeferantur secundae mulieri liberi ex priore matrimonio nati, uel etiam ipsa prima uxor, si forte repudio primae nuptiae solutae sunt. Idem dicimus, si liberi secundae mulieris cum priore uxore uel liberis eius litigent. In summa enim dicimus: priori matrimonio hypothecarum priuilegia ualidiora praestamus, ubi ipsa mulier agit uel liberi eius ex eo matrimonio nati. Liberorum autem appellatione omnes descendentes personas complectimur. Quod non per innouationem a nobis introductum est, sed magis per interpretationem priorum constitutionum.

kp. 333
    
Si per maritum steterit, quominus dos ei promissa praestetur.

2. Si mulier dotem pro se promiserit, uel alius pro ea siue profecticiam siue aduenticiam, postea autem uel ipsa mulier uel promissor dotis paratus sit, id quod promisit dare, et hoc ipsum testatione complectatur, uel obtulerit res uel deposuerit, si mobiles sint, uel in iudicio ex una parte iudicem adeat, et missis ab eo hominibus maritus distulerit dotem accipere, posteaque solutum matrimonium fuerit, sic intelligatur maritus, quasi dotem accepisset. Ideoque si quid de ante nuptias donatione accipere mulierem oporteat, hoc omnimodo accipiat, quamuis nullam dotem dederit, quia per maritum stetit, quominus eam susciperet.
 

CONST. LXXXV

kp. 334
    
De immodicis et inofficiosis donationibus.

1. Si pater filios habuerit duos pluresue, et uni ex his donare suas res uoluerit, non liceat ei ultra bessem substantiae suae donare, uel ultra dimidiam secundum numerum liberorum, ut ceteri liberi modis omnibus legitimam portionem, id est, Falcidiam accipiant, quam haberent, si tertiam partem uel dimidiam eo tempore acciperent, antequam donatio facta sit, scilicet nisi ingrati fuerint. Nam si probatae sunt ingratitudinis causae, legibus pristinis subiiciantur.

DAT. ID. OCTOB. INDICT. VII MENS. MART. (?) (539?)
 

 
CONST. LXXXVI

kp. 335
    
Si appellatione introducta compromissarium arbitrum litigatores elegerint.

1. Si quis appellauerit, et appellatione introducta apud praefectum praetorio uel apud quemuis alium iudicem compromissarios arbitros elegerit cum aduersario suo, non sit exclusus uenire iterum ad appellatorium iudicium, quamuis biennium fuerit transactum. Quod si postquam a compromissario recessum est, biennium transierit, dicimus, priorem calculum firmum esse, et appellatorium iudicium non exerceri. Cetera autem omnia iura, quae de prouocationibus posita sunt, in suo robore maneant.

DAT. V. ID. OCTOB. INDICT. V IMP. DN. IVSTINIAN. (539?)
 

 
CONST. LXXXVII

kp. 336
    
Si mater filiorum suorum tutelam gubernare maluerit.

1. Si mater marito defuncto filiorum suorum tutelam gubernare maluerit, renuntiet secundis nuptiis in iudicio sine iureiurando, res autem suas impuberi filio suo obliget, atque ita tutela ei committatur, siue creditrix sit filii sui, siue debitrix. Idem et in filiabus dicimus. Haec autem obseruare procuret tam praefectus urbis, quam praetor, et in prouinciis praesides, et diligenter inuentaria conscribantur, scriba praesente et aliis publicis personis secundum consuetudinem, et satisdationes idoneae exigantur, ut res salua pupilli fiat.

DAT. VII. ID. OCT. ANNO XIII IMP. DN. IVSTINIANI. (539)
 

 
CONST. LXXXVIII

kp. 337
    
De officio omnium magistratuum prouincialium, et de quinquaginta diebus.

1. Si quis ciuilis uel militaris iudex adhuc in magistratu suo positus sine iussione diuina prouinciam, quam sortitus est, dereliquerit, reus sit maiestatis, et reducatur in illam prouinciam, de qua fugit, et postquam accusatoribus satisfecerit, ultimo supplicio puniatur. Sin autem magistratus esse desierit, quinquaginta dies ibi faciat, et publice pareat, et uolentibus aduersus eum agere respondeat, et metropolitana ciuitate non exeat, antequam quinquaginta dies fuerint transacti. Vbi autem successor alicui magistratui a nostra pietate mittitur, non antea desinat esse magistratus ille, qui prior est, nisi ante duos dies, quam in prouincia successor uenerit; tunc enim et amicalem epistolam mitti ei praecipimus, ut publicas annonas usque ad hoc tempus decessor accipiat.
 

 
CONST. LXXXIX

kp. 338
   
De in ius uocando.

1. Non aliter reus actori respondeat libellum accusationis mittenti, nisi prius ille cauerit reo atque litis exsecutori, quod intra duos menses contestationem litis apud iudicem facturus sit; alioquin damnum in duplum reo se restituturum. Cautio autem triginta sex solidorum quantitatem non excedat.

kp. 339
    
Idem.

2. Si quis ab aliquo fuerit accusatus, et uoluerit ipsum actorem suum accusare, apud eundem iudicem hoc faciat. Nam apud alium iudicem trahere eum non potest. Quod si iudex ei displiceat, licebit ei recusare eum ante litis contestationem in uiginti dierum relaxamento; post litis enim contestationem recusare iudicem non potest, nec actorem in aliud iudicium trahere.

DAT. KAL. NOVEMB. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XIII APIONE V. C. CONS. (539)
 

CONST. XC

kp. 340
    
De exaequatione dotis et propter nuptias donationis.

1. Donationum, quae propter nuptias fiunt, parem uolumus esse quantitatem doti mulieris. Item pacta et stipulationes in dote et propter nuptias donatione pari modo componantur. Hoc autem capitulum in futuro quoque tempore teneat.

kp. 341
    
Quando licet mulieri dotem suam augere.

2. Si mulier dotem suam augere maluerit, non aliter hoc facere possit, nisi maritus quoque propter nuptias donationem pari quantitate augere paratus sit. Quod si creditores maritus habeat, augere mulier dotem suam debet in rebus immobilibus. Quod si res mobiles dederit, sciat se priuilegium dotis in rebus mariti sui non habituram. Sin autem nullum creditorem maritus habeat eo tempore, quo dotem suam mulier augebat, habeat priuilegium, quod dotibus in hypothecaria actione praestitum est.

kp. 342
    
De priuilegiis dotis.

3. Saepissime relatum est, eum, qui pecuniam praestat ad comparandam rem uel renouandam uel faciendam, ualidiora iura in hypothecis habere in ipsa re, quam priores creditores. Sed hoc in dotibus non obseruetur; nam dotem praecipimus ei quoque praeferri, qui postea pecuniam dedit marito ad aliquam rem comparandam uel renouandam uel etiam faciendam.

kp. 343
     
De priuilegio creditoris, qui militiae causa marito mutuauit.

4. Si quis marito mutuam pecuniam dederit militiae causa et inter eos fuerit pactum, ut in casu militiae creditor anteriora iura aliis creditoribus habeat, id quod actum est, teneat, ut etiam doti talis creditor praeferatur: si tamen hoc et in scriptis processerit, et testium habeat subscriptiones, et ex ipsa ueritate confirmetur.

kp. 344
    
Vt eadem quantitas dotis filiae in secundis nuptiis a patre conseruetur.

5. Si quis pro filia sua dotem dederit, uerbi gratia triginta librarum auri, postea genero defuncto et dote ad eum reuersa filiam uelit alii copulare, prohibetur minorem quantitatem dotis nomine pro ea praestare, quamuis ex priore matrimonio lucrata est filia ab ante nuptias donatione quindecim libras auri, nisi forte pater probauerit, fortuito quodam casu substantiam suam deminutam fuisse.

kp. 345
    
De collatione dotis.

6. Quaedam mulier defuncto patre suo exigebatur, ut dotem suam conferret, si uelit hereditatem paternam suscipere, dicebat autem, inopem esse maritum suum, et nihil ab eo exigi posse. Contradicebatur ei, quod oporteret inopiam mariti ad damnum ipsius respicere. Quaesitum est, quid iuris sit. Et dicimus, si quidem mulier sui iuris erat, culpam eius esse, quia poterat eo tempore, quo uiderat maritum suum pauperiorem, statim aduersus eum et constante matrimonio dotis actionem mouere et res dotales consequi; nam et propter nuptias donationis res etiam constante matrimonio uindicare potest, si uiderit maritum ad paupertatem inclinantem, scilicet si non minor erat mulier materfamilias uiginti quinque annis. Sin autem filiafamilias fuerat, debet patri suo dicere, ut cum eo agat, et si quidem egit, salua res est. Sin autem pater agere supersederit, inopia mariti ipsi et coheredibus eius imponatur, et habeant omnes communiter actiones contra maritum, et quod potuerint consequi, in commune deducatur. Haec autem totiens uera sunt, quotiens dotis quantitas ampla non sit. Si enim ampla fuerit, et cessante patre liceat filiaefamilias constante matrimonio contra maritum dotis actionem mouere, et si non mouerit, ad ipsam futuri temporis periculum spectet. Ea autem obtinere uolumus in omnibus personis, in quibus collatio dotis exigitur, siue filiabus siue neptibus et deinceps personis uolentibus hereditatem amplecti tam patris sui, quam matris, aui uel auiae, et superiorum personarum.

DAT. XV. KAL. DECEMB. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XIII APIONE V. C. CONS. (539)
 

 
CONST. XCI

kp. 346
    
Vt proprietas dotis uel ante nuptias donationis mortua alterutra persona filiis communibus conseruetur.

1. Si maritus mortua uxore, uel uxor marito defuncto dotem uel ante nuptias donationem lucratus lucrataue fuerit, modis omnibus proprietatem liberis suis ex ipso matrimonio natis conseruent, usumfructum autem nuptialium lucrorum habeat ipse uel ipsa, siue ad secundas migrauerit nuptias siue non. Idque obtineat in omnibus matrimoniis, quae posthac fuerint dissoluta quocumque modo, uel si antea quidem soluta sunt, sed adhuc in suspenso causa est alterutra persona uiuente. Si enim ambae mortuae sunt, heredibus earum haec constitutio non prosit, sed ueteribus legibus subiiciantur. Cum autem dominium rerum liberorum esse coeperit, siue ad secundas migrauerit nuptias, siue non, ea iura locum habere certum est, quae de his rebus posita sunt, quarum proprietatem liberi lucrati sunt parentibus suis secundas contrahentibus nuptias.

kp. 347
     
Vt repudio uel bona gratia soluto matrimonio id, quod alterutra persona lucrata est, filiis suis conseruet, et de alendis liberis a parentibus suis.

2. Si repudio misso matrimonium solutum sit culpa uxoris uel mariti, et uel ille dotem uel illa propter nuptias donationem lucratus lucrataue fuerit, liberis quidem proprietas statim competat, uxori uel marito rerum ususfructus. Ea autem persona, quae usumfructum habet, liberos alere debet. Sed si bona gratia matrimonio soluto, quasi transactionis nomine, alterutra persona aliquid acceperit, nihilominus eius proprietatem quidem liberi habeant, parens autem usumfructum.

DAT. KAL. IVL. CONSTANTINOPOLI DN. IVSTINIANI A. ANNO XIV IVSTINO V. C. CONS. (540?)
 

 
CONST. XCII

kp. 348
    
De reis promittendi.

1. Si qui rei promittendi fuerint, ut alter pro altero fideiubeat inuicem, si quidem additum non fuerit, ut unusquisque ex his in solidum teneatur, tunc pro portione sua sit obligatus. Sin autem additum sit, ut singuli in solidum teneantur, si quidem omnes uel quidam ex his soluendo sint et praesentes fuerint, in ipsos actio competat. Onus autem inopiae promissoris uel absentiae praesentes et locupletes promissores sustineant. Iubemus autem, eos, qui praesto sunt, a competente iudice compelli communiter agenti stipulatori respondere, ut ibi cognoscatur, si locupletes sint, an non, ut communiter condemnentur, et qui soluendo sunt, onera inopiae aliorum sustineant. Quod si iudex aditus magistratus non est, per competentem magistratum hoc impetret. Haec autem in futuris obtineant casibus.

DAT. XVIII. KAL. IAN. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. A. ANNO XIII APIONE
V. C. CONS. (539)
 

 
CONST. XCIII

kp. 349
    
De dote cauta et non numerata.

1. Si mulier pro se dotale instrumentum conscripserit, uel pater uel quiuis alius pro ea, posteaque uel repudio uel morte solutum fuerit matrimonium, si quidem antequam biennii tempus impleatur, liceat marito uel heredibus eius non numeratae pecuniae dotis intra annum ex tempore soluti matrimonii numerandum querimonia uti. Quod si supra duos annos (intra decennium tamen) matrimonium solutum fuerit, intra tres menses maritus uel heredes eius eadem querimonia utentur. Decennio autem completo, modis omnibus, si nulla querimonia usus est, uideatur dotem accepisse. Et si quidem minor uiginti quinque annis maritus sit, non plus quam duodecim annos in restitutionem habeat. Sin autem intra hoc tempus decesserit, heredes ipsius unum annum habeant, si legitimae aetatis sint. Sin autem minores fuerint, quinquennium habeant, nulla discretione interposita, utrum is, qui decessit, minor fuerit, an maior uiginti quinque annis; ille autem debet non numeratae dotis querimoniis uti, qui scriptus est dotem suscepisse, et siue legitimam habeat aetatem, siue minor sit, secundum sua tempora negotium dirimetur. Querimoniam autem fieri oportet non nuda denuntiatione, sed in scriptis. Quod si in iudicio instruatur, oportet omnimodo mulierem certiorari; alioquin si eam non certiorauerit uel parentem ipsius, nihil uidebitur maritus egisse.

kp. 350
    
De potestate constitutionis in tempore.

2. Haec constitutio ad futura matrimonia pertinet; nam in his, quae adhuc constant, illa praecipimus obseruari, ut si quidem residuum decennium sit, uel non minus biennio, id tempus habeat in querimoniam, quae ei et transmissionem praestat. Sin autem minus biennio residuum tempus fuerit, uel forte transactum est totum decennium, tunc ipsi quidem biennium habeant, heredes autem eorum tres menses, postquam nuptiae solutae fuerint.
 

 
CONST. XCIV

kp. 351
      
De curialibus.

1. Liceat curiali non solum curialem patriae suae heredem scribere, sed etiam non curialem cuiusuis ciuitatis, siue cognatus sit, siue extraneus, aut in totum aut in partem non minus nouem unciis, ita tamen, ut curialis fiat, et curialia munera impleat non tantum ipse, sed etiam liberi ipsius, quasi ab initio pater curialis fuisset. Sed et si curialis testamentum non fecerit, exsistat autem cognatus ipsius, siue curialis siue non, et sit paratus curialia munera implere, habeat successionem ipsius et liberi eius curiales esse uideantur, et nullam patiatur inquietudinem siue de nouem unciis siue de quarta portione, quia sic uidetur, quasi curialis ab initio natus fuisset.

kp. 352
    
Idem.

2. Sed et si quis donauerit alicui non minus nouem unciis res, et postea ille paratus sit curialia munera implere cum liberis suis et sua substantia, liceat hoc facere, quia nihil interest, utrum curiali suae ciuitatis aliquis propriam substantiam dat, an eiusdem ciuitatis curiali futuro. Cognatus autem extraneus, si intestati curialis cognati successionem uoluerit occupare, intra sex menses actis interuenientibus suam manifestet uoluntatem.

kp. 353
    
Idem.

3. Si curialis res suas, ita ut diximus, non curiali donauerit, non aliter rerum traditio fiat, nisi in gestis sine ullo damno celebrandis apud praesidem prouinciae curialia munera confiteatur se impleturum et liberos suos. Sin autem donator, antequam hoc procedat, res suas non curiali tradiderit, liceat curiae usque ad nouem uncias res donatas uindicare, nisi is, cui donatae sunt, munera curialia subeat.

kp. 354
    
Idem.

4. Si quis ex testamento uel ab intestato non curialis heres curiali exsistat, conueniat curia statim, ut mortuus est curialis, cum defensore ciuitatis, et relictam substantiam sine ulla fraude inuentario conscribat, et praesente religioso episcopo una cum eiusdem ciuitatis defensore signacula rebus imponantur, curiaeque tradantur, ac postea si heres curiae se dederit et substantiam suam et liberos, actis apud praesidem sine ullo damno celebrandis, tunc res ei reddantur. Sin autem noluerit curialis esse, uocatur autem ab intestato ad successionem defuncti cognati curialis, tres quidem uncias ipse capiat, nouem autem curiae concedat. Quod si eiusdem gradus multi cognati exsistant, et alii quidem curiales esse uolunt, alii autem tale onus recusant, uolentibus quidem munera curialia subire nouem unciae praestentur, recusantibus autem tres concedantur; non curialibus enim ex substantia curialis non plus dari quam tres unciae possunt.

kp. 355
    
Idem.

5. Si curialis habuerit filiam, eaque nupta fuerit curiali, uel aliquis paratus sit eam uxorem ducere, ut munera curialia impleat, non minus nouem unciis a paterna substantia capiat, scilicet si aliae filiae curialibus nuptae non sunt, uel his forte nupturae sunt, qui curiales fieri uolunt. Generaliter enim dicimus, eas quidem, quae curialibus nuptae sunt, non minus accipere nouem unciis. Quae autem curialibus nec constitutis, nec futuris, coniunctae sunt, non plus quam tres uncias habeant. Illud autem dubium non est, quod dominium quidem nouem unciarum mulier habet, curialia autem munera maritus ex hisdem rebus implere debet. Quod si talis mulier decesserit, si quidem liberos habeat, apud ipsos curiales constitutos res manebunt. Sin autem filiae sint, si quidem iunctae sunt curialibus, uel nupturae, ipsae iterum habeant. Sin autem non, tres uncias capiant. Quod si neque filios neque filias habuerit, maritus eius curialis res habeat. Et si quidem ex secundo matrimonio filios habuerit, uel filias curialibus nuptas uel nupturas, ad ipsos uel ipsas nouem unciae pertineant. Quod si nemo sit curialis, nemo curiali nupta, nemo futuro curiali nuptura, nouem unciae ad curiam reuoluantur.
 

CONST. XCV

kp. 356
    
De officio moderatoris Arabiae.

1. Arabiae praeses moderatoris nomine decoretur, et spectabilis sit, et duce militari non minor in dignitate. Publica tributa exigat cum instantia, priuata damna medicina sua resarciat. Si iustitiam secum habeat, non timeat neque ducem neque phylarchum, id est, Saracenorum ducem, neque potentium domus, neque imperialem domum, aut patrimonium, aut aerarium publicum. Sacramenta autem praestet, quae magistratus pro innocentia sua et puritate in ipso initio sui honoris solent praestare. Et mandata principis accipiat. Habebit autem subiectos sibi milites omnes ad conseruandam prouincialium disciplinam et deuotionem. Et quae diximus de uiro spectabili moderatore Ponti, eadem dicimus et de moderatore Arabiae tam in dignitate spectabilitatis, quam in appellationibus et ceteris exercendis et administrandis. Habeat autem de publico moderator quidem quindecim libras auri, consiliarius autem eius duas libras auri. Milites autem, qui ibi sedent, moderatori tantum subiiciantur. Dux autem eiusdem prouinciae nullam communionem habeat in rebus ciuilibus; alioquin honore, quem gerit, expellatur. Publicas autem annonas, quae duci debent administrari, inde accipiat dux, unde ei moderator delegauerit. Sin autem moderator aduersus ea quidpiam fecerit, quinque libras auri poenae nomine praestet.
 

 
CONST. XCVI

kp. 357
    
De officio proconsulis Palaestinae.

1. In Caesarea Palaestina proconsul sit spectabilitate decorandus, et ab aliis Palaestinis appellationes audiat, si decem librarum auri quantitatem non egrediantur. Induatur autem et tebennum (id est aliquod genus uestimenti) in festis diebus. Subiiciantur autem et ei milites, ut ea, quae reipublicae prosint, non impediantur. Habeat autem annonarum nomine uiginti duas libras auri, ut et ipse solatium habeat, quod conuenit, et consiliario suo praestet, et officialibus suis distribuat, ut postea principali pragmatica sanctione confirmetur indicata nobis ab eo facta distributio. Dux autem spectabilis nullam communionem in ciuilibus habeat causis; nam proconsulem oportet et publicas annonas exigere, et priuatas lites audire, et populares strepitus et seditiones compescere. Liceat autem proconsuli et ad secundam Palaestinam uenire, et seditiones placare. Habeat autem et milites, quos nos deputauimus. Milites autem proconsuli subiectos neque uir spectabilis dux, neque uir inlustris magister militum abstrahere audeat. Si quis autem detentus fuerit a proconsule quasi crimine seditionis obnoxius, neque cinguli praerogatiua, neque dignitatis utetur, neque sacerdotali priuilegio, sed unum solum eximat eum de manibus proconsulis, si appareat innocens.
 

 
CONST. XCVII

kp. 358
    
De officio quaestoris.

1. Prouocationes a Sicilia in hanc ciuitatem uenientes apud excellentissimum quaestorem uentilentur. Et si defensorum ciuitatis creandorum uel patrum decreta opus sit celebrari, apud eundem inlustrissimum uirum celebrentur.
 

 
CONST. XCVIII

kp. 359
    
De consulibus.

1. Consules sportularum et distributionum aliarumque impensarum nomine ea tantum consumant, quae praesenti lege permissa fuerint. Processiones autem ipsius esse uolumus septem, omnes in circo et in arena et in theatro. Et prima quidem processio erit Kalendis Ianuariis. Secunda autem ea, quae mappa, tertia autem ea, quae theatroquinegium appellatur, ut semel, non bis celebretur. Quarta autem ea, quae monimerium dicitur, ubi et quod pancarpum uocant, celebrandum est. In quinta autem in theatro id faciat, quod porna dicitur. In sexta autem in circum procedat, et faciat mappam, et in septima processione faciat spectaculum, in qua honorem suum deponat. Vxor autem consulis decoranda est maritalibus infulis, ideoque et de expensis eius competens descriptio facta est. Quod si non habeat uxorem, matri suae talem honorem praestet, si uelit; aliae autem mulieri non habeat licentiam honorem consulariae dignitatis praestare. Aurum tamen non liceat consuli spargere, argentum autem liceat, si uelit. Si quis autem descriptionem a nobis factam transgrediatur, centum libras auri poenae nomine praestet. Aurum autem soli imperatori liceat spargere, non liceat autem consulibus uasa maiora spargere.
 

 
CONST. XCIX

kp. 360
    
De nautico foenore.

1. Ista constitutio de nautico foenore loquitur, et est pro non scripta, quia ab alia posteriore constitutione penitus deleta est, quasi nec scripta, nec promulgata fuisset.
 

CONST. C

kp. 361
    
De uoluntatibus parentum in distributione patrimonii faciendis.

1. Si quis inter liberos suos ultimam uoluntatem componere maluerit, inprimis tempus conscribat, postea autem nomina liberorum suorum sua manu, et unciarum quantitates, ex quibus heredes eos instituit, non per numerorum notas, sed ita, ut litteris numerus exprimatur. Sed et si res aliquas liberis suis relinquere uelit, aut ex rebus certis quosdam de liberis suis heredes instituere malit, dicat rerum demonstrationes et manu propria significet, ut nulla postea dubitatio inter liberos fiat. Sin autem extraneis personis uel uxori suae legata uel fideicommissa relinquere uelit, et hoc manu propria scribat, et ante testes nuncupet, et ualeat, quod ita actum est, quamuis ceteras testamentorum obseruationes non habeat, et si quidem in ea perseuerauerit uoluntate, nihil amplius quaeratur. Sin autem dixerit aliquis, testatorem poenituisse, non aliter audiatur, nisi probauerit, defunctum postea septem testibus praesentibus dixisse, priorem uoluntatem suam uelle se irritam esse, et forte eam rupisse. Posterius autem testamentum uel in scriptis uel sine scriptis compositum ualidum est.

kp. 362
     
Idem.

2. Quia autem scimus, quosdam rerum suarum inter proprios liberos distributionem facere, et sub eadem liberos quoque eorum subscribere, hoc quoque ualidum sit secundum nostrae constitutionis obseruationem, quam de huiusmodi distributionibus promulgauimus. Sed et si sine subscriptione liberorum ipse parens subscribat, et omnia per subscriptionem suam manifesta faciat, id quoque ratum habebitur, quoniam et hoc antefata constitutione continetur. Haec autem lex in his casibus locum habebit, quos postea moueri contigerit.
 

 
CONST. CI

kp. 363
    
De fideicommissariis hereditatibus.

1. Si quis heredem scripserit, et rogauerit eum, id, quod ex hereditate supererit, tempore mortis suae aliis restituere, nouem quidem uncias hereditatis scriptus heres habebit, ita ut quoquo modo uoluerit eis utatur. Tres autem uncias generali fideicommissario restituere cogatur, ut nullo modo eas deminuat, nisi uel dotis nomine, si aliam substantiam non habeat, uel redemptionis captiuorum causa, uel si egestate laborans ex ipsis tribus unciis uiuere sperauerit. Quod si aliam substantiam habens tres istas uncias deminuat, repleatur id, quod deminutum est, ex ipsius proprio patrimonio. Sin autem substantia quidem eius nulla pareat, tres autem uncias consumpserit habens aliud, unde uiueret, liceat fideicommissario in rem agere et hypothecaria actione, ut res pro rata trium unciarum euincat. Ideoque conueniens est, ut scriptus heres generali fideicommissario cautionem praestet de tribus unciis restituendis, nisi forte testator huiusmodi satisdationem siue cautionem specialiter concesserit. Haec autem constitutio locum habet non solum in futuro tempore, sed etiam in omnibus causis, quae adhuc pendent; pendere autem causa uidetur, si nondum scriptus heres decessit. Nulla autem discretio personarum sit; nam et in liberis et in cognatis et in extraneis ea lex locum habebit.

DAT. KAL. FEBR. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XIV BASILIO
V. C. CONS. (541)
 

 
CONST. CII

kp. 364
   
De haereticis.

1. Nullus haereticus militet, uel curas publicas gerat. Haereticos autem dicimus et Nestorianos, et Eutychianistas, et Acephalos, qui Dioscori et Seueri superstitionem secuti sunt, a quibus Manichaei et Apollinarii sacrilegia renouata sunt, et omnino eos, qui non communicant in ecclesia, haereticos uocamus, quamuis nomen Christianorum usurpant. Vt tamen orthodoxi plus quam haeretici iuris habeant, sciendum est, mulieribus haereticis priuilegia in dotibus uel propter nuptias donationibus, hypothecarum, quae tacita dedimus, denegari et omnes huiuscemodi praerogatiuas. Sin autem poenitentiam egerint, et in ea perseuerauerint, non careant beneficiis nostris. Eaque obseruare procurent non solum religiosissimi episcopi, sed etiam magistratus et iudices omnes, siue maiores siue minores.

DAT. V. NON. MAI. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XV BASILIO
V. C. CONS. (541)
 

 
CONST. CIII

kp. 365
     
De nautico foenore.

1. Haec constitutio tollit priorem constitutionem, quae de nautico foenore posita est, per innouationem, ut sic accipiatur, quasi omnino nec scripta nec posita esset.
 

 
CONST. CIV

kp. 366
    
De praescriptione centum annorum sublata, quae sanctis ecclesiis et aliis locis uenerabilibus competebat.

1. Iubemus, ut in negotiis, quae antehac triginta annorum remouebat exceptio, nunc uenerabilibus ecclesiis, uel monasteriis, et xenodochiis, nec non orphanotrophiis, ac brephotrophiis, et ptochiis quadraginta annorum protelatio conferatur: salua scilicet inter alias personas et causas uirtute, quam semper tricennalis sibi praescriptio uindicauit, quoniam hanc decem annorum adiectionem religiosis locis praestamus, ut personales et hypothecariae actiones in tanto tempore propagentur, annali autem exceptioni uel triennii, uel aliis huiusmodi exceptionibus non derogetur. Haec autem constitutio et in praeteritis temporibus locum habet, nisi quaedam causae amicali transactione uel iudiciali sententia sopitae sint.

DAT. KAL. IVN. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XV BASILIO
V. C. CONS. (541)
 

CONST. CV

kp. 367
     
De litigiosis.

1. Res mobiles uel se mouentes uel immobiles litigiosas uolumus appellari, quarum de dominio apud iudicem inter actorem et possessorem quaestio orta est, aut iudiciali admonitione, aut per preces imperatori porrectas, et apud iudicem intimatas, ac per ipsum aduersario litigatori manifestatas. Nam secundum talem distinctionem et constitutionem nostram intelligi uolumus, in qua cautum est de sciente uel ignorante emptore. Si quis autem pluribus heredibus derelictis decesserit, et illi cum aliis hereditariis rebus rem litigiosam diuiserint, id quod factum est lege non reprobatur. Non enim recte uidetur alienatio esse inter coheredes facta diuisio. Si quis autem rem litigiosam legauerit, euentum litis uideatur legasse, ut si quidem heres uicerit, legatum accipiat legatarius, sin autem uictus fuerit, nihil accipiat. Ideoque libera licentia legatario datur adesse in iudicio, ut nulla negligentia uel collusio ab herede committatur. De hypothecis autem quaestio rem litigiosam non facit; nam et si specialiter hypothecae nomine res obligata est, tamen uendere eam debitor non prohibetur, ita tamen ut ex quantitate pretii creditori debitum persoluatur, aut si hoc factum non fuerit, licebit creditori hypothecariam mouere, et rem sibi suppositam uindicare, donec satisfiat, scilicet ut creditoribus anteriora iura habentibus secundum priores leges temporum praerogatiuae seruentur. Ex his apparet, multo minus litigiosam rem uocari eam, quae generaliter hypothecarum titulo obligata est.

kp. 368
    
De interlocutionibus iudicum, per quas accusati rei conueniri iubentur, et de satisdationibus reorum, et de decima parte litis.

2. Si iudex aliquem teneri uoluerit, talem condicionem in sua interlocutione debet inserere, ut non aliter libellus accusationis reo detur, uel sportulae ab eo exigantur, nisi prius actor in libello subscripserit, uel sua manu, uel per tabularium, et monumentis interuenientibus fideiussorem praestet idoneum periculo officii promittentem, quod actor et obseruabit in iudicio, et exercebit suas actiones, et si postea ostendatur iniuste litem mouisse, sumptuum nomine decimam partem dabit quantitatis, quae libello comprehensa est, ut eam is, qui accusatus fuit, accipiat. Sin autem dicat, se non habere fideiussorem, sanctis euangeliis propositis iuret, quod non potest dare fideiussorem, ac postea iuratoriae cautioni committatur, in qua promittere debet ea, quae supra scripta sunt. Quod si alio modo factum fuerit, nullum responsum dare litis exsecutori reum concedimus. Et si aduersus ea factum fuerit, iudex quidem cum officio suo denarum librarum auri poena mulctetur, exsecutor autem litis publicatione suae substantiae punitus in exsilium per quinquennium mittatur, poenae autem ex hac lege irrogatae periculo comitis rerum priuatarum fisco nostro inferantur. Quidquid autem ex hac inlicita conuentione detrimenti reus passus est, resarciatur ei ex substantia actoris periculo iudicis eius, a quo exsecutor missus est. Excipimus autem ab huiusmodi poenis illa litigia, quae ex consensu litigatorum in iudiciis uentilantur.

kp. 369
    
Si admonito reo actor iudicium deseruerit.

3. Si quis per iudicialem admonitionem uel preces imperatori porrectas, et apud iudicem intimatas, ac per eum aduersario manifestatas, et sub legitima disceptatione iudicis factas reum illigauerit, non liceat ei recedere a iudicio, et negotium suspensum deserere. Quod si hoc fecerit actor, liceat reo petere a iudice, apud quem lis contestata est, ut admoneatur actor, ut ueniat in iudicium, uel procuratorem legitimum mittat; quod si nec ipse uenerit, nec procuratorem miserit, uocetur per tria edicta per interuallum in singulis non minus triginta dierum. Nam ordinarios iudices non solum praeconiis, sed etiam propositionibus edictorum absentes partes uocare iubemus. Proponendi autem edicta licentiam et illis iudicibus damus, qui ex principali iussione facti sunt iudices. Haec, si litis contestatio facta est. Sin autem sola admonitio et precum intimatio atque manifestatio facta est tantum, deinde actor negotium deseruit, liceat reo similiter iudicem adire et petere, ut tria edicta proponantur, et si propositis eis actor neque uenerit, neque procuratorem legitimum miserit, habeat inducias unius anni, et si non uenerit, licentiam iudici damus et ab una parte reo solo praesente litem audire, et legibus consentaneum calculum proferre. Quod si intra praedictum annum peruenerit, et suas actiones exercere maluerit, non ante eum suscipiat iudex, quam impensas reo praestauerit, ita tamen, ut a iudicio iterum non recedat; alioquin si hoc fecerit, et annus transactus sit, careat actionibus suis. Illam autem regulam, qua cautum est, neminem inuitum agere compelli, tunc locum habere uolumus, cum res integra est, et actor aduersarium suum teneri non fecit. Hanc autem constitutionem in his casibus uolumus obseruari, qui nec iudiciali sententia, nec amicali compositione uel alia legitima decisione sopiti sunt.

DAT. IV. ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XV BASILIO
V. C. CONS. (541)
 

 
CONST. CVI

kp. 370
   
De pragmaticis sanctionibus, et de diuersis iussionibus principis, et officio iudicum, et iudiciorum ordine, et definitiuis sententiis.

1. Nemo iudicum nostrorum siue in pecuniaria siue in criminali causa pragmaticam nostram timeat sanctionem, uel aliud cuiusuis generis rescriptum siue diuinas iussiones siue referendariorum dispositiones, aut illustrium magistratuum praecepta. Nam secundum generales leges singulas causas finiri iubemus, et praedictas ambitiones nullum sibi locum in iudiciis uindicare. Nam si uelit princeps aliquam causam dirimere, ipse sententiam dicit, non iudicibus imperat, quomodo debent in singulis causis emergentibus iudicare, nisi forte de iure fuerit dubitatum; tunc enim licebit iudici ad imperatorem referre, ut sibi iuris obscuritas illuminetur. Et haec omnia uolumus obseruari non tantum apud magistratus, sed etiam apud iudices quoscumque siue diuina iussione deputatos, siue ab aliis magistratibus datos, immo etiam apud compromissarios arbitros, siue cum scriptis, siue sine scriptis apud eos causarum processerit disceptatio. Hanc autem constitutionem locum habere uolumus non solum in iudiciis postea mouendis, sed etiam in his, quae adhuc pendent, ut unusquisque hac generali lege fiduciam habeat, non ambitiosis rescriptionibus. Finita autem iam negotia refricari nullo uolumus modo. Finitum autem uidetur id, de quo sententia definitiua prolata est, quamuis appellatio uel retractatio contra eam speretur. Excipimus autem illa rescripta, quae iudices iubent sine tarditate et mora causas dirimere, uel legibus calculum consentaneum proferre, uel acta litigatori edere, uel si iusserint eum cum alio iudicare; tales enim iussiones siue sine scriptis, siue in scriptis fieri non prohibemus. Iudex autem, qui generalem legem contempserit, et illicitam rescriptionem admiserit, decem librarum auri poena et alia grauissima indignatione nostra plectetur. Sed ut nemo haec saluberrima nostra statuta ignoret, iubemus, in ipso litis exordio ante ipsam personarum confirmationem praesentem legem inseri, ut nemo possit contra generales leges aliquid sibi praecipuum sperare.

DAT. X. KAL. DEC. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XV BASILIO
V. C. CONS. (541)
 

 
CONST. CVII

kp. 371
   
Si qua noua lex post porrectam prouocationem promulgetur.

1. Si contra sententiam iudicis prouocatio porrecta fuerit, et postea lex noua sit promulgata, deinde iudices appellationis dubitent, quomodo causam definirent, utrum secundum leges, quae positae erant rei iudicatae tempore, an secundum legem, quae postea secundum innouationem introducta est, aequum nobis uidetur, illas obseruari leges, quae tempore rei iudicatae ualebant, quamuis lex postea lata retrorsum se retulit. Idque non solum in prouocationibus iubemus obtinere, sed etiam in retractationibus uel in relationibus, ubi iudices, postquam litigatores allegationibus renuntiauerint, ignorantes, quid statui oportet, nostram interrogant pietatem.

kp. 372
    
De his, qui post renuntiationem aduersariorum habere se dicunt allegationes.

2. Sunt quidam malitiosi litigatores, qui post renuntiationem aduersariae partis et tempora probationum statuta tamen dicunt ipsi, aliquas habere se allegationes, ut nullus scilicet liti terminus imponatur. Ideoque iubemus, unum mensem ei ad inducias dari, et iubeatur a iudice, ut quod uult dicat, et si dicat, se iterum dilatione opus habere, praestetur ei mensis secundus: quo completo, si iterum dilationem petat, ad uincendam malitiam eius tertius mensis praestetur: quo completo, si nihil dixerit, omnibus modis iudex legitimam sententiam dicat.

kp. 373
    
Quae sunt causae iustae liberorum exheredationis.

3. Neque pater aut mater, neque auus uel auia, neque proauus aut proauia liberos suos praeteritos uel exheredatos in suo testamento faciant, quamuis per donationem uel per fideicommissum uel alium modum legitimam portionem eis dereliquerint, nisi forte ingrati probentur, et ipsas ingratitudinis causas parentes proprio scripserint testamento. Causae autem ingratitudinis iustae sunt hae. Si quis parentibus suis audaces manus imponat. Si grauem atque inhonestam contumeliam eis faciat. Si in criminalibus causis accusator contra parentes suos exstiterit, exceptis insidiis aduersus principem uel rempublicam. Si cum maleficis quasi maleficus conuersetur. Si uitae suorum parentum per uenenum uel alio modo insidiari tentauerit. Si nouercae suae uel concubinae patris se turpiter miscuerit. Si calumniator contra parentes filius fiat, et per delationem suam grauissimum damnum eis inflixerit. Si inclusus in carcere parens liberos suos uel unum ex his, qui ad successionem eius ab intestato uocantur, rogauerit, ut in fidem suam ipsum recipiant, et illi uel ille noluerint fideiubere siue pro persona, siue pro debito, in quantum idoneus esse is, qui rogatus est, probetur. Hoc autem, quod de fideiussione diximus, ad masculos liberos pertinere uolumus. Item si conuictus fuerit filius prohibuisse parentes suos testamentum facere, si quidem illi postea potuerint testamentum ordinare, liceat eis propter hanc causam exheredare eum. Sin autem in ipsa prohibitione decesserint, omnes siue heredes futuri, uel legatarii, uel alii qualemcumque laesionem passi secundum priora iura suas aduersus eum exerceant actiones. Item si contra uoluntatem parentum filius cum arenariis aut mimis conuersetur, et in hac professione permanserit, nisi forte et parentes ipsius arenarii uel mimi fuerint. Item si pater quidem uel auus filiam suam uel neptem marito uoluerit collocare, et illa non consenserit, sed turpiter uiuere malit. Sin autem filia XXV annorum aetatis facta a parentibus suis marito non sit copulata, et ex hoc contigerit eam in corpore suo peccasse, uel sine consensu parentum marito, libero tamen, se coniunxisse, hoc nolumus ad ingratitudinem filiae reputari. Item si furioso parenti liberi curam non adhibeant, sed alii cognati, qui ab intestato uocantur, si quidem resipuerit, liceat ei, si uelit, inofficiosos liberos ingratos in suo scribere testamento. Sin autem in ipso furore decesserit, et liberis nullam curam adhibentibus unus ab extraneis uel his, qui ab intestato uocantur, misericordia ductus curare eum uoluerit, testatione in scriptis utatur ad eos, qui ex testamento uocantur ante furorem forte composito, uel ad eos, qui ab intestato exsistunt, ut curam adhibeant furioso. Sin autem et post huiusmodi testationem in eadem negligentia perseuerauerint, et extraneus in sua domo furiosum susceperit, et impensis suis usque ad mortem eius curam fecisse probatus fuerit, ipsum, quamuis extraneus sit, ad successionem furiosi sancimus peruenire, refutata institutione testamenti eius et heredibus scriptis, utpote indignis repellendis, ceteris uidelicet capitulis testamenti in sua firmitate duraturis. Item si unus ex parentibus in captiuitate sit, et liberi eius uel unus ex his non curauerit eum redimere, si quidem redierit ille ab hostibus, liceat ei inofficiosos liberos ingratos in suo scribere testamento. Sin autem apud hostes decesserit, et omnes liberi eius redemptionem facere contempserint, omnes res ipsius ecclesiae ciuitatis addicantur, qua oriundus est, inuentario scilicet cum publica testatione faciendo, ut nihil ex substantia eius pereat, sic tamen, ut omne, quod ex hac causa ad ecclesiam peruenerit, in redemptionem captiuorum expendatur. Et generaliter dicimus, quotiens aliquis ex his, qui ab intestato uocantur ad successionem eius, qui in captiuitate est, non curauerit eum redimere, nullatenus ei heres exsistat, et si testamento heres scriptus est ante captiuitatem forte composito, similiter ab hereditate repellatur, ceteris testamenti capitulis ualituris; substantia scilicet similiter, ut supra diximus, ecclesiae addicenda ciuitatis, unde captiuus oriundus fuit, et ad nihil aliud procedente, nisi ad captiuorum redemptionem; et si extraneus heres ante captiuitatem scriptus est, et ille sciens se heredem scriptum non curauerit eum redimere, simili poena adficiatur, quam in illis personis uolumus obtinere, quae octauum decimum annum suae aetatis impleuerint. Vbi autem pro redemptione captiuorum necessarium sit pecuniam dari, facultatem habeat, si praedictae aetatis sit, mutuam pecuniam sumere, et res mobiles uel immobiles obligare hypothecae titulo, siue suas proprias habeat, siue illius, qui in captiuitate tenetur. Tales enim contractus, qui in redemptionem captiuorum in praedictis casibus fiunt, ualere uolumus, quasi sui iuris et legitimae aetatis fuisset is, qui contraxisset; redempto autem a captiuitate necessitas imponetur ratum contractum habere, et id quod dedit creditor, ei persoluere, et quasi suo debito respondere atque obligari. Item si parens liberos suos uel unum ex his haereticum habeat, ipse uero orthodoxus constitutus, liceat eos uel eum in testamento suo exheredare, quoniam non minima haec causa ingratitudinis est. Orthodoxos autem dicimus eos, qui communicant in sacrosancta ecclesia catholica, in qua omnes patriarchae una conspiratione et concordia colliguntur et quatuor sancta concilia praedicantur: Nicenum et Constantinopolitanum, et Ephesinum primum, et Chalcedonense. Haereticos autem dicimus eos, qui catholicis non conueniunt, quibus connumerari necesse est Nestorianos atque Acephalos. Sed ut plenius de hac parte loquamur, sciendum est, non posse haereticos parentes, si orthodoxos liberos habeant, alios quam ipsos heredes instituere, uel liberis non exstantibus, cognatos suos, catholicos scilicet, heredes instituant. Quod si ex liberis superstitibus alii quidem orthodoxi, alii autem haeretici appareant, omnem substantiam parentis ad orthodoxos peruenire uolumus, ut fratres eorum haeretici, si in eodem errore perseuerauerint usque ad mortem, nihil omnino accipiant, sed mortuis eis sine poenitentia, liceat orthodoxis partes eorum alienare. Sin autem poenitentiam egerint, portiones suas capiant, sine fructibus tamen medii temporis et sine ulla de administratione rerum molestia. Quod si omnes liberi haeretici fuerint, alii autem cognati defuncti orthodoxi exsistant, ipsi liberis anteponantur in successione. Quod si et ipsi haeretici fuerint, si quidem is, qui defunctus est, habitum clerici habeat, ecclesiae ciuitatis, in qua domicilium habuit, substantia eius deferatur, sic tamen, ut si intra annum non uindicauerint ecclesiastici, huiusmodi personarum patrimonia ad fiscum nostrum deuoluantur. Sin autem laici fuerint, sine ulla discretione res eorum fisci uiribus uindicentur. Quod non solum si testamento scripto haereticus decesserit, locum habere sancimus, sed etiam si intestatus defunctus sit: omnibus scilicet legibus ualituris, quae contra haereticos et Nestorianos atque Acephalos, et omnes, qui non communicant catholicae ecclesiae, positae sunt.

kp. 374
    
De inofficioso testamento.

4. Siue igitur omnes praedictas causas siue unam ex his parentes in suo scripserint testamento, et filios suos exheredauerint, si quidem scripti heredes probauerint, causam ingratitudinis ueram esse, ualeat testamentum. Sin autem probare non potuerint, institutiones eorum infirmentur, et parentum hereditatem filii ab intestato uenientes ex aequis portionibus capiant. Legata autem, uel fideicommissa, uel libertates, uel tutorum dationes, uel alia legibus cognita capitula in testamento conscripta ualeant, ut sola institutio heredum tollatur. Haec de testamentis parentum constituimus; modo uideamus de testamentis liberorum.

kp. 375
    
Quae sint iustae causae parentium exheredationis.

5. Sancimus itaque, non licere liberis parentes suos praeterire, uel alienos a substantia sua quocumque modo facere, nisi specialiter causas testamentis suis scripserint, quas exposituri sumus: id est, si uitae liberorum parentes insidiarentur, excepto crimine maiestatis. Si uenenis aut susurris magicis uitae eorum insidiarentur, et hoc ipsum probatum postea fuerit. Si pater cum nuru sua uel concubina filii sui commixtus fuerit. Si parentes liberos suos testamenta facere prohibuerint, in his rebus, in quibus testari possunt. Quae autem diximus de parentibus, in hoc casu similiter teneant. Si maritus uxori suae uenenum dederit, siue ut occidatur, siue ut mentem eius cognoscat, uel e contrario si uxor marito dederit huiusmodi uenenum, moueatur quidem inter eos crimen publicum, et competenti uindicta tale facinus remedium capiat, liberis autem liceat, ei, qui tale aliquid perpetrauerit, nihil omnino relinquere. Item si furiosus filius, uel quaecumque persona liberorum sit in furore, eadem teneant, quae superius de furiosis parentibus diximus. Item si unus ex liberis in captiuitate sit, eumque parens non redemerit, eadem teneant, quae de parentibus captiuis supra constituimus. Item si filius orthodoxus fuerit, et parentem suum senserit haereticum esse, eadem iura teneant, quae supra de parentibus diximus. Si igitur liberi omnes istas causas uel unam ex his contra suos parentes scripserint, et heredes eorum omnes, aut certas, aut unam ex his probauerint, testamentum in suo robore permanere praecipimus. Enimuero si haec non fuerint obseruata, testamentum quidem refutetur, iura autem ab intestato successionis locum habeant, legatis scilicet et fideicommissis et libertatibus et tutorum dationibus et aliis capitulis in testamento conscriptis in sua firmitate durantibus. Quidquid autem huic constitutioni in aliis legibus contrarium inueniatur, hoc irritum atque inutile sit. Et hae quidem exheredationis et praeteritionis poenae, quantum ad ingratitudinis causas aduersus praedictas personas, dispositae sunt. Si quae autem ex his ad crimina referuntur, non prohibemus ceteris poenis subiici eos, qui obnoxii fuerint reperti. Si qui autem heredes scripti ex certis rebus iussi fuerint, ut nihil amplius quaererent, in hoc casu hoc tantum iubemus fieri, ut si quid eis desit ad legitimam portionem, hoc quidem repleatur, testamentum autem non rescindatur.

kp. 376
    
Vt non liceat creditori debitore suo mortuo ante nouem luctuosos dies aliquem molestare propter hoc, quod defunctus debebat.

6. Si quis in quacumque causa obnoxium habuerit aliquem, et ille decesserit, non liceat ei neque parentes defuncti, neque liberos, neque uxorem, neque agnatos, neque cognatos, neque heredes, neque fideiussores eius conuenire uel molestare uel in iudicium uocare, antequam nouem dies luctuosi transeant. Sin autem ante praedictos dies contra aliquid fecerit, et uel cautionem uel promissionem uel fideiussionem ab eis acceperit, omnia irrita sint; post nouem tamen dies, si quas sibi competere putauerit actiones, eas exerceat, nulla temporali praescriptione uel alia allegatione legitima ex hac dierum transactione creditori generanda.

kp. 377
    
De constituta pecunia.

7. Si quis alicui constituerit dicens: satis tibi facio, in quantitatem, quam dixerit, modis omnibus obligetur, ut debitum soluat. Si quis autem constituerit dicens: tibi satis erit, non tenebitur, quia impersonaliter locutus est. Quod si quis dixerit: erit tibi satis a me, et ab illo, et illo, eis quidem, quos nominauit, non consentientibus non praeiudicat, sed neque pro ipsis obligetur, sed pro rata parte debiti teneatur. Sin autem ita dixerit: erit satis tibi a me, uel ab illo, uel illo, illis quidem non praeiudicet, ipse autem in toto debito teneatur. Si quas autem aduersus eos sibi competere putauerit actiones, eas moueat, et auxilio iuris perfruatur. Haec autem omnia in his causis sancimus obtinere, quae nondum iudiciali calculo uel amicali compositione finitae sunt.

DAT. KAL. FEBR. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XV POST CONS. BASILII V. C. (542)
 

 
CONST. CVIII

kp. 378
    
Si quis filiumfamilias heredem instituerit, ut pater ipsius usumfructum hereditatis non habeat, et de donationibus, et de aliis liberalitatibus eodem modo in filiumfamilias factis, et de curatoribus rerum.

1. Si mater uel auia uel quicumque parens filium heredem scripserit ex parte legitima, liceat ei nepotibus uel neptibus ab eo procreatis et omnibus deinceps personis aliam substantiam suam uel partem eius donare uel relinquere sub hoc modo et condicione, ut pater eorum in his rebus nec usumfructum, nec ullam omnino habeat communionem. Quod similiter obtinere iubemus, et si extraneus filiofamilias reliquerit, aut donauerit sub eodem modo et condicione. Et si quidem ipsi, qui alieni iuris sunt, uicesimum quintum annum egressi fuerint, licentiam habeant quo uoluerint modo res sibi donatas administrare; sin autem adhuc minores sint, per quem uelit testator uel donator, administrari res debent. Licentiam autem habeat testator uel donator matri uel auiae filiifamilias administrationem credere, quamuis maritos habeant, si tamen et ipsae administrationem receperint. Quod si testator uel donator uel omnino administratorem non dederint, uel dederint quidem, ille autem noluerit uel non potuerit, uel ante mortuus fuerit, tunc competens iudex curatorem eis dare cum idoneo fideiussore debet, ut curator res eorum administret et conseruet eis, donec legitimae aetatis fiant. Nam in his casibus uolumus usumfructum patrem habere, in quibus nulla talis condicio imposita est.

kp. 379
    
De eo, qui filius ab aliquo in instrumento nominatus est.

2. Si quis aliquem in instrumento, quod idoneos tres habeat testes, uel in testamento, uel in monumentis publicis filium suum nominauerit, neque addiderit, utrum naturalem an legitimum, uideatur eum legitimum dixisse, et nulla ab eo alia probatio exigatur, sed rebus paternis potiatur, et proficiat matri suae, ut etiam illa uideatur patri eius legitima uxor fuisse, et si fratres habeat ex eadem matre progenitos, ipsis quoque eiusdem testimonii defensio prosit.

kp. 380
    
De muliere, quae sine dotalibus instrumentis maritata est, et de filiis ex tali matrimonio natis.

3. Si quis sine dotalibus instrumentis maritali affectione uxorem duxerit, et ex ea liberos habuerit, ac postea secundas contraxerit nuptias, et ex eo quoque matrimonio filios procreauerit, utraque progenies similiter ad patris hereditatem uocetur. Et ex diuerso, si quis cum dotalibus instrumentis nuptias celebrauerit, et liberos habuerit, posteaque sine scriptis affectione sola matrimonium contraxerit, et ex eo habuerit liberos, similiter omnes ad paternam successionem uocabuntur.

kp. 381
    
De nuptiis.

4. Inlustres homines, et qui supra eos sunt, sine dotalibus instrumentis matrimonia non contrahant. Quod si ante dignitatem sine scriptis uxorem duxerint, maneat et post dignitatem legitima copulatio, et liberi procreati legitimi sint, exceptis tantummodo barbaris dignitate decoratis; his enim sub nostra ditione constitutis propter simplicitatem eorum damus licentiam et nuda affectione nuptias facere. Ceteris autem nostris subiectis licebit et sine dotalibus instrumentis sola affectione nuptias facere, ut ex hoc matrimonio nati liberi legitimi sint. Legibus nostri principis cautum est, ut si quis sine scriptis uxorem habuerit, eamque sine causa repudiauerit, ut quartam partem suae propriae substantiae ei daret, et quarta pars centum librarum auri quantitatem non excedat. Eademque statuta sunt, et si usque ad mortem mariti in eodem habitu matrimonii perseuerauerit. In utroque autem casu liberi procreati ad legitimam patris hereditatem uocentur, mulier autem in utroque casu, si quidem usque ad tres liberos maritus eius reliquerit, siue ab ea siue ab alia uxore natos, quartam ipsam portionem accipiat. Sin autem ultra tres habuerit, tantum ipsa habeat, quantum ex liberis defuncti unus accepturus est, ita tamen ut usumfructum quidem eius portionis ipsa habeat, proprietatem autem liberis lex conseruet, qui ex ipso matrimonio nati sunt. Quod si liberos non habeat, iure quoque dominii portionem eandem mulier capiat. Ea autem, quae sine causa repudiata est, in ipso tempore repudii praedictam capiat portionem, sed in talibus casibus nolumus maritum quartam partem ex bonis uxoris suae sibi uindicare.

kp. 382
    
De Leoniana et Constantiniana lege.

5. Leonis diuae memoriae constitutio in omnibus obtineat casibus, qui praesenti constitutione non continentur. Constantini autem piissimi constitutionem, quae ad Gregorium rescripta est, et interpretationem eius, quam diuus Marcianus scripsit, exponens, quae sunt uiles mulieres, quas copulari maritis quibusdam dignitatibus decoratis Constantiniana lex prohibebat, nullo modo ualere concedimus, sed facultatem praestamus tales mulieres ducere etiam eis, qui magnis dignitatibus laetantur, dotalibus tamen instrumentis compositis. Qui autem non magnas dignitates habent, non solum in scriptis, sed etiam sine scriptis, maritali tamen affectione huiusmodi mulieres ducant, si modo liberae sunt, et matrimonium earum licitum est.

kp. 383
    
De liberis ex eo matrimonio natis, quod repudio solutum est, quemadmodum alantur.

6. Si quando matrimonium solutum fuerit, discidium eius liberis ex eo procreatis non noceat, sed habeant integra iura hereditatis parentum capiendae, et sine ulla dubitatione alantur ex paterna substantia, et si quidem pater causam diuortii dedit, et mater ad secundas nuptias non migrauerit, apud matrem alantur sumptibus patris; sin autem probatum fuerit, causam discidii matrem dedisse, apud patrem alantur, et maneant liberi. Sin autem pater inopia laborauerit, mater autem locuples est, apud matrem alantur, ipsa sumptus liberis suis administrante, quemadmodum liberi locupletes matrem suam egentem alere coguntur. Quod et in omnibus parentibus et liberis inuicem obtinere iubemus.

kp. 384
    
De repudiis a marito mittendis.

7. Anteriores quidem constitutiones de pluribus causis faciunt commemorationem, quarum singulae si intercesserint, causam repudii iustam praestabant. Sed nos praesenti lege certas et pauciores causas enumeraturi sumus, quas solas uolumus ad repudii iustam occasionem sufficere. Et maritus quidem iustas causas repudii, ut dotem uxoris lucretur, conseruanda liberis ex eodem matrimonio natis rerum proprietate, uel si liberi non sint, etiam dominio earum sibi uindicando, tales habet: Si contra imperatorem quibusdam aliquid molientibus mulier conscia fuerit, et marito suo non manifestauerit. Sin autem maritus hoc ab uxore sua sibi indicatum tacuerit, liceat mulieri per qualemcumque personam hoc ad imperatorem referre, ut uir ex hac causa nullam inueniat occasionem repudii. Si de adulterio maritus putauerit uxorem suam posse conuinci, prius debet inscriptiones deponere uel contra mulierem, uel aduersus adulterum; et si talis accusatio uera comprobata fuerit, tunc repudio misso habere maritus non solum propter nuptias donationem, sed etiam dotem, et si liberos non habeat, tantum capere ex alia substantia mulieris, quantum pars tertia dotis facit, ut dominio eius addicatur non tantum dos, sed etiam poena, quam nos constituimus. Si enim liberos habeat ex eo matrimonio, iubemus et dotem secundum leges et aliam substantiam mulieris liberis conseruari, sic deinde adulterum legitime conuictum cum muliere puniri, et si quidem habeat adulter uxorem, capere eam dotem suam et propter nuptias donationem, sic tamen, ut liberis superstitibus usumfructum quidem donationis mulier habeat, proprietatem autem liberi secundum leges lucrentur, quibus donamus ex nostra mansuetudine etiam aliam adulteri patris substantiam; nullis autem exstantibus liberis dotem quidem cum donatione propter nuptias facta pleno iure mulier habeat, aliam autem substantiam adulteri mariti fisco nostro secundum ueteres leges uindicamus. Item si quocumque modo uitae mariti insidiaretur, uel aliis hoc facientibus conscia marito non manifestarit; uel nolente marito conuiuiis extraneorum conuersetur, uel cum masculis lauerit. Item si nolente marito extra domum manserit, nisi forte apud parentes suos. Si in circo uel theatro uel arena perueniat spectaculi causa ignorante uel prohibente marito. Sin autem contigerit aliquem sine ulla causa ex his, quas diximus, suam uxorem propria domo expellere, ut illa non habens parentes, apud quos permanere possit, ex necessitate foris per noctem manserit, iubemus nullam marito fieri facultatem propter istam causam repudium mittere mulieri.

kp. 385
    
De repudiis ab uxore mittendis.

8. Causas autem, propter quas iuste potest uxor marito repudium mittere, et dotem suam capere, et ante nuptias donationem similiter exigere, dominio rerum scilicet liberis conseruando, uel eis non exstantibus etiam dominio apud mulierem residente, eas solas esse constituimus: Si contra imperatorem ipse aliquid molitus sit, uel aliis hoc molientibus conscius non manifestauerit imperatori, aut per se aut per aliam quamcumque personam. Si uitae mulieris quocumque modo insidiatus fuerit, uel si aliis hoc facientibus conscius non manifestauerit mulieri, et secundum leges eam non uindicauerit. Si castitati mulieris insidiatus fuerit, uel si aliis eam in adulterium prodere conatus fuerit. Item si maritus de adulterio inscriptionem posuerit, et adulterium probare non potuerit, liceat mulieri uolenti uel propter hanc causam repudium mittere marito, et suam recipere dotem et donationem propter nuptias, et propter hanc calumniam, si liberos non habeat ex eodem matrimonio, tantum capiat iure dominii ab alia mariti substantia, quantum tertia pars ante nuptias donationis facit. Si enim liberos habeat, iubemus omnem mariti probatam substantiam liberis conseruari, scilicet his firmiter permansuris, quae de donatione propter nuptias aliis legibus continentur: sic tamen, ut etiam illis poenis maritus subiiciatur, si adulterii accusationem non probauerit, quas mulier passura esset, si conuicta fuisset. Si in eadem domo, in qua mulier cum ipso habitat, contemnens eam, cum alia muliere inueniatur in domo manens, uel in eadem ciuitate degens in alia domo cum alia muliere frequenter manens conuincatur, et semel et bis criminatus, uel per parentes suos, uel parentes mulieris, uel per alias idoneas personas, huiusmodi turpitudine non abstinuerit, liceat mulieri et ob hanc causam dissoluere nuptias, et recipere dotem, quam dedit, et ante nuptias donationem, et pro hac iniuria tertiam partem aestimationis, quam propter nuptias donatio facit, ex alia mariti substantia capere: sic tamen, ut si liberos habeat, usum tantum mulier habeat ante nuptias donationis et poenae tertiae portionis, dominio scilicet communibus liberis conseruando . Si enim liberos non habeat ex eodem matrimonio, et dominium rerum ei concedimus.

kp. 386
    
Non liceat consensu matrimonium soluere, nisi ex causa probabili.

9. Nulli liceat consensu matrimonium soluere, nisi forte castitatis amore hoc fecerit . Sed si huiusmodi personae liberos habeant, tam dotem quam donationem propter nuptias liberis custodiri praecipimus. Sin autem post solutum matrimonium per consensum castitatis uelamine factum inuenti fuerint uel nuptias contrahentes alias uel turpiter uiuentes, uel unus ex his hoc faciens repertus fuerit, si quidem liberi exstent, ipsi capiant dotem, et ante nuptias donationem, et dominium substantiae illius personae, quae hoc perpetrasse conuicta fuerit. Sin autem liberi imperfectae aetatis sint, ali eos et res eorum administrari ab ea uel ab eo parente iubemus, qui quaeue huic legi nihil contrarium fecit. Sin autem ambo parentes tali delicto tenentur , utriusque parentis substantia liberis addicatur; administratorem eis in imperfecta aetate constitutis a competenti iudice deputari disponimus; liberis autem nullis exstantibus substantiam delinquentis personae publicis rationibus uindicari sancimus, et legitimis poenis subiicimus; aliter enim disiunctionem nuptiarum fieri ex consensu nulla ratione concedimus.

kp. 387
    
De uxoribus militum.

10. Iubemus, uxores militum siue in expeditionibus degentium siue in militiis, siue milites sint, siue foederati, siue scholares, siue alia qualicumque armata militia decorati, exspectare, quantoscumque annos in expeditione fecerint, et si nullas litteras, nullum responsum a maritis suis receperint. Sin autem talis mulier maritum suum defunctum audierit, non liceat ei statim ad alias nuptias peruenire, nisi prius peruenerit aut per se, aut per parentes suos, aut per aliam qualemcumque personam ad priores numeri et cartularios scrinii, in quo maritus eius militabat, et eos uel tribunum, si praesto sit, interrogauerit, si reuera defunctus est maritus ipsius, ut illi sanctis euangeliis propositis sub fide monumentorum deponant, si reuera maritus mortuus est, et postquam haec fecerit, et exceperit mulier monumenta pro testimonio pudoris sui, exspectet unius anni spatium, et postquam transierit, liceat ei legitimas contrahere nuptias. Quod si contra hanc obseruationem mulier ausa sit nubere, et ipsa, et ipse, qui eam duxit uxorem, ut adulteri puniantur. Quod si qui sub fide gestorum deposuerunt, conuicti postea fuerint falsas depositiones dixisse, ipsi quidem militia sua nudati decem auri librarum poenam compellentur praestare ei, quem falso dixerunt decessisse, ipse autem, si uelit, licentiam habeat uxorem suam recipere. Quod si scholaris sit ille, de cuius morte dubitatio est, de primatibus scholae et actuario, sin autem foederatus, de ordine praedictam depositionem uxorem eius iubemus capere: hisdem ipsis custodiendis et in aliis omnibus, qui ad armatam militiam referuntur.

kp. 388
   
Ex quibus causis matrimonia sine poena soluuntur.

11. Sunt quaedam causae, ex quibus matrimonia sine poena soluuntur: ueluti si maritus misceri mulieri suae non potuerit; si maritus uel uxor religiosam uitam et solitariam elegerit; si in captiuitate ad certum tempus tenti fuerint: de quibus tribus causis ea firma esse iubemus, quae superioribus nostris legibus continentur. Omnes igitur antefatas causas, quae nostra hac lege continentur, sufficere iubemus ad solutionem matrimoniorum, alias autem omnes cessare praecipimus, et nullam aliam causam posse matrimonia soluere, siue nostris, siue ueteribus cognita legibus est, nisi nominatim in hac constitutione inuenta fuerit.

kp. 389
    
Si mulier marito suo sine iusta causa repudium miserit.

12. Si mulier marito suo sine iusta causa repudium miserit, et in hac impia uoluntate perseuerauerit, dotem quidem ipsius maritus habeat, proprietatem rerum dotalium communibus liberis reseruaturus. Sin autem liberos non habeat, ipse eam lucretur, mulier autem periculo iudicis huic causae praesidentis religiosissimo antistiti tradatur eius ciuitatis, in qua communiter domicilium habebant. Episcopus enim curabit in monasterio eam immittere et ibi degere usque ad mortem suam. Et si quidem liberos habeat, bessem quidem substantiae eius ipsi capiant, tertia autem portione monasterium potiatur iure dominii. Sin autem nullos liberos habeat, sed parentes, ipsi quidem tertiam partem accipiant, monasterium autem bessem, nisi forte mulier in potestate parentis constituta consensu eius repudium sine causa miserit; tunc enim nihil ex filiae patrimonio parentem sperare oportet, sed omnia monasterium capiat. Quod similiter procedere debet, et si nullos neque liberos neque parentes habuerit. Sin autem iudex, apud quem conuicta est mulier sine causa repudium misisse, non tradiderit eam ciuitatis episcopo, ut immittatur in monasterium, si quidem in hac florentissima ciuitate magistratus sit, ipse quidem XX libras auri poenae nomine dabit, officium autem eius alias X. Quod si prouincialis sit magistratus, et praecepta nostra neglexerit, ipse quidem X libras auri poenae nomine praestabit, officium autem eius V. Sin autem iudex sit non magistratus, ipse quidem X libras auri praestabit, ministri autem eius V. Istae autem poenae per comitem rerum priuatarum et scholam palatinorum fiscalibus rationibus inferantur. Sed et si maritus sine causa repudium miserit uxori suae, reddat ei dotem et propter nuptias donationem, et extrinsecus ex substantia sua tantum praestet, quantum tertia pars propter nuptias donationis facit. Et si quidem habeat liberos ex eodem matrimonio natos, ipsa quidem usum habeat, liberis autem proprietatem custodiat tam donationis quam poenae; sin autem nullos liberos habeat, tunc et proprietatem omnium rerum praedictarum lucrabitur.

kp. 390
     
Si quis uxorem suam flagellis castigauerit.

13. Si quis uxorem suam flagellis uel lignis castigauerit sine aliqua earum causa, quae contra mulierem ad dissoluendum matrimonium sufficit, pro hac contumelia conuictus maritus tantum praestet mulieri ex substantia sua, quantum tertia pars propter nuptias donationis facit.

kp. 391
     
Si quis suspicatus fuerit de aliquo, uelle eum pudori uxoris suae inludere.

14. Si quis suspicatus fuerit de aliquo, uelle eum pudori uxoris suae inludere, liceat ipsi marito testationem in scriptis habitam ad suspectum hominem mittere, et ter ei denuntiare per ipsas testationes idoneos testes continentes, ne cum uxore sua inueniatur. Et si post tres testationes in scriptis habitas et idoneos homines habentes inuenerit eum, quem contestatus est, cum uxore sua uel in sua domo, uel in domo mulieris, uel in domo illius adulteri, uel in popina, uel in proastio, liceat marito sine ullo periculo suis manibus eum occidere. Sin autem in alio loco eum deprehenderit cum uxore sua colloquium habentem, conuocatis tribus idoneis testibus, per quos possit probare apud iudicem, inuenisse eum cum uxore sua colloquium habentem, tradat eum iudici, et si iudex inuenerit post tres testationes suspectum hominem collocutum mulieri fuisse, nullo alio exquisito, quasi adulterum puniat, marito autem liceat contra suam uxorem, qualiter uoluerit, secundum leges crimen exsequi.

kp. 392
    
Si post tres contestationes inuenerit maritus uxorem suam in sancto loco cum suspecto homine colloquium habentem.

15. Si post tres contestationes inuenerit maritus uxorem suam in sancto loco cum suspecto homine colloquium habentem, tradat ambos ecclesiae defensori uel aliis clericis, ut separati custodiantur periculo defensoris uel clericorum, ut aditus iudex mittat ad religiosum ciuitatis episcopum, et auctoritate ipsius accipiat eos, et poenis contra adulteros positis utrosque afficiat, nullo alio requisito, nisi quod post tres contestationes inuentus est cum muliere locutus. Est autem iustissimum, neque adulterum, neque raptores mulierum, sanctorum septis uindicari, et multo magis, si quis de ipso adulterio intra sanctos alienae mulieri locutus est. Et generaliter definimus, si quis inuenerit uxorem suam, uel filiam, uel neptem, uel nurum cum aliquo colloquium habentem, et suspicatus fuerit turpitudinis causa eos conuenisse, liceat ei ambos tradere uel defensori ecclesiae uel aliis eiusdem ecclesiae clericis, periculo eorum separatim custodiendos, donec iudici innotesceret, et ille secundum leges personas acceperit, et causam discusserit. Quae omnia huius constitutionis capitula ualere sancimus tam in futuro tempore, quam in praeterito, nisi iudiciali calculo uel amicali compositione causae decisae sunt.

DAT. III. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI AVG. ANNO XVI. POST BASILII V. C. CONS. (542)
 

 
CONST. CIX

kp. 393
     
De hereditatibus, quae ab intestato deferuntur.

1. De hereditatibus, quae ab intestato nobis deferuntur, multae leges a ueteribus conscriptae sunt, quas ab hoc tempore placet cessare, et praesentem legem in huiusmodi successionibus ualere. Nam et simpliciter et sine ulla obscuritate diuisionem huius causae per hanc constitutionem exponimus. Constat enim apud omnes, cognationes tres ordines habere, quorum alius est ascendentium personarum, alius descendentium, alius ex latere uenientium, quorum alii agnati sunt, alii cognati. Sed descendentium quidem ordinem aliis omnibus anteponimus, ut in successione ab intestato capienda potiora iura habeant aliis omnibus et ascendentibus et ex latere uenientibus personis, cuiuscumque fuerint sexus, qui ad successionem uocantur, cuiuscumque gradus: nulla discretione habita, utrum ex masculina progenie, an ex feminina editi sint, et utrum filiifamilias sint, an patresfamilias. Licet enim filiusfamilias is, qui mortuus est, fuerit, attamen liberos eius omnibus aliis praeponimus, in his scilicet rebus, quae adquisitionem effugiunt: ut in proprietate capienda defuncto succedant, usufructu scilicet ad patrem pertinente; sic tamen, ut si contigerit unum ex descendentibus personis decedere, liberi ab eo relicti locum ipsius obtineant, et tantum capiant, quantum pater ipsorum, si uiuus esset, accepturus fuisset, quam successionem ueteres leges in stirpes uocant. Vnde si aliquem mori contigerit filio uel filia derelicta, et ex filio uel filia iam defuncto uel defuncta nepotibus uel neptibus relictis, nepotes uel neptes una cum filio uel filia successionem aui sui capere debent; nam in personis descendentibus gradus differentia nulla est, nec ulla discretio inducitur, utrum masculi sint, an feminae, et utrum ex masculino sexu, an ex feminino progeniti sunt, et utrum sui iuris, an alieni fuerint. Haec de personis descendentium.

kp. 394
    
Idem.

2. De ascendentibus autem personis talis obseruatio tenet. Si enim decesserit aliquis intestatus nullo liberorum relicto, sed patre uel matre uel aliis ex ordine ascendentium personis, praeferantur omnibus, qui ex latere ueniunt, excepto fratre et sorore, qui ex utroque parente defuncto copulantur, secundum quod inferius declarabitur. Sin autem multi ascendentes supersint, eos anteponi uolumus, qui proximiores gradu fuerint, siue masculi sint, siue feminae, siue ex masculino sexu, siue ex feminino cognationi defuncti iungantur. Sin autem parem gradum cognationis obtineant, pariter uocabuntur, ut qui per patrem ascendunt, dimidiam portionem hereditatis accipiant, quanticumque inuenti fuerint, qui autem per matrem ascendunt, alteram dimidiam capiant, quanticumque sint, nisi forte fratres defuncti exsistant ex utroque parente eidem mortuo fratri suo copulati, uel sorores eodem iure coniunctae; tunc enim cum proximis parentibus ad hereditatem uocabuntur, hereditate scilicet pro uirili portione, id est, in capita inter omnes diuidenda, quamuis pater et mater fuerint: ut tamen pater usumfructum partis ad filium uel filiam peruenientis nullum habeat, sed pleno iure apud filium uel filiam maneat, nulla obseruanda differentia inter istas personas, utrum masculini sexus an feminini sint, et utrum per masculinum sexum an per femininum defuncti cognationi iungantur. Sed neque in defuncto interest, cui succedant, utrum sui an alieni iuris decessit.

kp. 395
     
Idem.

3. Reliquum est, ut dispiciamus de tertio ordine, ex latere uenientium personarum, qui in agnatos et cognatos diuiditur; hac enim parte disposita plenissima constitutio erit. Si quis igitur decesserit, et neque descendentes neque ascendentes reliquerit, primum ad hereditatem uocamus fratres et sorores, qui quaeue ex eodem patre eademque matre geniti uel genitae sunt, ex quibus et mortuus editus est; talibus autem fratribus uel sororibus non superstitibus, illos fratres uel sorores uocamus, qui ex uno parente defuncto copulantur, id est, siue per patrem siue per matrem. Quod si decesserit aliquis fratre uel sorore relicta, et ex alio fratre uel ex alia sorore iam defuncto uel defuncta liberis relictis, cum auunculis suis uel patruis liberi fratris uel sororis uenient, et tantam capiant portionem, quantam pater eorum uel mater accepisset, si uiuus uel uiua fuisset. Vnde consequens est, ut si ante mortuus frater tam ex patre quam ex matre copulatus fuisset ei, qui modo defunctus est, alii autem fratres supersint uel sorores, qui ex matre tantum uel ex patre defuncto copulantur, praeferantur eis filius et filia eius, qui utroque iure subnixi sunt. Et e contrario, si filius uel filia exsistat fratris uel sororis defuncti uel defunctae uno tantum iure coniuncti, alii autem fratres exsistant uel sorores utroque iure decorati, praeponantur fratres filiis uel filiabus ante defuncti fratris uel ante defunctae sororis. Nulla enim differentia est, utrum de hereditate masculi, an feminae quaeratur, et utrum masculini sint, qui inter se certant, an feminini sexus. Alia autem persona ex transuerso gradu in locum defuncti parentis sui omnino non succedat, nisi fratris filius; tunc autem cum auunculis suis uel patruis fratris uel sororis filii filiaeue uocantur, cum nullus ex ascendentibus personis defuncto supersit, tunc enim excludendos eos esse censemus. Quod si nullus ex ascendentibus sit, tunc fratris uel sororis filii quasi secundum gradum obtinentes, sic ad hereditatem defunctae personae uocentur ideoque modis omnibus auunculis uel patruis defuncti praeponantur, quia illi tertium gradum cognationis obtinent. Quod si neque fratres, uel sorores, neque filios uel filias fratrum uel sororum defunctus reliquerit, alia deinceps cognatio ad successionem eius uocabitur secundum sui gradus praerogatiuam, ut qui proximior est, ipse ceteris praeponatur. Quod si plures personae eundem gradum cognationis obtineant, et aliis proximiores sint, in capita diuidatur inter eos hereditas, nulla differentia habenda, utrum qui uocantur ad successionem defuncti, masculi sint an feminae, et utrum persona defuncta masculini an feminini sexus fuerit. Nulla autem differentia sit agnationis et cognationis, sed solus gradus sanguinis naturalis spectetur; nam cognatus proximior ulteriori agnato praeponitur. Haec de successionibus.

kp. 396
     
De legitima tutela, et de matre et auia tutelam liberorum administrantibus.

4. Ex his autem, quae de hereditatibus ab intestato deferendis diximus, facile possumus intelligere, quid de tutelis iuris sit. Nam quaecumque persona siue agnationis siue cognationis titulis decorata ad hereditatem impuberis, si moriatur, uocabitur, necesse est, ut etiam tutelae onus suscipiat. Nam ibi tutelae grauamen imponendum est, ubi hereditas deferri speratur. Nam si multi eundem gradum proximiorem cognationis obtineant, omnes pariter ad tutelam uocantur, exceptis feminis, et minoribus XXV annis, et his, qui propter diuersas rationes tutores esse non possunt, ueluti milites, et his, qui excusatione uallati sunt. Mater autem uel auia si uelint tutelam gerere filiorum suorum uel nepotum, non prohibentur, si tamen actis interuenientibus nuptiis aliis et Velleiano senatusconsulto renuntiauerint; haec enim facientes omnibus ex transuerso uenientibus cognatis praeponuntur in tutela, solis cedentes testamentariis tutoribus. Vbi autem multi ex eodem gradu cognationis ad tutelam impuberis uocantur, conuenire eos oportet apud competentem iudicem, ut ille unum uel plures ex his, qui ad administrationem pupillarem sufficiunt, creet, quem ipsi uel quos utpote idoneos elegerint et nominauerint, ut periculum ad omnes respiciat, et substantiae eorum tacitis hypothecae titulis pupillo obligentur.

kp. 397
      
De ui et potestate constitutionis in personis et temporibus.

5. Haec autem, quae de successionibus diximus, obtinere oportet in his personis, quae fidem catholicam sequuntur. Nam leges de haereticis positas nullo modo ex hac lege innouari patimur. Haec autem constitutio teneat in iis casibus, qui ab initio Iulii mensis praesentis sextae indictionis contigerunt, uel postea contigerint; praecedentes enim causas, quae emerserunt usque ad memoratum tempus, ueteribus legibus relinquimus, ut ex his dirimantur.

DAT. VII. KAL. AVG. SEPTIMO MILIARIO IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XVI POST CONSVLAT. FL. BASILII V. C. ANNO II. (543)
 

CONST. CX

kp. 398
   
Vt donatio propter nuptias non indigeat insinuatione monumentorum.

1. Propter nuptias donatio insinuatione monumentorum non indigeat, quamuis supra quingentos solidos sit, sed ualeat et in persona mulieris et in persona mariti, siue ipse maritus conscripserit eandem donationem, siue alius pro eo, siue in persona ipsius mariti, siue in persona mulieris.

kp. 399
    
Qui seruos suos manumittere possint, uel non.

2. Qui quartum decimum annum aetatis impleuerit, et testamentum propter hoc facere potest, non impediatur in ultima uoluntate seruos suos manumittere, quamuis imperfectae aetatis sit.

kp. 400
    
Si quis in aliquo instrumento alterius instrumenti mentionem fecerit.

3. Si quis in aliquo instrumento alterius instrumenti mentionem fecerit, non aliter hoc factum esse uideatur, nisi ipsum prolatum fuerit, id est antiquum instrumentum, uel alio modo legitimo debita quantitas probata sit; hoc enim et ueteribus legibus cognitum est.

kp. 401
    
De appellationibus.

4. Sancimus, ut in prouocationibus ultimo fatali die, uel utraque parte ueniente, uel eo solo, qui appellauit, et manifestante praesentiam suam uel magistratui, qui de appellatione cogniturus est, uel consiliariis eius, uel eis, qui lites introducunt, et si iudex eum intra statutos dies recipere distulerit, nullum praeiudicium sit partibus, uel uni ex his propter huiusmodi causam, sed prouocationes tales legitimo calculo terminentur.

kp. 402
   
De retractationibus sententiarum praefecti praetorio.

5. Leges quidem nostrae praecipiunt, ut contra sententias gloriosissimorum praefectorum praetorio cuiuscumque regionis prouocatio non porrigatur, sed certo tempore elapso retractatio sententiae concedatur. Sed humanitatis ratione facultatem praestamus ei, qui se ex sententia praefectorum grauatum esse putauerit, libellos adferre uel ipsi praefecto praetorio, qui sententiam dixit, uel consiliariis eius, uel his, qui lites introducunt, intra decem dies post sententiam prolatam, ut hoc subsecuto non aliter exsecutioni sententia tradatur, nisi prius fideiussores idoneos dederit is, qui uicit, de tanta quantitate reddenda, quantam sententia continet, ut si postea retractatione legitimo modo ueniente calculus rescindatur, res aduersariae parti cum legitimis augmentis restituantur. Quod si intra decem dies post sententiam prolatam libellus ab ea parte, quae uicta est, non porrigatur, sine fideiussione quidem exsecutio sententiae fiat, sed tamen ius retractationis integrum aduersariae parti custodiatur, sibi imputaturae, quod intra decem dies libellum praestare secundum definitionem nostram non curauerit.

kp. 403
    
Si minor uiginti quinque annis restitutionem aduersus aditionem hereditatis petere maluerit.

6. Si minor uiginti quinque annis temere susceptam a se hereditatem nolit habere, et in integrum restitutionem implorauerit, si quidem praesto sint omnes creditores hereditatis, uocentur iussione iudicis, et praesentibus eis restitutio petatur. Quod si uel omnes uel quidam ex his absint, uocentur quidem legitimis praeconiis; sin autem intra tres menses non uenerint, liceat adultis in integrum restitutionem impetrare sine periculo, ut tamen iudex, qui praesidet, prospiciat, ubi debent res hereditariae mobiles et immobiles seruari: quantitate scilicet earum per publicam descriptionem actis interuenientibus manifestanda.

kp. 404
    
De mala fide possessoribus res alienas alienantibus.

7. Si quis mala fide res alienas possidens uendiderit eas, uel donauerit, uel alio modo alienauerit, is autem, qui se dominum earum putat, sciens hoc testatione non denuntiauerit ei, qui res cepit, intra decennium inter praesentes, uel inter absentes intra uicennium, res firmiter apud emptorem uel qui donationem excepit, uel alio modo alienationis nactus est, permaneant . Quod si ignorante domino mala fide possessor alienauerit, non aliter hoc praeiudicet domino, nisi XXX annorum spatium transactum sit, quamuis is, qui emit, uel alio modo alienationis nactus est, bonae fidei possessor fuerit.

kp. 405
    
De praesentibus et absentibus intra decennii praescriptionem.

8. Scimus, quod inter praesentes longi temporis praescriptio decennium est, inter absentes autem uicennium. Quid ergo, si in quibusdam annis praesto sit aliquis, in quibusdam autem abfuerit? Et dicimus, tantum aliud tempus decennio expleto adiiciendum esse, quantum in absentia fuit. Ea autem, quae de temporali praescriptione constituimus, non in praeteritis causis, sed in futuris casibus obtinere sancimus, qui post hanc legem emerserint.

kp. 406
   
De testatore non cogendo sua propria manu uel testium nomina heredum scribere.

9. Nemo cogatur in testamento suo propria manu uel testium nomina heredum scribere, sed ualeat testamentum ipsius, siue per ipsum testatorem, siue per aliam qualemcumque personam nomen heredis eius scribatur, si tamen aliam testamentorum obseruationem habeat.

kp. 407
    
De rebus immobilibus, quae ad loca uenerabilia pertinent.

10. Scimus legem nos posuisse, qua cautum est, ut non transeant ad alias domos res immobiles, quae ad nostram domum ab ecclesia sacrosancta peruenerint. Hanc igitur legem praecipimus euacuari non solum in his, quae postea peruenerint ad nostram domum, sed etiam in his, quae iam peruenerunt.

kp. 408
    
Si quis familiae suae legauerit, uel aliae personae legatum reliquerit, et rei legatae alienationem prohibuerit.

11. Si quis testamentum fecerit, et rem immobilem familiae suae legauerit, uel aliae personae legati nomine reliquerit, et specialiter dixerit, nullo tempore eandem rem alienari, sed apud heredes, uel successores eius, cui res relicta est, semper manere, in hoc legato iubemus Falcidiam legem locum omnino non habere, quia alienationem eius ipse prohibuit, qui testatus est. Haec autem obtinere iubemus in his casibus, quos nec iudicialis calculus, nec amicalis compositio, nec alius modus legitimus terminauit.

DAT. XIV. KAL. FEB. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI AVG. ANNO XVII POST CONS. BASILII ANNO III. (544)
 

 
CONST. CXI

kp. 409
     
De alienationibus et aliis contractibus immobilium rerum, uel annonarum ciuilium, uel rusticorum mancipiorum, quae ad loca uenerabilia pertinent.

1. Nulli liceat administratori rerum ecclesiae maioris huius imperialis ciuitatis, uel orphanotrophii uel xenodochii, uel ptochotrophii, uel nosocomii, uel alterius religiosi loci intra imperialem ciuitatem uel intra territorium eius positi, exceptis monasteriis, uendere, uel donare, uel permutare, uel in pari donatione, uel alio quocumque modo alienare rem immobilem, uel annonas ciuiles, uel rusticum mancipium, nisi ad imperialem domum permutatio tantum fiat. Sed neque paroecico iure dari quidpiam concedimus. Emphyteuseos autem contractus ab antefata maiore ecclesia et aliis memoratis locis fieri iubemus in persona ipsius, qui accepit, et in duobus aliis heredibus, ut non plus quam sexta portio subsistentis reditus concedatur ei, qui emphyteusin accepit. De proastiis autem, quae ad praedictas pertinent domos, iubemus, si quidem talia proastia reditum habeant, in solidum reditum ab administratoribus iure emphyteuseos ea praestari secundum praedictum modum, id est, in personam eius, qui accepit, et alias duas successiones, ut nulla releuatio fiat, sed magis accedat augmentum. Quod si nullum reditum eadem proastia habeant, tunc liceat administratoribus ea praestare sub quadam quantitate. Quod si res emphyteuseos iure ab antefatis domibus praestita uel ad imperialem domum peruenerit, uel ad fiscum, uel ad aliquam ciuitatem, uel ad curiam, uel ad aliam religiosam domum, liceat administratoribus locorum, a quibus ab initio emphyteusis constitit, quando ad aliquam personam talis contractus peruenerit, manifestare uoluntatem suam intra biennium, et duorum alterum, uel apud eos relinquere rem et annuum reditum, qui pacto continetur, accipere, uel ipsam rem recipere, iure emphyteuseos resoluto, si hoc ipsum conducere sibi putauerint. Quod si quaedam sint loca, in quibus positae ueteres domus dirutae sunt, ex quibus nullus reditus praedictis religiosis locis colligitur, neque possint dirutas domos renouare, liceat administratoribus huiusmodi loca emphyteuseos iure perpetuo praestare, sic tamen, ut tertia portio pensionum religiosis locis praestetur, quae colligebantur ex habitationibus nondum dirutis, eandemque tertiam portionem cedere ab initio contractus emphyteuseos. Quod si emphyteuticarius magis eligat sub hac pactione loca accipere, ut prius aedificet, et ex uenientibus postea pensionibus dimidia portio religiosis locis praestetur, et hoc fieri concedimus. Sed et si materias ex dirutis aedificiis in eodem loco emphyteuticarius inuenerit, sine impedimento eis utetur. Quod si quis uelit rem immobilem ab antefatis religiosis locis usus nomine accipere, non aliter hoc accipiat, nisi aliam rem statim iure dominii praestet eidem religioso loco, a quo eandem rem accepit, tantum habentem reditum, quantum habet res, quae ei datur, et non pluribus tributis grauatam, ut post mortem eius uel post tempus, quod usui additum est (ut tamen non sit longius, quam uita eius, qui accepit), utraque res in integrum tam iure dominii quam iure usus in eundem religiosum locum perueniat. Locationes autem ab iisdem religiosis locis fieri concedimus in tantos annos, quantos inter contrahentes placuerit, ut tamen non extendantur ultra triginta annos. Quod si contigerit memoratis locis, propter tributa uel alias necessitates pecuniis opus habere, liceat administratoribus rem immobilem supponere, et dare in speciale pignus, ut creditor possideat eandem rem, et fructus eius capiat, et imputet sibi in ipsas, quas mutuauit, pecunias, quosdam in usuras, non ampliores quam quarta portione centesimae. Quod si administratores debitum soluerint, uel ex fructibus creditori satisfiat, iubemus rem ad locum religiosum redire. Contractus autem emphyteuseos et hypothecas et ultra quinquennium locationes uolumus fieri a sacrosancta quidem maiore ecclesia huius ciuitatis arbitrio et consensu beatissimi eiusdem ciuitatis patriarchae, iurantibus, praesente eo, tam religiosis oeconomis, quam chartulariis eiusdem maioris ecclesiae, quod non ad fraudem ipsius ecclesiae contractus fit; in aliis autem religiosis domibus, si quidem sint chartularii, eodem modo eos iurare praesente administratore; quod si nulli chartularii sint, ipsos administratores propositis sacrosanctis euangeliis contractum facere in scripto cum iureiurando huiusmodi instrumentis, eo quod non ad laesionem uel circumscriptionem religiosi loci contractus fiat. Oeconomis autem et orphanotrophis, et ceterorum locorum administratoribus, et cuiuscumque loci chartulariis, et parentibus et liberis eorum, et aliis, qui iure cognationis uel affinitatis eis copulantur, interdicimus emphyteuses, et locationes, uel hypothecas rerum ad religiosa pertinentium loca, siue per se, siue per interpositam personam accipere: scituris, quod si tale aliquid perpetratum fuerit, et hoc ipsum inualidum erit, et omnem substantiam eorum, qui acceperint, et oeconomorum, et chartulariorum, et administratorum, quibus secundum praedictum modum copulantur, in religiosam domum, ex qua rem acceperunt, post mortem eorum peruenire iubemus. Et haec quidem de sacrosancta maiore ecclesia et praedictis religiosis locis, quae intra imperialem ciuitatem sunt uel intra territorium eius, disposuimus.

kp. 410
    
Idem.

2. De aliis autem sacrosanctis ecclesiis et monasteriis, et xenonibus, et nosocomiis, et ceteris religiosis domibus, quae in omnibus prouinciis nostrae reipublicae positae sunt, nec non monasteriis in imperiali ciuitate et territorio eius positis consequenter definiendum est. His igitur locis liberam facultatem praestamus non solum temporalem emphyteusin facere immobilium rerum ad ipsos pertinentium, sed etiam perpetuo eas iure emphyteutico uolentibus dare, et si quidem sacrosanctae ecclesiae fuerint, uel aliae religiosae domus, quarum administrationem episcopus uel per se uel per clerum expediat, arbitrio eius et consensu fieri talem contractum: iurantibus, praesente eo, oeconomis, et administratoribus, et chartulariis eiusdem religiosae domus, quod ex hoc emphyteuseos contractu nullum damnum eidem religiosae domui fiat. Quod si ptochia, uel xenones, uel nosocomia, uel alia religiosa loca sint propriam habentia administrationem, si quidem sanctas domos oratorias habeant, consensu amplioris partis clericorum oratorii contractus procedat, nec non oeconomi. Quod si solum xenodochium sit, uel ptochium, uel nosocomium, uel alia religiosa domus, is qui praepositus ipsis est, contractum faciat, iurantibus administratoribus earum sub praesentia religiosissimi episcopi, a quo praepositi uel creati fuerint, quod nihil ad laesionem uel circumscriptionem eorundem locorum in tali contractu fiat. In monasteriis autem per hegumenos eorum cum ampliore parte eiusdem monasterii monachorum contractum fieri. Et in his autem omnibus iubemus inscribi instrumentum cum iureiurando, quod non ad laesionem uel circumscriptionem eorundem locorum negotium agitur, et hac tamen obseruatione procedente, releuationem non amplius fieri sexta portione reditus, quam habet res iure emphyteuseos praestita. Quae autem diximus de aedificiis dirutis pertinentibus ad religiosas domos in hac imperiali ciuitate positas, eadem obtinere uolumus et in istis religiosis domibus. Illud quoque iubemus obtinere, ut si quando eaedem religiosae domus uel propter publicas tributiones, uel propter alias necessarias causas obligatae fuerint, et non habeant ex rebus mobilibus, unde eadem debita persoluant, tunc primo quidem ordine in speciale pignus rem immobilem dari creditori uolumus, ut huius pignoris fructus accipiens imputet sibi quosdam in ipsa pecunia credita, quosdam in usuras, non plures quarta portione centesimae. Quod si non possint hoc modo debitum obtinere, iubemus per eos quidem, qui a beatissimo patriarcha creantur, siue metropolitani, siue alii episcopi fuerint, siue archimandritae, siue orphanotrophi, uel ptochotrophi, uel xenodochi, uel nosocomi, uel aliarum religiosarum domorum administratores, apud sanctissimos patriarchas, a quibus creantur, monumenta fieri cum sacramento administratorum et consensu maioris partis eorum, qui ibi ministerium faciunt, debitum manifestum fiat, et quod non est possibile ex rebus mobilibus hoc exsolui. Eos autem, qui a metropolitanis episcopis creantur, siue episcopi sint, siue archimandritae, siue orphanotrophi, siue ptochotrophi, uel aliarum domorum religiosarum administratores, apud ipsos similiter metropolitanos episcopos talia monumenta conscribere. Apud illos autem episcopos, qui uel a patriarchis, uel a metropolitanis episcopis creantur, et habent sub iurisdictione sua monasteria, uel ptochia, uel xenones, uel nosocomia, uel alias religiosas domus, eodem modo monumenta fieri, sic tamen, ut apud patriarchas, uel metropolitanos, uel alios episcopos talia monumenta si fiant, ut nullum super his damnum uel sumptum domos religiosas pati. Propter hoc enim uolumus de cetero apud praesides prouinciarum uel apud defensores locorum talia monumenta praedictis personis uel domibus fieri, ut nullum detrimentum patiantur. Postquam autem hoc ita secutum fuerit apud memoratos sanctissimos patriarchas, uel metropolitanos, uel alios episcopos, tunc antefatos administratores eius loci, cui debitum imminet, in scriptis in publico ciuitatis proponere per uiginti dies, et hoc modo adhortari eos, qui comparare rem immobilem uolunt, ut is, qui plus praestiterit, aliis praeponatur. His autem omnibus procedentibus uenditionem fieri, pretio modis omnibus pro debito dando, ut non aliter habeat emptor cautum, nisi pretium super ipso debito soluerit, et hoc specialiter inscriptum sit cum iureiurando in emptionali conscriptione, quod nihil ad laesionem uel circumscriptionem eiusdem religiosae domus fiat. Sin autem per antefatum modum emptor talis rei nullus inueniatur, iubemus debitum quidem recipere creditorem iure eo, quod pro soluto dicitur, ut ipsam possessionem creditor accipiat, iusta et subtili aestimatione facienda, et adiicienda pretio decima portione totius aestimationis, et sic in ea quantitate capere rem creditorem pro solutione firmo dominio possidendam, sic tamen, ut administratores eius loci, cui debitum imminet, et maior pars eorum, qui ibidem ministerium faciunt, huiusmodi uenditionibus consentire. Ea autem res, quae pro soluto immobilis constituta datur, non electione creditoris praestetur, sed quod medium est fertilium et infertilium possessionum, quae ad religiosum pertinent locum, aestimari ad hoc oportet ex reditu suo, et publicarum tributionum functione, et reliquo statu. Si quis autem episcopus uel oeconomus, uel administrator cuiuscumque religiosi loci, siue in imperiali ciuitate siue in prouinciis positi, pecuniam mutuatus est, uel postea mutuatus fuerit, iubemus non aliter ei in rationes religiosae domus imputari, nisi prius probauerit, quod ad causas praedicti religiosi loci haec processit, sed neque ipsum creditorem uel heredes eius contra domum religiosam habere aliquam actionem, nisi probauerint in causas ad religiosam domum pertinentes pecuniam processisse, sed contra eum, qui mutuatus est, uel heredes eius, suas mouere actiones. Hoc quoque iubemus, ut excepta sanctissima maiore ecclesia imperialis ciuitatis, et sancto orphanotrophio, et xenonibus, et ptochiis, quae in hac imperiali ciuitate sunt, uel quae intra territorium eius, licere omnibus sanctissimis ecclesiis et religiosis domibus, nec non monasteriis, quae uel in imperiali ciuitate uel in diuersis prouinciis posita sunt, permutationes secum facere cum indemnitate utriusque loci, consentientibus in scriptis uel depositione huic contractui non solum administratoribus utriusque religiosi loci, sed etiam maiore parte eorum, qui ibi ministerium faciunt. Res autem immobiles, quae ab imperiali domo ad quemcumque religiosum locum peruenerunt, uel postea peruenerint, nullo modo uendi, uel supponi, uel permutari, uel quocumque modo alienari concedimus, nec si secum religiosae domus tale aliquid fecerint.

kp. 411
   
Idem.

3. Nulli liceat monasterium alienare, ut in profanum statum transeat, sed liceat episcopis huiusmodi facinora emendare, et in pristinum statum locum reducere. Si quis autem ex praedictis locis excepta maiore ecclesia imperialis urbis possessionem habeat tributis plurimis praegrauatam, ex qua nullus reditus sancto loco praestatur, facultatem liberam damus administratoribus religiosi loci talem possessionem alienare, quocumque modo putauerint commodum eidem religioso loco fore, monumentis scilicet in tali alienatione faciendis apud illos, a quibus administratores talium locorum praeponuntur, uel creantur, et iurantibus per diuinas scripturas his, qui iisdem locis praepositi sunt, et maiore parte eorum, qui ibi ministerium faciunt, quod nulla proditione, nulla gratia, nulla circumscriptione alienatio fiat. Oeconomis autem uel administratoribus, uel chartulariis cuiuscumque religiosi loci et parentibus et liberis eorum et aliis, qui uel cognatione uel iure nuptiarum eis copulantur, locationes, uel emphyteuses, uel emptiones, uel hypothecas rerum immobilium apud eosdem religiosos locos pertinentium subire uel per se uel per interpositam personam sub iisdem poenis interdicimus, quas supra diximus.

kp. 412
    
Idem.

4. Si quis autem conductor uel emphyteuticarius rei, quae ad locum religiosum pertinet, deteriorem eam fecerit, uel per biennium emphyteuticum canonem siue mercedem non soluerit, liceat religioso loco expellere eum de locatione uel emphyteuseos contractu, et exigere ab eo transacti temporis debitum canonem, et propter emponemata nullam ei competere actionem. Sin autem nolint administratores religiosi loci eum expellere, id quod debet, praestet, et teneat rem, donec tempus statutum finiatur, et canonem, secundum quod pactus est, praestet. Quod si fugerit, liceat administratoribus religiosi loci indemnitatem seruare ex rebus ipsius, et propter emponemata nullam timere actionem.

kp. 413
      
Idem.

5. Sanctissimis ecclesiis Odessi et Tomeos permittimus alienare res immobiles pro captiuorum redemptione, nisi forte ad hoc eis praestitae fuerint, ut nullo modo alienentur. Illud quoque concedimus, ut Hierosolymitana sanctissima ecclesia licentiam habeat domos suas in eadem ciuitate positas uendere non in minore pretio, quam ex pensionibus earum per quinquaginta annos colligitur, ut ex ea aestimatione alius reditus melior comparetur.

kp. 414
   
Idem.

6. Si quis cuicumque sancto loco uel in imperiali ciuitate uel in prouinciis posito possessiones penuria laborantes donauerit uel uendiderit, uel alio modo praestiterit, uel reliquerit, iubemus pro talibus rebus nullam laesionem perpeti religiosam domum, ad quam talis possessio peruenit, siue publicarum functionum nomine, siue alterius cuiuscumque causae, sed totum grauamen in eos, qui dederunt, uel heredes eorum redire, cogendos recipere tales possessiones, et restituere de sua substantia religioso loco omne detrimentum, quod ex tali causa ei contigit. Sed et si fraus intercesserit tanta, ut etiam pecunia religioso loco praestetur, ut possessiones illas religiosus locus suscipiat, iubemus, ut is, qui dedit, uel heres eius recipiat possessiones, et pecunias non exigat. Nulli autem ecclesiae necessitatem imponi uolumus, possessiones ubicumque positas, quamuis fertiles sint, comparare.

kp. 415
     
Idem.

7. Si quis usus nomine rem immobilem ab ecclesia prouinciali accipere uelit, eodem iure et sub iisdem condicionibus accipiat, quas supra diximus in ecclesiis, quae in imperiali ciuitate sunt, uel in territorio eius positae.

kp. 416
     
De sacris uasis cuiuscumque ecclesiae uel oratorii.

8. Haec de rebus immobilibus. Nam de sacris uasis cuiuscumque ecclesiae uel oratorii iam legem posuimus, ut non aliter liceat ea distrahere, nisi pretium eorum procedat in redemptionem captiuorum: aliter enim uendi uel obligari non possunt. Sin autem religiosa domus habeat superflua uasa, quae nullum necessarium usum faciunt, ipsa autem debitis praegrauetur, et non sint aliae mobiles res, ex quibus possint debita persolui, licentiam damus actis interuenientibus secundum modum superius praefinitum memorata superflua uasa uel aliis religiosis locis, si hoc eis utile sit, uendere, uel conflare et similiter uendere, et eorum pretium debiti nomine dare, ut res immobiles non alienentur.

kp. 417
    
Quibus poenis subiiciuntur, qui praesentem constitutionem uiolauerint.

9. Si contra ea, quae diximus in praesenti lege, contractus fiat in rebus mobilibus et immobilibus ad religiosam pertinentibus domum, iubemus, reddi quidem eidem religioso loco rem, in qua tale aliquid secutum est, cum medii temporis fructibus, maneat autem apud eundem religiosum locum et pretium, et si quid remunerationis uel permutationis gratia uel alterius cuiuscumque causae nomine ei praestitum est. Quod si emphyteusis facta sit contra ea, quae disposuimus, res quidem religioso loco reddatur, pactionem autem emphyteuticam praestet emphyteuticarius secundum tenorem instrumentorum, quae in huiusmodi contractu composita fuerint. Quod si donata fuerit res ad religiosum locum pertinens, reddatur ei cum medii temporis fructibus, et aliud tantum, quantum eadem res digna est. Sin autem hypotheca contra praedictas distinctiones data fuerit, creditor quidem debitum amittat, et rem religioso loco reddat. Tabelliones autem, qui contra praesentem legem instrumenta componere ausi fuerint, perpetuo exsilio condemnentur.

kp. 418
     
De ui ac potestate constitutionis in tempore.

10. Quidquid ante praesentem constitutionem factum est, si quidem secundum leges ueteres, ualeat; sin autem aduersatur eis, radicitus eruatur. De cetero autem, ueteribus legibus in hac parte euacuatis, praesentem legem in nostra republica pollere sancimus.

DAT. VII. ID. MAIAS CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XVIII POST BASILII V. C. CONS. ANNO III. (544)
 

 
CONST. CXII

kp. 419
     
Vt iudices nulla relatione utantur ad principem.

1. Iudex sententiam definitiuam ex suo arbitrio consentaneam legibus promat, et non utatur indicatione ad nostram clementiam, nec referat, sed quod sibi uisum fuerit legitimum, dicat, postquam perfectissime de lite cognouerit. Quae similiter obtinere iubemus, siue unus, siue duo, siue plures iudices fuerint causae cuiuscumque cognitores.
 

 
CONST. CXIII

kp. 420
    
Quomodo sacrum auditorium celebrari oportet.

1. Inuenimus, quaestorem et praefectum praetorio per Orientem in sacro auditorio hisdem interlocutionibus uti, quibus nos utimur; dicebant enim: nostra serenitas, et nostra pietas et mansuetudo; et aduocati hisdem uocibus ad eos utebantur, et uestitu eodem omnes ornabantur, quo tantum uti apud principem licet. Nos autem quaestorem quidem cum praefecto considere, et tales causas audire, et legitimos calculos proferre, et consueta scrinia in talibus causis suum ministerium praebere permittimus, illa autem illicita uerba et uestitum uindicare sibi nulli concedimus. Sin autem hoc fiat, maiestatis crimine temeratores obnoxii sunt.

kp. 421
    
De appellationibus.

2. In omnibus prouocationibus hoc obtinere iubemus, ut appellatione facta intra tempus statutum, si utraque pars fatalem diem obseruauerit, sine dilatione iudices et ea, quae acta sunt, perscrutentur, et legitimum calculum proferant. Quod si solus qui appellauit, intrauerit, iudices exspectent usque ad ultimum fatalem diem. Et si is, qui uicit, non inueniatur, perscrutentur acta, et finis legitimus sequatur. Quod si uictor intrauerit, et is qui appellauit, requisitus non inueniatur, exspectent iudices non solum ultimum fatalem diem, sed etiam tempus reparationis, id est, tres menses. Quod si his quoque transactis, is qui prouocauit, non inueniatur, nullatenus temporis cursu calculus confirmetur, sed ex una parte iudices perscrutentur acta prioris iudicii. Et si quidem recte pronuntiatum est, confirmare, quod si aliquid non recte habet, debent hoc corrigere et legitimum calculum proferre. Semel autem appellatione intra fatales dies uel ab una uel ab utraque parte introducta, nullatenus biennalis temporis transactione primus calculus confirmetur, sed ueritas et iustitia perscrutetur, et finis legitimus talibus causis imponatur, siue una siue utraque parte praesente. Et propter hoc iubemus in talibus causis non in primo introitu omnes cognitiones referri, sed singulas propriam diem praescriptam habere.

kp. 422
    
Idem.

3. Omnes iudices legibus non interdictam prouocationem intra statutos dies recipere non recusent, intra triginta autem dies postquam prouocatio porrecta est, acta cum sua subscriptione litigatoribus dare, ut illi apud competentem iudicem ea intimare possint. Si quis autem iudicum hoc facere distulerit, calculus quidem temporis transactione non confirmabitur; ipse autem iudex, qui ea non obseruauit, et qui ministerium ei praebent, omne damnum, quod litigator passus fuerit, actis ei non editis, de suis substantiis reddere compellantur, et denas auri libras poenae nomine nostris priuatis inferendas exsoluant.
 

 
CONST. CXIV

kp. 423
    
De successione, quae ab intestato defertur fratribus, et parentibus, et filiis fratrum.

1. Sancimus ex hoc tempore, si quis intestatus decesserit fratribus derelictis ex utroque parente sibi copulatis, et filio ex fratre antea mortuo, qui et ipse ex utroque parente ei copulabatur, et aliquo ex personis ascendentibus, simul omnes ad hereditatem uocari, et ascendentes personas non impedire fratris filios ad hereditatem defuncti capiendam. Et ut simpliciter dicamus, quem dedimus eis ordinem ascendentibus personis non suppositis, eundem eis praestamus, etsi parentes exsistant eius, cuius de hereditate agitur.

kp. 424
     
Si propter nuptias donatio gestis intimata non fuerit.

2. Si propter nuptias donatio quingentorum solidorum quantitatem excedat, intimari eam iubemus monumentis publicis, celebrandis in hac quidem regia ciuitate apud magistrum census, in prouinciis autem apud defensores ciuitatum, uel apud quos huiusmodi monumenta agi possibile est. Sin autem non insinuetur, sit quidem ex parte mulieris propter nuptias donatio ualida, ex parte autem mariti irrita, et ideo matrimonio soluto mulieri quidem ante nuptias donatio siue ex toto, siue ex parte, secundum quod casus tulerit, sine ullo obstaculo competat, marito autem dotis retentio siue ex parte siue in totum secundum euentus qualitatem nullo modo concedatur, quia in potestate eius fuerat, propter nuptias donationem ultra quingentos solidos constitutam actis insinuare, et ideo periculum non intimatae propter nuptias donationis ad ipsum, non ad mulierem respiciat.

kp. 425
    
De his, qui secundas non contrahunt nuptias.

3. Si mulier marito suo defraudata ad secundas non peruenerit nuptias, habeat quidem ante nuptias donationis usumfructum, secundum quod iam disposuimus; lucretur autem et portionem proprietatis tantum, quantum numerus liberorum eius concedit, ut ipsa quoque pro uno filio habeatur. Quod autem de matribus diximus, hoc et de patribus intelligendum est, et de aliis personis ascendentium, quae non ad secundas perueniunt nuptias.

kp. 426
     
Si uir uel uxor sine causa legitima matrimonium dissoluerit.

4. In superioribus posita est constitutio, qua cauetur, ne uxori maritus uel uxor marito sine causa eidem constitutioni cognita matrimonium dissoluere audeat. Quod si hoc ausi fuerint facinus perpetrare, poenis quibusdam eos subiecimus. Ipsis autem poenis releuauimus maritum, grauiore animaduersione mulieribus imposita. Sed hanc legem merito corrigentes, iubemus iisdem poenis temerarios maritos subiiciendos esse, quae mulieribus discidii sine causa legitima cupidis imminere noscuntur, ut in pari delicto par poena utrosque comitetur.

DAT. KAL. SEPT. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XXI POST CONS. BASILII ANNO VI. (547)
 

CONST. CXV

kp. 427
    
De proposito constitutionis.

1. De administratione et priuilegiis et aliis diuersis capitulis ad ecclesias et alias religiosas domos pertinentibus iam quaedam disposuimus; in praesenti autem ea, quae de religiosissimis episcopis et clericis et monachis antea in diuersis constitutionibus disposita sunt, cum competente emendatione hac continere lege aestimauimus.

kp. 428
     
De episcoporum consecratione.

2. Sancimus igitur, quando opus fuerit, episcopum creari, clericos et primates ciuitatis eius, cuius episcopus desideratur fieri, in tribus personis decreta facere propositis sanctis euangeliis periculo animae suae, dicentes in ipsis decretis, quod neque propter aliquam praestationem, neque propter promissionem, uel amicitiam, uel aliam qualemcumque causam, sed scientes eos rectae et catholicae fidei, et honestae uitae esse, et litteras scire, eos elegerunt, et quod neque uxorem, neque liberos quis eorum habet, neque concubinam uel liberos naturales cognoscunt eum habuisse uel habere, sed et si uxorem prius quis habuit, et ipsam unam, et primam, neque uiduam, neque marito disiunctam, neque legibus uel sacris canonibus reprobatam, id est, scenicam, sed neque curialem, uel taxeotam eum esse cognoscunt, uel si curiali uel taxeoticae suppositus est condicioni, sciunt ipsum in monasterio non minus quindecim annis solitariam uitam peregisse, et hoc autem decretis oportet imponi, quod non minus quam triginta quinque aetatis annos agere electam a se personam cognoscunt, ut ex tribus personis, pro quibus talia decreta fuerunt, melior crearetur electione et periculo creatoris. Curialem autem uel taxeotam, qui secundum ea, quae diximus, per quindecim annos in monasterio moratus est, et ad episcopatum prouectus, liberum esse propria condicione, sic tamen ut liberatus curia quartam portionem sui patrimonii sibi retineat, ceteris rebus ipsius secundum nostram legem curiae et publico uindicandis. Damus autem licentiam illis, qui decreta faciunt, si quem laicum citra curialem et taxeotam dignum praedictae electionis esse putauerint, talem hominem una cum aliis duobus clericis uel monachis eligere, sic tamen, ut laicus, qui hoc modo ad episcopatum electus est, non statim episcopus creetur, sed primum clericis non minus tribus mensibus connumeretur, et ita sanctos canones et sacrum sanctae ecclesiae ministerium edoctus episcopus creetur; qui enim alios docere debet, ab aliis post consecrationem doceri non debet. Quod si in aliquibus locis non inueniantur tres personae ad talem electionem idoneae, liceat decretum facientibus, et in duabus et in una persona decretum facere, ut tamen omnia antefata habeat testimonia. Sin autem hi, qui debent episcopum eligere, talia decreta intra sex menses non fecerint, tunc periculo animae suae ille, cui competit consecrare episcopum, consecret, omnibus aliis, quae diximus, obseruandis. Si quis autem praeter memoratam obseruationem episcopus creatus sit, iubemus eum modis omnibus ab episcopatu repelli, sed et illum, qui contra haec praecepta ausus fuerit episcopum consecrare, separari per unum annum sacro ministerio, et totam eius substantiam, si qualicumque tempore uel modo in ipsius dominium peruenerit, propter delictum, quod fecit, dominio ecclesiae, cuius episcopus est, uindicari.

kp. 429
   
De accusatoribus episcoporum.

3. Si quis autem eius, qui ad episcopatus consecrationem electus est, accusator exstiterit in causa, quae per leges uel per canones possit inhibere consecrationem eius, prius de accusatione episcopus, qui consecraturus erit, disceptationem faciat, uel praesente accusatore et implente suam accusationem, uel non implente, sed per tres menses differente. Et si quidem inuenerit eum, qui electus est, obnoxium, inhibeatur consecratio. Enimuero si innocens appareat, non impediatur; sed accusator, qui uel non probauit id, de quo accusauit, uel si destituit litem, expellatur prouincia, in qua domicilium habet. Si quis autem ante cognitionem accusatum consecrauerit, consecratus quidem sacerdotio expellatur; qui autem consecrare eum praecipitatus est, superius expositis poenis subiiciatur, id est, ut per unum annum ministerio sacro abstineat, et ut res ipsius ecclesiae addicantur, cuius episcopus est.

kp. 430
   
Vt nulla pecunia data episcopi consecrentur.

4. Ante omnia illud obseruari sancimus, ut nemo sub praestatione auri uel alterius rei episcopus consecretur. Quod si tale aliquid admissum fuerit, semet ipsos et suas animas hi, qui pecunias accipiunt uel praestant, et mediatores eorum secundum diuinas regulas et sacros canones condemnationi subiiciunt. Et propter hoc et qui dat, et qui accipit, et qui mediator factus est, sacerdotio uel clericatus honore remoueatur. Quod autem pro ea causa datum est, ecclesiae illi uindicetur, cuius uoluit sacerdotium emere. Sin autem laicus erit, qui pro hac causa aliquid accepit, uel mediator rei factus est, ea quae data sunt, in duplum ab eo exigi, ecclesiae uindicanda. Non solum autem ea, quae data sunt, uindicari praecipimus, sed et omnem cautionem super hoc quocumque modo expositam, et pignorum obligationem, et omnem aliam qualemcumque actionem cessare sancimus, ut ille, qui promissionem accepit, non solum cautionem reddere, sed et aliud tantum, quantum cautio continet, conueniatur ecclesiae dare.

kp. 431
   
Si episcopus ante consecrationem suam, uel postea uenerabili loco res suas obtulerit.

5. Si quis post episcopatum uel ante consecrationem uoluerit proprias res uel earum partem ecclesiae offerre, cuius episcopus erit, hoc laudabile est, quia non est emptio, sed oblatio. Pro consuetudine autem illa sola concedimus praestari ab episcopis consecratis, quae deinceps praesenti lege continentur. Iubemus igitur beatissimos quidem patriarchas, id est, papam Romanum et Constantinopolitanum et Alexandrinum, et Theopolitanum, id est, Antiochenum, et Hierosolymitanum, si quidem consuetudo est episcopis uel clericis in eorum consecratione minus quam uiginti libras auri praestari, ea tantum dare, quae consuetudo uult; quod si plus sit, quod antea dabatur, nihil ab hoc tempore ultra uiginti libras auri praestetur. Metropolitanos autem, qui a concilio suo uel beatissimis patriarchis creantur, et alios omnes episcopos, qui uel a patriarchis uel a metropolitanis consecrantur, si quidem non minus triginta libras auri reditum habet ecclesia consecrati, dare pro cathedratico solidos centum, notariis autem consecrantis et aliis, qui ministerium ei faciunt, et aliis, qui ex consuetudine capiunt, solidos trecentos. Sin autem ecclesiae reditus minor sit XXX libris auri annalibus, non minor autem decem, pro cathedratico quidem dare solidos centum, aliis autem omnibus, qui ex consuetudine capiunt, solidos CC. Sin autem reditus minor sit decem, non minor autem quinque libris auri, pro cathedratico quidem quinquaginta solidos dare, omnibus autem aliis, qui ex consuetudine capiunt, solidos septuaginta. Sin autem minorem quidem quinque, non minorem autem tribus libris auri habeat ecclesia reditum, pro cathedratico quidem XVIII solidos, omnibus autem, qui ex consuetudine capiunt, solidos XXIV. Sin autem minor tribus, non minor duabus auri libris sit quantitas ecclesiastici reditus, pro cathedratico quidem praestare solidos XII, pro omni autem alia consuetudine solidos XVI. Episcopum enim ecclesiae minorem duabus auri libris reditum habentis neque pro cathedraticis, neque pro alia consuetudine aliquid dare concedimus. Ea autem, quae praestari disposuimus, primus presbyter consecrantis episcopi et archidiaconus eius suscipientes, ex consuetudine capientibus diuidant. Haec itaque iubemus modis omnibus obseruari, ne ex talibus occasionibus ecclesiae debitis praegrauentur, et sacerdotia uenalia fiant. Si quis autem ultra statutam a nobis quantitatem pro cathedratico uel consuetudine quocumque modo ausus fuerit capere, iubemus eius, quod plus accepit, triplum ex rebus ipsius uindicari ecclesiae eius, qui dedit.

kp. 432
    
De seruis et adscripticiis, et taxeotis, et curialibus ad episcopatum uenientibus.

6. Consecratio episcopi liberum faciat eum tam seruili quam adscripticia condicione; taxeotas enim uel curiales, qui contra praedictam distinctionem ad episcopatus apicem prosiluerunt, officio iterum et curiae restitui sancimus, ne ex tali condicione sacerdotio iniuria fiat; illos autem, qui ante nostram praesentem legem ex curiali condicione inuenti fuerint episcopi creati, tali quidem condicione liberos esse, legitimam autem portionem de rebus suis curiae et publico praestent, sic tamen, ut nullam deminutionem patiantur ecclesiastica iura in rebus, quas post episcopatum adquisitas ecclesiae eorum competere disposuimus.

kp. 433
   
De presbyteris et diaconis et subdiaconis iure cognationis ad tutelam uel curam uocatis.

7. Presbyter, diaconus, subdiaconus iure cognationis ad tutelam uel curationem uocatus munus administrationis in hoc casu tantum suscipere concedatur; si tamen intra quatuor menses numerandos ab eo, quo uocatus est, per competentem iudicem in scriptis manifestauerit, quod huiusmodi munus sua sponte recepit. Si quis eorum hoc fecerit, nullum ex hoc circa aliam tutelam uel curationem praeiudicium patiatur.

kp. 434
    
De clericis, ut exceptores uel exactores publicarum tributionum, aut conductores uectigalium uel alienarum possessionum, uel curatores domus uel procuratores litis,
uel fideiussores in talibus causis non fiant
.

8. Clericus neque exceptor neque exactor publicarum sit tributionum, neque conductor uectigalium, uel alienarum possessionum, uel curator domus, uel procurator litis, uel fideiussor in talibus causis, siue episcopus sit, siue oeconomus, uel alius clericus cuiuscumque gradus, uel monachus, suo nomine uel ecclesiae uel monasterii causa exsistat, ne ex hac occasione sanctis locis damnum fiat, et diuina ministeria impediantur. Quod si ecclesiis uel monasteriis possessiones quaedam confines inueniantur, et uoluerint administratores eorumdem uenerabilium locorum ad conductionem uel emphyteusim eas capere, tunc omnibus clericis et monachis super talibus causis uel in ipso instrumento uel in publicis monumentis consentientibus, et certum facientibus, pro utilitate uenerabilium locorum hoc fieri, concedimus tales contractus procedere. Ipsis quoque sanctis ecclesiis et aliis sanctis locis damus facultatem conductiones et emphyteuses secum facere, et clericis similiter, suarum ecclesiarum possessiones conducere et administrare, consensu tamen episcopi et oeconomi, exceptis illis personis, quas per aliam legem hoc facere prohibuimus. Si quis autem contra praedicta aliquid fecerit, si quidem episcopus sit, omnes eius res, ex quacumque causa uel persona siue ante episcopatum siue postea ad eum peruenerint, ecclesiae eius uindicari sancimus. Sin autem oeconomi uel alii clerici sint, qui hoc admiserunt, poenam eos pecuniariam, quam episcopus eorum aestimauerit, exigi ecclesiae uindicandam, cum et hi, qui locationem uectigalium uel cuiuscumque possessionis uel publicarum tributionum exceptionem uel exactionem uel curationem domus eis committentes, uel fideiussores eos pro memoratis causis capientes, nullam contra ecclesiam, uel monasterium, uel res eius, uel administratores, uel aduersus illas personas, quibus crediderint, uel contra substantias uel fideiussores eorum habeant actionem. Illi autem, qui publicarum tributionum uel uectigalium exceptionem, uel locationem, uel exactionem memoratis personis crediderint, uel fideiussores eos acceperint, quidquid publico damni contigerit, hoc de sua substantia restituere compellantur.

kp. 435
    
De episcopis in iudicium testimonii causa uocatis.

9. Nullus episcopus cogatur ad iudicium uenire dicendi testimonii causa, sed iudex apud episcopum mittat ministros suos, ut propositis sanctis euangeliis, quod scit episcopus, dicat secundum hoc, quod sacerdotibus honestum est.

kp. 436
    
De episcopis in iudicium non uocandis.

10. Nullus episcopus neque pro ciuili, neque pro criminali causa apud quemuis iudicem, siue ciuilem, siue militarem producatur uel exhibeatur, nisi imperialis iussio praecesserit. Magistratus enim, qui hoc iubere ausus fuerit, amissione cinguli et uiginti librarum auri condemnatione plectetur, ut istae XX librae ecclesiae addicantur, cuius episcopus produci uel exhiberi iussus est. Litis autem exsecutor post cinguli amissionem tormentis subiiciatur, et in exsilium mittatur.

kp. 437
    
De episcoporum profectione.

11. Non liceat episcopis, suas quidem ecclesias relinquere, in alias autem prouincias peruenire. Sin autem hoc ex causa fecerint necessaria, ostendant uel litteras patriarchae aut metropolitani sui, uel imperialem iussionem; nam nec illis episcopis, qui sub patriarcha Constantinopolitano sunt, aliter in hanc imperialem ciuitatem uenire permittimus, nisi ex permissu eius uel nostra iussione peruenerint. Quicumque autem ex quauis dioecesi uenerit in hanc ciuitatem episcopus, intret primum apud beatissimum patriarcham Constantinopolitanum, ac per ipsum ad nostram postea serenitatem. Iis autem, qui contra praesentem dispositionem proficiscuntur, uel ultra unius anni spatium extra suam prouinciam degunt, primum quidem sancimus non subministrari impensas ab oeconomis ecclesiae suae, deinde admoneri per litteras a sacerdotibus, quibus subiecti sunt, ut redeant in suas ecclesias; quod si distulerint, secundum sacros canones euocari, et si intra definitum tempus a sacerdotibus ad ecclesias suas non redierint, ipsos quidem episcopatu repelli, alios autem pro ipsis meliores consecrari secundum uim praesentis legis: hoc eodem et in clericis obtinente, cuiuscumque gradus sint uel ministerii.

kp. 438
     
De conciliis episcoporum per singulos annos faciendis.

12. Vnusquisque episcopus uel patriarcha uel metropolitanus subiectos sibi episcopos semel aut bis per singulos annos apud se conuocare debet, et omnes causas subtiliter cognoscere, quas episcopi uel clerici uel monachi secum habent, easque componere; et si quid contra canones ex quacumque persona admissum est, emendare.

kp. 439
    
De episcopis et aliis religiosis uiris tablizantibus.

13. Neque episcopus, neque presbyter, neque diaconus, neque subdiaconus, neque lector, neque alius cuiuscumque religiosi consortii uel habitus constitutus tablizare audeat, uel socius ludentium fieri, uel spectator, uel in quocumque spectaculo spectandi causa uenire. Ac si quis contra haec fecerit, per tres annos omni sacro ministerio prohibeatur, et in monasterium mittatur. Sin autem dignam poenitentiam erroris sui in citeriore tempore ostenderit, statim reuocetur, et dignus sacerdotio reddatur, uel ministerio suo: scientibus sacerdotibus, qui talia peccata scientes dissimulauerint, quod ipsi Deo rationem reddant.

kp. 440
    
Vt nullus episcopus cogatur subiectum sibi clericum de suo clero dimittere.

14. Nullus episcopus inuitus cogatur subiectum sibi clericum qualemcumque de suo clero dimittere.

kp. 441
     
De his, qui sine causa excommunicant.

15. Nemo episcopus, nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. Si quis autem aduersus ea excommunicauerit aliquem, ille quidem, qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis redeat; is autem, qui non legitime excommunicauit, in tantum abstineat a sacra communione tempus, quantum maiori sacerdoti uisum fuerit, ut quod iniuste fecit, ipse iuste patiatur.

kp. 442
    
De episcopis sua manu caedentibus.

16. Non liceat episcopo manibus suis aliquem caedere; hoc enim alienum a sacerdote est.

kp. 443
     
Si episcopus expulsus ab sua ecclesia ingredi ciuitatem, de qua repulsus est, ausus fuerit.

17. Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi ciuitatem, de qua repulsus est, uel exire de loco, in quo degere iussus est, iubemus eum in monasterio in alia prouincia constituto tradi, ut quae in sacerdotio peccauit, degens in monasterio corrigat.

kp. 444
     
Quales homines clerici fieri debent.

18. Non alium clericum concedimus creari, nisi eum, qui litteras scit, et rectam fidem et uitam honestam habet, et neque concubinam uel naturales liberos habet uel habuit, sed uel castitate praeditum, uel uxorem legitimam et ipsam unam et primam habentem, uel si iam habuerit, et neque uiduam, neque disiunctam a marito, neque aliter legibus uel diuinis canonibus reprobatam.

kp. 445
     
Cuius aetatis clericus fieri debeat.

19. Nemo presbyter consecretur, qui minor triginta annis sit, nemo diaconus uel subdiaconus fiat, qui minor uiginti quinque annis sit, nemo lectoribus connumeretur, qui minor decem et octo annis fuerit, nemo inter diaconissas consecretur sacrosanctae ecclesiae, quae minor sit quadraginta annis, uel ad secundum matrimonium peruenit.

kp. 446
     
De accusationibus clericorum.

20. Si consecraturo clericum episcopo cuiuscumque collegii uel gradus accusator exstiterit, qui diceret, illum indignum consecratione esse, ipsa quidem consecratio differatur; omnia autem, quae pro cognitione uel coërcitione consecrationis episcoporum superius diximus, et in hac obtineant parte.

kp. 447
     
De nuptiis clericorum.

21. Si diaconus uel subdiaconus futurus non habet uxorem secundum ea, quae supra exposuimus, sibi coniunctam, non aliter consecretur, nisi prius a consecratore interrogatus promiserit, posse post consecrationem et sine legitima uxore caste uiuere, non concedendo consecratore tempore consecrationis diacono uel subdiacono futuro permittere, ut post consecrationem uxorem accipiat. Quod si hoc permiserit fieri, episcopatu suo repellatur. Presbyter autem uel diaconus uel subdiaconus, qui uxorem duxerit, repellatur quidem de clero, curiae autem eius ciuitatis, in qua clericus erat, cum facultatibus suis tradatur. Sin autem lector secundas contraxerit nuptias, uel primas quidem, sed duxerit uxorem uiduam uel disiunctam a marito, uel legibus uel sacris canonibus reprobatam, in alium gradum ecclesiae non procedat; sed si quocumque modo in maiorem gradum productus sit, reiiciatur ab eo et priori restituatur.

kp. 448
      
De curialibus et taxeotis ad clericatus honorem uenientibus.

22. Neque curialis, neque taxeota clericus consecretur. Quod si hoc factum fuerit, priori condicioni restituatur, nisi forte non minus quam quindecim annos in solitaria uita peregerit. Tales enim homines consecrari iubemus, reddenda scilicet a curiali legitima portione tam curiae quam publico.

kp. 449
     
Si monachus clericatus honorem meruerit.

23. Si monachus clericatus honorem meruerit, solitariae uitae canones non transgrediatur. Ideoque quamuis in tali gradu fuerit, ut liceat clericis in eo constitutis uxorem ducere, non audeat ipse hoc facere; alioquin si concubinam uel uxorem duxerit, curiae, uel officio, uel condicioni, cui subiectus antea fuerat, restituatur. Idemque dicimus, et si nulla antea condicione suppositus, postea monachus factus ad clericatus honorem peruenerit. Et generaliter definimus, nulli licere in quocumque gradu ecclesiastico posito recedere ab eo, et inter laicos connumerari; si enim hoc ausus fuerit facere, cingulo, uel dignitate, uel militia, si quam habet, exspoliatus curiae suae ciuitatis tradatur.

kp. 450
    
De his, qui ante tempora constitutionis clerici facti sunt.

24. Eos autem, qui ante nostram legem clerici creati sunt a curiali condicione, per substitutas personas pecuniaria munera implere, de corporalibus autem immunes et liberos custodiri.

kp. 451
     
Vt clerici sine pecunia fiant.

25. Nullus clericus cuiuscumque gradus praestet aliquid ei, a quo consecratur, uel aliae cuicumque personae, solas autem consuetudines consecratoris ministris ex more capientibus unius anni dona non excedentes pecunias praestet. In sancta autem ecclesia, in qua consecratur, nihil omnino conclericis suis praestet super processu suo, neque propter hanc causam propriis solaciis uel aliis partibus suis defraudetur.

kp. 452
     
Vt locorum uenerabilium administratores sine pecunia fiant.

26. Nullus neque xenodochus, neque ptochotrophus, neque nosocomus, neque alius religiosae domus administrator, uel cuiuscumque curae ecclesiasticae gestor praestet aliquid ei, a quo praeponitur, uel cuicumque personae pro commissa sibi administratione; qui autem praeter haec, quae disposuimus, dederit aliquid, uel acceperit, uel mediator factus fuerit, sacerdotio uel clero uel commissa sibi administratione nudabitur: his, quae data sunt, uindicandis religioso loco, cuius talis persona consecrationem uel curam uel administrationem accepit. Sin autem laicus sit, qui acceperit uel mediator factus est, duplum ab eo exigatur, et religioso loco, in quo talis persona uel administrationem, uel consecrationem, uel curam accepit, praestetur.

kp. 453
    
De administratoribus uenerabilium locorum suas res offerentibus.

27. Si clericus cuiuscumque gradus siue administrator cuiuscumque religiosi loci, uel ante consecrationem uel administrationem uel curam sibi commissam, uel postea uoluerit aliquid de propriis rebus offerre ecclesiae, in qua consecratur, uel loco, cuius administrationem uel curam recipit, non solum non prohibemus hoc fieri, sed magis exhortamur talia pro salute animae suae facere; nos enim illa tantum dari prohibemus, quae specialibus quibusdam personis praestantur, non ea, quae sacrosanctis ecclesiis uel aliis religiosis locis offeruntur.

kp. 454
    
Si seruus clericus fiat.

28. Si seruus sciente et non contradicente domino in clero sortitus sit, ex hoc ipso liber et ingenuus fiat. Si enim ignorante domino consecratio facta fuerit, liceat domino intra annum tantum condicionem probare, et proprium seruum recipere. Sin autem seruus sciente uel ignorante domino secundum ea, quae diximus, ex ipso honore clericatus libertatem meritus, postea ecclesiasticum ministerium reliquerit, et ad laicorum uitam transierit, domino suo in seruitio tradatur.

kp. 455
    
Si adscripticius clericus fiat.

29. Adscripticius in ipsis tantum possessionibus, in quibus censitus est, clericus fiat, quamuis inuito domino hoc fuerit factum, sic tamen, ut etiam clericus factus impositam sibi culturam impleat.

kp. 456
     
De clericis electis ab aedificatoribus uenerabilium locorum, uel heredibus eorum.

30. Si quis oratorium in domo aedificauerit, et ipse uel heredes eius clericos in ipsa domo consecrare maluerit, sumptus ministrantes eiusdem domus audiantur, si dignos nominauerint clericos. Sin autem illi tales sint, ut diuinis canonibus non comprobentur, ad episcopum pertinebit, alios clericos idoneos eligere.

kp. 457
     
De clericis ministerium Dei non implentibus.

31. Sancimus, ut reuerendissimi clerici suis obseruent ecclesiis, et sibi competens ecclesiasticum impleant ministerium, idque inquirere debet cuiuscumque ciuitatis religiosissimus episcopus, et in singulis gradibus ecclesiasticis primates, ut qui ea non custodierint, canonicis poenis subiiciantur.

kp. 458
     
De peculio quasi castrensi clericorum, et de significatione clericatus.

32. Presbyteri, diaconi, et subdiaconi, lectores, et cantores, (quos omnes clericos uocamus) res quocumque modo in eorum dominium peruenientes habeant in propria potestate ad similitudinem castrensis peculii, ut liceat eis donare, et secundum leges in eas testari, quamuis in parentum suorum fuerint potestate, sic tamen, ut liberi eorum, uel liberis non superstitibus, parentes eorum legitimam portionem capiant.

kp. 459
     
De testimoniis clericorum.

33. Presbyteri et diaconi si in causa pecuniaria falsum testimonium dixerint, non tormentis subiiciantur, sed per tres annos separentur a diuino ministerio, et monasteriis tradantur; pro criminalibus autem causis si falsum testimonium dixerint, clericatus honore nudati legitimis poenis subiiciantur. Ceteri autem in alio ordine ecclesiastico relati si falsum testimonium in quacumque re, siue pecuniaria, siue criminali dixisse conuincantur, ordine ecclesiastico reiecti legitimis coërcitionibus subiiciantur.

kp. 460
     
De clericis uel monachis, uel diaconis, uel ascetriis conueniendis in ciuili uel criminali causa.

34. Si quis contra clericum, uel monachum, uel diaconissam, uel monastriam, uel ascetriam habeat aliquam actionem, adeat prius religiosissimum episcopum, cui eorum unusquisque subiectus est; ille autem rem inter ipsos discernat, et si quidem utraque pars iudicatis adquiescat, iubemus per praesidem locorum ea exsecutioni plenissimae tradi. Sin autem unus ex litigatoribus intra decem dies contradixerit iudicatis, tunc locorum praeses rem cognoscat, et si inuenerit iudicatum recte prolatum, et suo calculo hoc confirmet, et exsecutioni tradat iudicata, et non liceat ei, qui in tali re uictus est, prouocare. Sin autem calculus praesidis contrarius sit episcopali calculo, tunc locum habeat appellatio contra calculum praesidis, et ea secundum legis ordinem referatur et exerceatur. Sin autem ex imperiali uel iudiciali iussione episcopus iudicauerit inter qualescumque personas, prouocatio ad imperatorem uel ad iudicem, qui iussit, referatur. Sin autem crimen sit, quod aduersus memoratas reuerendissimas personas referatur, si quidem apud episcopum aliquis accusetur, et ipse ueritatem inuenire potuerit, de honore uel gradu eum secundum ecclesiasticos canones reiiciat, et tunc competens iudex ipsum comprehendat, et secundum leges litigium discernens finem ei imponat. Si enim prius ciuilem praesidem adeat accusator, et crimen per legitimam disceptationem potuerit probari, tunc episcopo locorum monumenta intimentur, et si ex ipsis cognitum fuerit, proposita crimina eum admisisse, tunc ipse episcopus locorum secundum regulas de honore uel gradu, quem sustinet, separet, iudex autem ei uindictam inferat legibus competentem. Sin autem putauerit episcopus acta non iuste constitisse, liceat ei honoris exspoliationem differre, sic tamen, ut talis persona sub legitima cautela fiat, et ita ad nos causa per episcopum et iudicem referatur, ut eam nos cognoscentes, quod nobis iustum fuerit uisum, hoc iubeamus. Si quis autem pro pecuniaria causa contra praedictas personas aliquam habuerit actionem, et episcopus distulerit inter eos iudicare, licentiam habeat actor ciuilem praesidem adire, sic tamen, ut accusata persona nullo modo cogatur fideiussorem dare, sed tantum promissionem sine iureiurando cum hypotheca suarum rerum exponere. Sin autem pro criminali causa accusatio contra memoratas personas deponatur, sub legitima cautela accusata persona fiat.

kp. 461
     
De his personis pro canonica causa conueniendis.

35. Si de negotio ecclesiastico, id est canonico, causa emerserit, non magistratus, sed religiosus episcopus secundum sacros canones imponat negotio finem.

kp. 462
     
De rebus dubiis in conciliis episcoporum emergentibus.

36. Si inter episcopos eiusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico iure, uel de aliis negotiis, prius metropolitanus eorum cum aliis quibusdam concilii sui considerans rem iudicet; et si non adquiescat utraque pars iudicatis, tunc beatissimum patriarcha illius regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc definiat, et nulla pars ualeat calculo eius contradicere.

kp. 463
    
Si clericus uel quiuis alius contra episcopum adire potestatem maluerit.

37. Si clericus uel quiuis alius contra episcopum propter qualemcumque causam adire maluerit, prius metropolitanus eorum secundum sanctas regulas et nostras leges negotium discernat, et si quis iudicatis contradixerit, ad patriarcham illius regionis res referatur, et ille secundum canones et leges finem ei praebeat.

kp. 464
     
Si quis contra metropolitanum adire potestatem maluerit.

38. Si contra metropolitanum adire quispiam uelit, regionis illius patriarcha negotium discernat.

kp. 465
     
De episcopis apud iudicem uocatis.

39. Quicumque episcopus apud quemuis iudicem accusatus fuerit, omnino nullam neque fideiussionem, neque promissionem pro litigio facere compellatur, sic tamen, ut operam daret intentiones et causas actoris dissoluere.

kp. 466
     
De administratoribus uenerabilium locorum propter administrationem suam ad iudicium uocatis.

40. Oeconomos et xenodochos et nosocomos et ptochotrophos et aliorum sanctorum administratores locorum, et omnes clericos iubemus super administrationibus sibi commissis apud proprium episcopum, cui subiecti sunt, respondere, et rationes suae administrationis facere, et exactionem suscipere, si quid ab his debitum fuerit comprobatum, ut hoc ei loco reddatur, cuius ex administratione debitum apparuerit. Sin autem putauerint sese praegrauatos, post exactionem metropolitanus rem discernat. Sin autem metropolitanus sit, qui iudicauit, et exegit, et ille, qui exactionem passus est, putauerit se laesum fuisse, administrationis illius beatissimus patriarcha rem discernat. Non enim concedimus antefatis personis in memoratis causis ante disceptationem et exactionem debiti suos episcopos deserere, et in alia peruenire iudicia.

kp. 467
    
De heredibus eorum, qui res uenerabilium locorum gesserunt.

41. Si quis ex his, quibus administratio religiosi loci commissa est, antequam rationes exponat, et debitam a se quantitatem exsoluat, decesserit, heredes eius similiter et rationibus et exactionibus subiiciantur.

kp. 468
    
De episcopis et clericis pro ciuitate conueniendis.

42. Si episcopus, uel quiuis clericus in ciuitate Constantinopolitana inueniatur ex quacumque prouincia, et aliquis uoluerit aduersus eum actionem mouere, si quidem iam de ea re litis contestatio facta est in prouinciali iudicio, ibi impleatur, id est, in ea prouincia, in qua lis contestata est. Sin autem nondum coepta est, apud eminentissimos tantum praefectos praetorio Orientis iudicium peragatur, uel apud eos iudices, quos nostra iussio deputauerit.

kp. 469
    
De apocrisiariis.

43. Nullus apocrisiarius cuiuscumque ecclesiae siue in hac ciuitate degens, siue apud patriarchas uel metropolitanos ab episcopo suo missus pro suo episcopo uel pro negotio ecclesiastico, uel pro debito publico siue priuato aliquam actionem uel exactionem patiatur, nisi forte ei mandatum est ab episcopis uel oeconomis quosdam conuenire; ipsis enim, qui conueniuntur, solis praestamus facultatem, si quas actiones habuerint contra ecclesiam uel episcopum, aduersus apocrisiarios eas mouere. Sed si obligauerint se in eo tempore, quo apocrisiarii officium peragunt, et ex his causis actiones suscipiant.

kp. 470
     
De episcopis et clericis pro ciuitate, uel ecclesia sua, uel consecratione in qualemcumque locum peruenientibus.

44. Episcopi uel clerici pro ciuitate uel ecclesia sua legationis causa uel consecrationis episcopi in imperialem ciuitatem siue in alium quemcumque locum peruenientes, nullam molestiam uel repulsam a quacumque persona patiantur; nam qui obnoxios eos habere putauerint, postquam in prouinciam reuertantur, pulsare eos poterunt, nullo eis praeiudicio generando in temporali praescriptione, propter tempus, quod in tali profectione transactum est.

kp. 471
    
De exsecutione religiosae personae.

45. Si quando causa emerserit, ut admonitio uel exsecutio afferatur pro pecuniaria causa siue publica siue priuata clerico uel monacho, uel cuicumque monasterio, et maxime mulieribus, sine iniuria et cum omni honore admonitio uel exsecutio fiat, monacha autem uel ascetria a monasterio uel asceterio non detrahatur, sed procuratorem ab his praeponi iubemus, qui pro negotio respondebit. Monachis autem liceat siue per se, siue per procuratores suas uel asceterii causas peragere, sciente eo, qui transgressus fuerit haec statuta, siue iudex sit, siue exsecutor litis, quod et cingulo spoliabitur, et poenam quinque librarum auri praestabit, quam debet exigere ab eo uir magnificus comes priuatarum, exsecutor autem et pericula patiatur, et in exsilium mittatur, religiosis locorum episcopis prospicientibus, ut nihil istis contrarium fiat, uel si quid peccatum fuerit, ut praedicta coërcitio fiat; praeside autem uindictam differente imponere, ad nostram scientiam episcopus referat.

kp. 472
     
De sportulis religiosae personae.

46. Sportularum nomine quaecumque persona in quocumque ecclesiastico ordine constituta, item diaconissa et monachus et ascetria et monacha pro quacumque criminali uel pecuniaria causa, cuiuscumque sit quantitatis, siue a clerico siue ab aliquo militante admonitionem susceperint, siue in imperiali ciuitate, siue in prouinciis, in quibus degunt, non plus quam quatuor siliquas praestent. Si uero ex nostra iussione, siue a praeside, uel a beatissimo patriarcha missus exsecutor in alias prouincias admonitionem obtulerit alicui de memoratis personis, non ultra solidum accipiat. Sed et si plures pro una eademque causa conuenti fuerint, non plus sportularum nomine praestent, quam si una persona conuenta fuisset.

kp. 473
    
De episcopis pro rebus ecclesiae non conueniendis.

47. Nullus episcopus pro rebus ecclesiae suae exsecutionem uel molestiam patiatur; sportulas autem nec pro suis negotiis admonitus praestet. Actiones autem contra ecclesias propositas oeconomi suscipiant, uel illi, qui in hac causa praepositi sunt.

kp. 474
    
De his, qui sportulas exigunt ultra modum statutum.

48. Si quis aduersus nostra statuta sportulas exigere fuerit ausus, in duplum, quod acceperit, praestet ei, a quo exegit; et si quidem militat, amittat cingulum, sin autem clericus sit, clero expellatur.

kp. 475
    
De clericis, qui mulieres in domo sua habent.

49. Presbyteris et diaconis et subdiaconis et aliis in clero constitutis non habentibus uxores secundum diuinas regulas interdicimus et nos, mulierem habere in domo sua, excepta matre, et filia, et sorore, et aliis personis, quae omnem querelam effugiunt. Si quis autem aduersus istam obseruationem mulierem in domo sua habuerit, quae potest suspectionem inferre turpitudinis, et ille a conclericis suis audierit cum tali muliere non habitare, et noluerit eam sua domo repellere, uel accusatore emergente probatus fuerit inhoneste cum tali muliere uersari, tunc episcopus secundum ecclesiasticos canones clero eum repellat, curiae ciuitatis, cuius clericus est, tradendum.

kp. 476
     
De episcopis, qui cum mulieribus habitant.

50. Nullus episcopus cum muliere habitet penitus. Sin autem probatus fuerit hoc non obseruasse, episcopatus honore reiiciatur, quia ipse se indignum sacerdotio ostendit.

kp. 477
      
De diaconissis, quae cum masculis habitant, et de liberis earum.

51. Caueant diaconissae cum masculis habitare, per quos inhonestae uitae suspectio possit emergere. Sin autem haec non obseruauerint, sacerdotis, cui subiectae sunt, admonitione abstineant conuersatione masculorum. Sin autem hoc distulerint facere, ecclesiastico ministerio et suis salariis careant, et monasterio tradantur, et omnem uitam suam ibi peragant; res autem earum, si quidem liberos habeant, inter ipsas et illos secundum numerum personarum diuidantur, ut competens eidem mulieri portio monasterio addicatur et alat eam. Sin autem non habeat liberos, tota ipsius substantia inter monasterium, ubi immissa est, et ecclesiam, in qua prius fuerat, ex aequa portione diuidatur.

kp. 478
     
Si quis inter celebranda diuina mysteria ministris Dei iniuriam fecerit.

52. Si quis diuinis mysteriis uel aliis sanctis ministeriis celebrandis in sanctam intrauerit ecclesiam, et episcopo uel clericis uel aliis ministris ecclesiae iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exsilium mitti. Sed et si ipsa sancta oratoria uel diuina mysteria conturbauerit, uel celebrari prohibuerit, capitali supplicio puniatur: hoc eodem obseruando et in litaniis, in quibus episcopi uel clerici inueniuntur, ut si quidem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exsilio tradatur; sin autem litanias conturbauerit, capitale periculum subsistat, eaque defendere uolumus non solum ciuiles, sed etiam militares iudices.

kp. 479
     
De litaniis laicorum.

53. Non liceat laicis litanias facere sine episcopo et clericis, qui sub ipso episcopo sunt. Sanctas quoque cruces, quas in litaniis portant, in sanctis locis reponi iubemus, et ex his proferri, si litaniae tempus uocauerit, eaque obseruent non solum antistites locorum et clerici, sed etiam magistratus. Si quis autem praesentis legis uim transgressus fuerit, uel uindictam imponere neglexerit, praedictas poenas patiatur.

kp. 480
     
De monachis et monastriis, et monasteriis.

54. Restat, ut de monachis dicamus. Igitur sancimus, ut abbas siue archimandrita singulis monasteriis praeponatur, non secundum gradus monachorum, sed quem cuncti monachi uel melioris opinionis constituti elegerint, propositis sanctis euangeliis dicentes, quod non propter amicitiam uel gratiam, sed scientes eum fidei rectae, et uitae castae, et administratione dignum, et potentem monachorum disciplinam et omnem monasterii statum utiliter custodire, eum elegerunt. Et si sic electus fuerit, modis omnibus confirmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est. Quae autem de monasteriis monachorum diximus, eadem teneant et in monasteriis uel asceteriis mulierum.

kp. 481
     
Idem.

55. Si quis monachus esse uelit, si quidem notus sit nulla condicione subiectus esse, hegumenus monasterii, quando aestimauerit, habitum ei praestet. Sin autem cognitus non sit, per tres annos habitum ei non praestet, sed experimentum et probationem uitae ipsius accipiat, et si quidem intra triennium uenerit aliquis dicens, eum seruum suum esse uel adscripticium uel colonum, et ideo ad monasterium uenisse, ut culturam agrorum fugiat, uel propter furta uel alia delicta in monasterium intrasse, eaque fuerint approbata, domino suo reddatur cum rebus, quas in monasterium duxisse probatur, ut tamen prius fidem accipiat a domino suo, quod nihil patiatur. Sin autem intra triennium nemo ex praedictis personis inquietauerit eum, et transacto triennio probatum se hegumeno ostenderit, tunc accipiat habitum, et nemo eum postea pro condicione inquietet, sic tamen, ut res, quas in monasterium duxit, domino restituantur. Sin autem monasterium reliquerit, et laicus fiat, uel in ciuitatibus uel in agris deambulet, suae condicioni reddatur.

kp. 482
     
Idem.

56. Monachi in una domo habitent, communiter alantur, in una domo semotim dormiant, nisi forte quidam ex his propter prolixam in monasterio exercitationem semoti uelint uiuere, uel senectutis uel corporalis imbecillitatis causa in cellulis quibusdam intra monasterium degerint, et hoc tamen non citra uoluntatem hegumeni fiat: his omnibus et in monasteriis et in asceteriis mulierum obseruandis.

kp. 483
     
Idem.

57. In nullo loco monachos et monachas permittimus unum monasterium habere, sed nec ea, quae duplicia uocant, et si quid tale est, religiosus episcopus mulieres quidem in suo loco studeat manere, monachos autem aliud monasterium aedificare sibi cogat. Sin autem plura sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis monachae, et in aliis monachi, res autem, quas habent communes, secundum iura eis competentia distribuantur. Quem autem monachae presbyterum uel diaconum elegerint, ut eum apocrisiarium habeant, uel sanctam communionem eis afferat, religiosus episcopus, cui subiectae sunt, deputet, si tamen et fidei rectae et uitae bonae fuerit. Sin autem is, quem elegerunt, neque presbyter, neque diaconus sit, probatus tamen castitate et fide, consecret eum episcopus in illa consecratione, qua dignus sit, et fiat apocrisiarius, et sanctae communionis minister, sic tamen, ut nec ipse habeat licentiam, quamuis ita electus est, in monasterio mulierum permanere.

kp. 484
     
Idem.

58. Si quis sub condicione nuptiarum, uel liberorum, uel dotis causa, uel ante nuptias donationis donauerit, uel reliquerit suis liberis, uel alii cuicumque personae hereditatem uel legatum, uel ab initio pure reliquerit uel donauerit, substitutiones autem uel restitutiones eis fecerit sub condicione quacumque ex his, quae praedictae sunt, iubemus, talibus condicionibus subiecti tam masculi quam feminae, si monasterium intrauerint, uel clerici uel diaconissae uel ascetriae fuerint, tales condiciones irritas et pro non scriptis esse. Hoc autem auxilio clerici uel diaconissae ecclesiarum fruantur, si in eadem uita perseuerauerint, et ea, quae sic eis donata uel relicta fuerunt, in pias causas consumpserint, uel donauerint, uel reliquerint; nam de his, quae in monasterium uel asceterium intrauerint, certa forma est, ut totum patrimonium eorum uel earum cum huiusmodi rebus ad monasterium uel asceterium pertineat. Sin autem ad redemptionem captiuorum uel alimonias substitutio uel restitutio facta est sub antefatis condicionibus, ex nullo modo praedicto recludi eam concedimus.

kp. 485
    
Idem.

59. Si mulier uel uir ad solitariam uitam transierit, et liberos non habeat, res eius monasterio competant, in quo intrauit. Sin autem talis persona liberos habeat, liceat ei substantiam suam inter liberos diuidere: ita tamen, ut nulli eorum legitimam portionem diminuat, et sibi retineat unius filii partem ad monasterium scilicet peruenturam. Quod si antequam diuideret inter liberos suos propriam substantiam, in monasterio decesserit, sola legitima portio liberis eius deferatur.

kp. 486
    
Idem.

60. Si sponsalia legitime inter sponsum et sponsam contracta fuerint, deinde antequam nuptiae celebrentur, sponsus uel sponsa intrauerit in monasterium, id, quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur, et poena utrique parti remittatur.

kp. 487
   
Idem.

61. Si constante matrimonio solus uir uel sola uxor ad solitariam uitam transierit, et monachicum habitum acceperit, hoc ipsum matrimonium dissoluatur etiam nullo repudio misso. Et si quidem solus uir monachus factus est, reddat mulieri dotem, et quidquid aliud ab ea susceperat, et propter nuptias donationis tantam partem, quantam mulier accepisset ex morte mariti secundum dotalium instrumentorum tenorem. Sin autem mulier monacha facta sit, maritus quidem retineat nuptialem donationem, mulier autem recipiat dotem suam, excepta illa portione, quae apud maritum ex morte mulieris secundum pacta dotalia residere debet; sed et quidquid aliud mulier apud maritum habuerit, restituatur eidem mulieri. Quod si utraque persona solitariam uitam elegerit, unaquaeque pars suas res accipiat, et nemo nihil neque lucretur, neque detrimenti sentiat, sed maritus quidem retineat propter nuptias donationem, mulier autem recipiat dotem suam, et quidquid aliud marito dedisse probetur. Haec omnia tam de sponso quam de sponsa et uiro et uxore statuta sunt, nisi altera pars alteri quidpiam donare uel concedere uelit.

kp. 488
     
Idem.

62. Non liceat parentibus liberos, uel liberis parentes hereditate sua repellere monachos factos, quamuis, dum laici fuerant, in causam ingratitudinis inciderint.

kp. 489
    
Idem.

63. Non liceat parentibus liberos suos ad solitariam uitam transeuntes abstrahere de monasteriis.

kp. 490
     
Idem.

64. Si quis monasterium suum reliquerit, et ad aliud monasterium transierit, res eius priori monasterio, in quo antea intrauerat, competant.

kp. 491
     
Idem.

65. Agant sollicitudinem episcopi, ut neque monachi neque monachae in ciuitatibus ambulent, sed si quas habent necessarias causas, eas agant per apocrisiarios suos, ipsi in monasteriis permanentes.

kp. 492
     
Idem.

66. Si monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio addicantur, quod ab eo relictum est, instante episcopo loci et praeside prouinciae; ipse quoque in monasterium mittatur. Quod si iterum monachicam uitam reliquerit, tunc eum praeses prouinciae, in qua inuentus sit, teneat, et taxeotis suis connumeret.

kp. 493
     
Idem.

67. Si quis rapuerit, uel sollicitauerit, uel corruperit ascetriam uel diaconissam, uel monastriam, uel aliam mulierem religiosam uitam uel habitum habentem, bona ipsius, et eorum, qui huius sceleris communione contaminati sunt, religioso loco uindicentur, in quo talis mulier habitabat, per religiosos episcopos et oeconomos et praesides prouinciarum et officiales eorum, ipsi autem capitali periculo subiiciantur; mulier autem ubique inuestigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori tradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habens legitimos, pars legitima liberis eius praestetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus huiusmodi res a religiosis locis non uindicentur, comes rerum priuatarum haec nostro fisco addicat, praeses autem prouinciae, si uindictam tali crimini imponere supersederit, et cingulo careat, et poenam quinque librarum auri dare fisci uiribus compellatur.

kp. 494
     
Idem.

68. Non liceat laico, praesertim scenicis uiris et mulieribus et prostitutis habitu monachi uel monachae uel ascetriae uti, uel quocumque modo imitari, nec in qualemcumque ecclesiasticum statum liceat illudere. Si quis enim ausus fuerit aliquid contra facere, et corporales poenas subsistat, et exsilio tradatur, cura et sollicitudine episcoporum et clericorum, qui eis subiecti sunt, et iudicum tam ciuilium quam militarium, et officiorum, quae eis obtemperant, et defensorum ciuitatum.

kp. 495
     
De poenis, quae praesenti lege continentur.

69. Poenae, quae praesenti lege continentur, si quidem prioribus quoque legibus cognitae sunt, exerceantur non solum in futuro, sed etiam in praeterito tempore. Si quae autem in hac lege per innouationem positae sunt, in futuris tantum temporibus custodiantur.

DAT. KAL. MAII CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XX POST CONS. BASILII V. C. ANNO V INDICTIONE IX. (546)
 

 
CONST. CXVI

kp. 496
    
De Samaritis.

1. Samaritae liberam inter se licentiam habeant tam donandi quam contrahendi, et ab intestato cognatis suis heredes exsistant. Si quidem ex eodem gradu cognationis alii Samaritae, alii Christiani sunt, hi qui Christianitate praefulgent, ipsi tantum in successionem uocentur. Sin autem Samaritae quidem proximiores inueniantur, Christiani autem ulteriores fuerint, Samaritanorum condicio praeferatur. Sin autem poenitentiam egerint Christianitatis imbuti mysteriis, similes esse debent his, qui ab initio Christiani fuerunt, ut nullam patiantur deminutionem ex eo, quod in superiori tempore Samaritarum errore tenebantur. Sin autem ex adscendentibus uel descendentibus personis Samarita constitutus testamentum fecerit, liceat ei, si quidem omnes Samaritas habeat, omnes ex aequis scribere portionibus heredes uel quemadmodum uoluerit facere. Sin autem quosdam Samaritas, quosdam Christianos adscendentes uel descendentes habeat, usque ad duas uncias liceat ei Samaritas heredes instituere, reliquae autem unciae ad Christianos ueniant, quamuis a testatore Samaritis adscriptae sunt, nisi forte legata ex his, Christianis personis relicta fuerint. Similiter autem in successione, quae ex testamento uenit, si Samaritae poenitentiam egerint, nullam patiantur laesionem. Christiani autem et de inofficioso testamento querelam habeant contra Samaritarum testamenta usque ad duas uncias. Haec autem constitutio et retrorsum uires suas extendit, id est, etiam in praeteritum.
 

 
CONST. CXVII

kp. 497
    
De alienationibus a testatore prohibitis.

1. Si quis prohibuerit alienationes rerum extra suam propriam familiam faciendas, ut, si sine liberis decesserit unus ex his, qui filii sunt et heredes testatoris, ad ceteros res perueniant, liberis natis, cessat alienationum prohibitio, ideoque liberi procreati etiam ad extraneos easdem res transferre non prohibentur.

kp. 498
    
Idem.

2. Si quis extra familiam suam alienationem fieri prohibuerit, et omnes, qui res consecuti sunt, uel omnes res uel quasdam ex his alienauerint, uidentur fideicommisso inuicem renuntiare.

kp. 499
    
Idem.

3. Si quis prohibuerit extra suam propriam familiam rem alienare, et adiecerit, ut neque filii, neque deinceps personae, quae successerint ei, qui primus accepit rem, eandem ad extraneum transferant; deinde quatuor processerint successiones, quae familiae nomine continentur, et ultimus heres per medium impuberem successor exstiterit, liberam facultatem habeat et in extraneos homines rem, cuius alienatio prohibita est, transferre, et primo herede inter quatuor successiones reputato; hoc enim mens constitutionis significat, id est si tertius heres impubes fuerit.
 

 
CONST. CXVIII

kp. 500
     
De argenti distractoribus, qui et argyropratae uocantur.

1. Liceat argyropratis, si habeant principalem debitorem et fideiussorem eius, pactum conuentum componere, ut potestatem habeant prius fideiussorem pulsare, quamuis principalis reus locupletissimus fuerit.

kp. 501
     
Idem.

2. Argenti distractoris militia uel liberorum uel cognatorum eius praesumptione creditoribus ipsius hypothecae titulo sit obligata. E contrario militia eius, qui argyropratae debitor est, aut liberorum siue cognatorum ipsius, praesumptione argenti distractori supponatur.

kp. 502
     
Idem.

3. Si quis argenti distractori crediderit, ut res aliquas ex pecunia sibi mutuata emeret, et cum ipso pepigerit in scriptis, ut res, quae fuerit ex eadem pecunia comparata, titulo hypothecarum sibi obligata sit, omnibus aliis in eadem re praeferatur.

kp. 503
    
Idem.

4. Liceat argenti distractoribus et ipsas species, quas praestiterint, uindicare, nisi aestimationem earum acceperint.

kp. 504
    
Idem.

5. Argenti distractores pro pecuniis, quas crediderint, usuras usque ad bessem centesimae capiant, et notandum est, quod in stricta actione sine stipulatione et mora usura exigitur.

kp. 505
    
Idem.

6. Quicumque cum argyroprata contrahunt, si cautiones uel ratiocinia fecerint manu sua siue conscripta, siue subscripta, teneantur personalibus actionibus; tunc autem et hypothecariis supponantur, cum dixerint aliquid, quod ad intellectum hypothecarum tendit. In praeteritis autem tantummodo usura exigatur, quae usque ad bessem centesimae producitur. Quod si de singulis causis scriptum fuerit in ratiociniis uel manu eius, qui cum argyroprata contraxit, uel subscriptum ab eo fuerit, uel confirmatum, siue quod foeneraticiam cautionem quasi mutuatus exposuit, siue quod transegit, nullae probationes exigantur de singulis causis ab argyroprata, sed tantum intra tempora exceptionis non numeratae pecuniae liceat ei iusiurandum inferre.

DAT. KAL. APRIL. CONSTANTINOPOLI DN. IVSTINIANO PP. AVG. BASILIO V. C. CONS. (541?)
 

 
CONST. CXIX

kp. 506
    
De sanctis quatuor conciliis.

1. Quatuor sanctorum conciliorum canones pro legibus habeantur.

kp. 507
    
De ordine patriarcharum.

2. Papa Romanus prior omnibus episcopis et patriarchis sedeat, et post illum Constantinopolitanae ciuitatis archiepiscopus.

kp. 508
    
De archiepiscopo primae Iustinianae.

3. Archiepiscopus primae Iustinianae habeat sibi subiectos episcopos Daciae mediterraneae et Daciae ripensis; item Praeualenae et Dardaniae et Mysiae superioris, et Pannoniae. Sed et ille ab ipsis consecretur, et eadem iura super eos habeat, quae papa Romanus habet super episcopos sibi suppositos.

kp. 509
    
De episcopo Carthaginiensi.

4. Maneant iura praestita episcopo Carthaginiensi et aliis metropolitanis, et omnia priuilegia. Item omnia solatia et liberalitates religiosis locis datae firmiter permaneant.

kp. 510
    
De priuilegiis possessionum ad uenerabiles locos pertinentium.

5. Possessiones ad religiosas domos pertinentes nullam descriptionem agnoscant, nisi ad constructiones uiarum uel pontium aedificationes, ita tamen, si habuerint possessiones intra territorium constitutas illius ciuitatis, in qua talis desideratur descriptio. Habeant autem immunitatem in sordidis muneribus et extraordinariis et lucratiuorum descriptione.

kp. 511
    
De praescriptione quadraginta annorum uenerabilibus locis competente.

6. Neque decennii, neque uiginti uel triginta annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola quadraginta annorum curricula, non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et in hereditatibus.

kp. 512
    
De aedificatione uenerabilium locorum.

7. Nemo oratorium aedificare audeat, antequam episcopus exorauerit et uenerabilem crucem in eodem loco defixerit. Qui autem semel inchoauit, necesse habet opus implere, uel ipse uel heredes eius, et necessitatem ei debent imponere episcopi et oeconomi et ciuiles magistratus.

kp. 513
    
Si quis in proastio uel domo uel fundo ecclesiastica munera fecerit.

8. Si quis in proastio uel domo uel fundo ausus fuerit ecclesiastica munera facere sine clericis locorum episcopo subiectis, dominio eorum cadat, et ueniat eadem res ad ecclesiam. Sin autem ignorante domino hoc fuerit factum, hi, qui peccauerunt, siue emphyteutae siue procuratores sunt, de prouincia expellantur, et substantia eorum addicatur ecclesiae illius territorii, intra quod tale delictum contigerit.

kp. 514
    
Si quis in nomine domini nostri Iesu Christi hereditatem uel legatum reliquerit.

9. Si quis in nomine domini nostri Iesu Christi hereditatem uel legatum reliquerit, capiat id, quod relictum est, ecclesia illius loci, in quo domicilium testator habebat.

kp. 515
    
Si quis in nomine sancti martyris hereditatem uel legatum reliquerit.

10. Si quis in nomine sancti martyris hereditatem uel legatum reliquerit, si quidem eiusdem nominis plures sunt in eodem loco oratoriae domus, capiat lucrum illa, quae pauperior est, nisi aliud nominatim testator expresserit. Quod si talis domus in ciuitate non inueniatur, sed in territorio eius sit, illi detur. Sin autem neque in territorio reperitur ecclesia illius sancti, necesse est, ut lucrum detur ecclesiae illius ciuitatis, in qua testator domicilium habuit.

kp. 516
    
Si quis in ultima uoluntate domum religiosam fieri disposuerit.

11. Si quis in ultima uoluntate domum religiosam fieri disposuerit, oratoria quidem ab heredibus eius intra quinquennium aedificari oportet; xenones autem et alia pia loca intra annum fieri decet, imminentibus tam episcopis quam magistratibus. Quod si opus fieri intra annum non possit, necessitatem habeant heredes domum comparare uel conducere, in qua poterunt ea, quae testator uoluit, adimplere, donec opus aedificii perficiatur. Et si is, qui testatus est, dixit, quos uult xenodochos, uel ptochotrophos, uel alios huiusmodi fieri, uoluntas eius conseruetur; uel si heredibus suis electionem dedit, ut faciant ipsi, quem uelint, similiter uoluntas eius custodiatur. Liceat autem episcopis a testatore deputatos xenodochos, uel ptochotrophos, uel alios mutare, si non inueniantur idonei: eodem obseruando, et si testatoris heredes elegerint hominem non idoneum ad ministerium uel administrationem locorum.

kp. 517
    
De redemptione captiuorum uel alimoniis pauperum.

12. Si pro redemptione captiuorum legatum uel hereditas relicta fuerit uel pro alimoniis pauperum, ea, quae testator iussit, cogatur heres implere. Quod si non expresserit is, qui testatus est, cuius loci pauperibus alimonias dari oportet, episcopus locorum relictam quantitatem distribuat inter pauperes eius loci, in quo testator domicilium habuit. Item quod pro redemptione captiuorum relictum est, administrari debet aut ab eo, quem testator ad hoc deputauit, aut si nemo ab eo nominatus est, ab episcopo et oeconomo pietatis opus impleatur; omnia enim facta ad pietatem pertinentia episcoporum interesse oportet, quamuis testatores uel donatores uerba contrariae uoluntatis expresserint.

kp. 518
    
Si heredes piam dispositionem implere noluerint.

13. Si per publicas personas heredes admoniti iussa testatoris implere distulerint, omne lucrum, quod eis relictum est, auferatur cum fructibus et ceteris emolumentis, quae medio tempore accesserunt. Negligente autem episcopo, liceat etiam metropolitanis huiusmodi causas diligenter inquirere.

kp. 519
     
Si heredes testatoris substantiam non sufficere dixerint.

14. Si dixerit heres, substantiam a testatore derelictam ad impensas pias non sufficere, cessante lege Falcidia, ea, quae relicta sunt, impendantur in illas causas, quas testator uoluit, cura scilicet et diligentia locorum episcopi.

kp. 520
    
Si intra sex menses pia uoluntas impleta non fuerit.

15. Si legatum, quod pie relictum est, intra sex menses numerandos ex eo tempore, quo testamentum intimatum est, heredes distulerint soluere, fructus et usuras et omne emolumentum ex tempore mortis testatoris persoluere cogantur.

kp. 521
     
De legatis annalibus ad religiosa loca pertinentibus.

16. Si annale legatum religioso loco relictum fuerit, si quidem uicinus sit locus uel persona, a qua legatum est, non liceat hoc permutare. Sin autem persona uel locus longe positus sit, a quibus huiusmodi legatum relictum est, tunc liceat eis, quibus hoc relictum est, permutare, et in proximo loco accipere, scilicet in maiore reditu, ut quartam portionem plus in reditum habeat, et possessio uicina sit et fertilis, et non multis praegrauata tributis. Liceat autem huiusmodi legatum secundum praefatam distinctionem et uendere in triginta quinque annos, et id, quod datum fuerit, ad commoda eiusdem religiosi loci procedat.

kp. 522
     
De testamento episcopi uel administratoris uenerabilis loci.

17. Quaecumque probatus fuerit episcopus ante honorem episcopatus habuisse, ea omnia utpote sua propria constituta licentiam habeat ad quos uoluerit ultima uoluntate transmittere. Hoc amplius etiam post episcopatum iure cognationis usque ad quartum gradum quidquid ad eum peruenerit, transmittere poterit, ad quos ipse uoluerit. Ceterae autem res alio modo ab eo adquisitae dominio ecclesiae sint, nisi forte consumptae sunt ad redemptiones captiuorum, uel alimonias pauperum, uel ad utilitates ecclesiae, uel ad alias ex pietate proficiscentes causas. Eadem obtinere oportet et in administratoribus cuiuscumque religiosi loci, ut res, quae post commissam administrationem ad eos peruenerunt, hisdem subiiciantur distinctionibus.

kp. 523
     
De successione ab intestato ueniente episcopi uel clerici uel cuiuscumque alterius religiosae personae.

18. Si episcopus uel clericus uel cuiuscumque gradus ecclesiastici minister sine testamento et sine cognatione decesserit, hereditas eius non ad fiscum, sed prius ad ecclesiam deuoluatur; et si diaconissa fuerit, simili modo.

kp. 524
     
De contractibus eorum, qui fidem catholicam non recipiunt.

19. Non liceat catholicae fidei Christianorum alienis hominibus, ueluti paganis uel Iudaeis uel haereticis possessiones habere emphyteuseos uel conductionis titulo, in quibus orthodoxae religionis ecclesiae ministeria celebrantur.

DAT. XV. KAL. APRIL. CONSTANTINOPOLI IMP. DN. IVSTINIANI PP. AVG. ANNO XVIII POST BASILII V. C. CONS. ANN. IV INDICT. VII. (545)
 

CONST. CXX

kp. 525
    
De officio in examinatione prouocationum ministeria praebentium, et de appellationibus.

1. Si praetori Paphlagoniae et Honoriados prouocatio porrecta fuerit, eaque introducta sit in sacrum auditorium praefecti praetorio, considente scilicet excellentissimo quaestore sacri palatii, officium praefectianum oportet ministerium exhibere, et cessare quaestoris officium, id est eos, qui in diuinis militant scriniis. Idem dicimus, et si porrecta fuerit appellatio moderatori Helenoponti. Idem dicendum est, et si prouocatum sit aduersus sententiam proconsulis Cappadociae, uel proconsulis Armeniae, uel praetoris Lycaoniae, uel praetoris Pisidiae, uel praetoris Isauriae, ut in istis omnibus prouinciis prouocatio porrecta et introducta in auditorium praefecti praetorio considente quidem quaestore examinetur, praefecti autem officiales tantum exercendae prouocationi ministerium praebeant, nullam communionem habentibus his, qui in diuinis nostris scriniis militant. Quod si comiti Orientis prouocatio data sit, commune ministerium exhiberi oportet ab officialibus praefectorum, et ab his, qui in diuinis scriniis militant. Comiti autem Galatiae uel Phrygiae prouocatio data ad officiales solum praefectorum pertineat. Et haec omnia pertinere oportet, siue ex nostra iussione specialiter iudicium delegatum fuerit enumeratis iudicibus, siue citra ullam iussionem nostram ex auctoritate iurisdictionis suae iudicauerint, et aduersus eorum sententias porrecta fuerit prouocatio. Et haec dicimus de his magistratibus, qui a nobis aliquam innouationem receperunt et quodammodo in aliam figuram translati sunt; nam in his, qui nullam receperunt innouationem, eandem obseruantiam in exhibendis ministeriis custodiri praecipimus, quam uetustas ab antiquis temporibus introduxit et consuetudo inconcussa firmauit.
 

 
CONST. CXXI

kp. 526
    
De priuilegiis dignitatum siue de procuratoribus.

1. Inlustribus quidem personis, et his, qui supra eos sunt, omnimodo necessitas imponatur lites pecuniarias per procuratores inferre uel excipere, eodem iuris tenore obtinente, et si iniuriarum iudicium criminaliter fuerit motum, secundum priuilegia huiusmodi uiris a Zenoniana praestita constitutione. Clarissimis autem personis, id est, comitibus et tribunis libera licentia sit, quod uoluerint, facere, id est, aut per semet ipsos iudicia peragere, aut per procuratores, quos elegerint, suis allegationibus uti.
 

 
CONST. CXXII

kp. 527
    
Vt ipso litis initio litigatores iurent, quod nihil iudicibus dederunt, aut promiserunt.

1. Quotiescumque apud quoslibet iudices lis aliqua inchoatur, uel appellationis examen agitur, oportet ipsas principales personas litigantium, uel eos, ad quos pendens adhuc in iudicio causa translata est, in ipso disceptationis exordio tactis sacrosanctis scripturis sacramentum praebere, quia nihil penitus iudicibus aut patrocinii causa ipsis uel cuicumque aliae personae pro hac causa quolibet modo dederunt, aut promiserunt, aut postea dabunt uel per se uel per interpositam personam, exceptis his, quae propriis aduocatis pro patrocinio praestant, uel aliis, quibus ex legibus aliquid dari permittitur. Et si in sacro auditorio consultatio celebretur, debent sub praesentia senatorum hoc idem partes iurare. Quod si forsitan aliqui ex litigatoribus non possunt ad iudices peruenire, praesentes quidem litigatores similiter iurare debent, ad absentes uero ex officio destinari oportet competentes personas una cum aduersariis, ut praesentibus eis simili modo iusiurandum detur, nisi forsitan pro aduersaria parte mulier sit honestissima, quae se non soleat extraneis uiris ostendere; etenim sub praesentia tantum officialium, qui missi sunt, non etiam aduersarii, credere debet sacramentum. Quod si uterque litigatorum uel alteruter absens fuerit, oportet eum, qui absens est, in ea prouincia, in qua degit, inter acta apud iudicem eiusdem prouinciae uel defensorem idem sacramentum praestare. Quod si praesens uel absens litigator noluerit tale iusiurandum subire, et hoc iudici manifestum fuerit, si quidem actor est, condemnabitur, quatenus ab actione sua cadat; sin uero reus est, qui iurare non uult, condemnatur in ea quantitate, in qua conuentus est. Plane si confessus sit litigatorum aliquis dedisse uel promisisse, et personam dixerit, cui dedit aut promisit, et hoc ipsum probauerit, praedicta poena immunis erit, cum ueniam mereatur; is autem, qui conuictus erit sub tali delicto, si quidem in pecuniaria causa, spoliabitur magistratus sui potestate, et eius quidem, quod accepit, triplum fisco restituet, eius uero, quod ei promissum est, duplum fisco praestabit. Sin autem criminalis sit causa, publicabitur et in exilium mittitur. Quod si litigator non potuerit ostendere id, quod datum uel promissum est, oportet eum, cui datum uel promissum dicitur, iurare, quod neque per se, neque per quamlibet aliam personam datum sibi aliquid uel promissum est; ita enim ipse quidem poenam euitabit, litigator uero, qui non potuit eum conuincere, si quidem pecuniaria causa sit, aestimationem litis fisco praestabit, lis autem certa legitimo modo determinetur. Quod si criminalis fuerit causa, bona eius publicentur omnia, causa uero similiter legitimum finem accipiat apud competentes iudices. Quod si recuset dare iusiurandum quis, cui datum aliquid uel promissum fuisset, eisdem poenis subiicitur. Enimuero si litigator sacramentum dederit, quod neque promiserit, neque dederit aliquid, post sententiam uero intra quatuor menses conuictus sit periurasse, ueniam nullam merebitur, sed eisdem poenis tam ipse, qui dedit, quam ille, qui accepit, subiiciatur. Quod si per tutores uel per curatores lis exerceatur, iusiurandum quidem ipsi praestare necesse habebunt; alioquin eisdem poenis subiicientur, minoribus uero nullum praeiudicium ex hoc generabitur.

kp. 528
     
Vt prohibeant iudices supra dictum modum sportulas exigi.

2. Neque ciuilis, neque militaris iudex in quacumque prouincia permittere debet exsecutoribus litis ultra modum legitimum sportularum a quacumque persona accipere aliquid uel exigere, siue magistriani siue praefectiani uel etiam ex diuina iussione dati sint exsecutores. Quod si inuenerint aliquem amplius exegisse, debent eundem constringere uel includere, et quod amplius exegerit, in quadruplum ab eo repetere, et simplum quidem ei, qui exactus est, restituere, triplum uero fisco inferre. Quod si de hoc interpellatus iudex eum, qui superexactus est, audire noluerit, quadruplum de suo fisco praestare cogatur. Idem est autem, et si de officio eius sit exactor.

kp. 529
     
Si quis inlicite sportulas exigatur.

3. Qui supra legitimum modum sportulas exigitur, iure litis exsecutori resistet.

kp. 530
    
Idem.

4. Lex, quae posita est in primo libro Codicis, qua cauetur, ne iudices ex suis sententiis pronuntient, quod ex diuina iussione sine scriptis habita praecipimus aliquem exhiberi siue deduci, in suo robore custodiatur.
 

 
CONST. CXXIII

kp. 532
    
De transitu militum.

1. Quotiens expeditionis causa transitus militum fiet, oportet cum delegatoribus suis eos succedere, qui sumptus eorum prouideant, ita ut singularum prouinciarum iudices apparatum faciant specierum ad expensas seu annonas eorum, quas species optiones uniuscuiusque numeri sine ulla dilatione suscipientes militibus erogare possint, quintam decimam uidelicet partem pro solatio sibi retinentes, et facientes sollemniter apochas siue recauta de iisdem impensis, periculo magistrorum militum, siue ducum, et tribunorum, et comitum, et diasostarum et delegatorum et praepositorum uniuscuiusque numeri. Gratis autem nullatenus uolumus sumptus accipere milites a collatoribus, licet minime eis apparatae fuerint annonae; neque autem introita a collatoribus exigenda esse permittimus, quos illaesos et indemnes undique conseruari iustum est.

kp. 533
     
Idem.

2. Milites pro annonis suis eas species accipere debent, quas per singula loca inueniri certum est, non autem quaerere tales species, quae in ea prouincia non inueniuntur, neque propter hoc uexare collatores.

kp. 534
    
Idem.

3. Si collatores sumptus militibus erogauerint, et hoc ex recautis demonstratur, praefecti praetoriorum sine ullo detrimento uel aliqua dilatione compensationem facere debent eorum, et in tributis eius indictionis, in qua erogati sunt, imputare. Quod si ultra pensitationem canonis erogati sunt sumptus, id quod superimpensum est, ex omni canone eiusdem prouinciae reputare debebunt. Quod si nec ex omnibus tributis eiusdem prouinciae sufficiant, impensae suppleri ab unaquaque generali arca praefecti praetorio debent, uel ex tributis sequentis indictionis retineri a collatoribus, seu reputari ab his, qui tributa publica exigunt, periculo praefectorum et tracteutarum uniuscuiusque prouinciae, nec non iudicum et officialium eorundem, et exceptorum, et curialium, et omnium, ad quos cura pertinet.

kp. 535
    
Idem.

4. Neque magistri militum, neque milites occasione transitus sui adaerationem aliquam a ciuitatibus uel prouinciis exigere audeant; alioquin in duplum, quidquid acceperint, restituere compellantur.

kp. 536
    
Idem.

5. Si qui duces uel milites uel optiones eorum recauta non fecerint de impensis sibimet erogatis, debebunt collatores simul conuenire apud iudicem ciuitatis et episcopum, uel si iudex praesens non sit, apud episcopum uel defensorem, et inter acta deponere et duces et exercitum de quantitate impensarum, et quod recauta ab optionibus emissa non sunt, ita ut praefectis praetoriorum haec omnia referantur, qui praedictas impensas, sicuti dictum est, reputent et retineant eas ex eo, quod delegatum est eisdem ducibus uel militibus.

kp. 537
     
Idem.

6. Duces uel diasostae exercitus et delegatores ante mittere debent semper prometatores ad ea loca, ubi peruenturi sunt milites, ut sumptus eis praestetur, non autem ad alias ciuitates uel prouincias significare temptent, quod uenturus est exercitus, et propter hoc pretia quaedam exigere; nam si quid eius rei gratia acceperint, oportet et hoc inter acta referri, et quod acceperint et quibus erogatum sit, ita ut a praefectis praetorio reputatio fiat. Duces autem et delegatores et diasostae, qui acceperint, duplam quantitatem restituant, prometatores uero etiam puniri et in exsilium mitti conuenit.

kp. 538
    
Idem.

7. Si quis iudex cum diasosta colluserit, ut militibus nullus apparatus impensarum fieret et propter hoc contigerit per diuersas ciuitates exercitum euagari, magistratu suo priuatus publicabitur, et in exsilio mittatur una cum officio suo; collatores autem indemnes conseruabuntur uel ex recautis, uel ex fide gestorum, sicut superius dictum est.

kp. 539
    
Idem.

8. Haec omnia oportet obseruari, et quotiens gentis alicuius in auxilio nostro arcessitae transitus fiat.

kp. 540
     
Idem.

9. Nemo militum in ea caenatione hospitium sibi uindicare audeat, in qua ipse paterfamilias habitare solet; debent enim in aliis partibus aedium sibi hospitia quaerere.

DAT. KAL. MART. POST CONS. BASILII ANNO IV INDICT. VIII PROPOSITA CONSTANTINOPOLI. (545)
 

 
CONST. CXXIV

kp. 541
    
De exactionibus siue delegationibus tributorum.

1. Oportet per singulos annos mense Iulio uel Augusto particulares delegationes tributorum proxime futurae indictionis apud praefectum praetorio uniuscuiusque dioeceseos in actis manifestari, significantes tam quantitatem eorum, quae in specie eorum, uel in aere pensitanda sunt ab unaquaque prouincia siue ciuitate pro singulis iugeribus siue centuriis, quam aestimationem specierum, quae per singulas prouincias erogatae sunt, quaeque in arcam inferendae sunt: ita ut tales delegationes dirigantur iudicibus singularum prouinciarum initio uniuscuiusque indictionis. Iudices autem prouinciae proponant ea in ciuitatibus intra Septembrem uel Octobrem mensem; sed et exemplaria eorum uolentibus edantur a praefectis praetorii. Quod si antequam intimentur, sicut diximus, in alios titulos, et non in eos, quos continet eius anni particularis delegatio, tributorum quantitas erogata sit, id quod expensum est, reputari debebit in tributis eiusdem indictionis. Quod si intra praefinitum tempus non sint destinatae praedictae delegationes, praefectus quidem pro tempore triginta librarum auri poenam praestabit, tracteutae uero eiusdem prouinciae uiginti librarum dispendio mulctabuntur. Iudex autem, qui destinatam ad se delegationem in prouincia minime proposuerit, decem libras auri damnificabitur, amissionem quoque cinguli patietur, officium autem eius quinque libras auri praestabit.

kp. 542
    
Idem.

2. Illationes specierum intra exordium uniuscuiusque indictionis fieri oportet; ea autem, quae in aere pensitantur, secundum constituta tempora exsolui debebunt.

kp. 543
     
De apochis publicis.

3. Exactores tributorum plenarias uel securitates siue apochas pensitantibus faciant, per quas significent non solum quantitatem pecuniarum uel specierum susceptam, sed et numerum iugerorum uel centuriarum et nomina possessionum, pro quibus praedicta tributa susceperint. Quod si aliter fecerit quis, decem librarum auri mulcta feriatur, et punietur. Iudex uero, si pro hoc interpellatur, si neglexerit, decem libras auri poenae nomine dabit.

kp. 544
    
Idem.

4. Si quis de collatoribus tributa exigatur, dubitet autem de modo possessionis, cuius nomine tenetur, uel de ipsa quantitate tributorum, compellere debet iudex uel episcopus eiusdem loci censualem proferre publicam descriptionem, et secundum eam tributa persoluantur.

kp. 545
     
Idem.

5. Nolumus collatores compelli ad denominandos susceptores eorum, quae in aere in unaquaque ciuitatum pensitantur, sed siue iudex sit, siue curiales, siue uindices, uel canonicarii, siue alii fuerint, ad quos publicae exactionis periculum respicit, ipsi suo periculo suscipiant tributa et erogent.

kp. 546
     
Idem.

6. Iubemus per singulas prouincias canonicarios destinari, qui tributa periculo nominatorum exigere debeant, expelleutas autem nullo modo cum eis transmittimus. Sin autem canonicarius, qui missus est, minus idoneus apparuerit, submoto eo, alius in loco eius subrogetur, expelleuta uero nequaquam mittatur. Contenti sint autem canonicarii solatiis sibi constitutis, nec aliquod detrimentum collatoribus inferant.

kp. 547
     
Quando steriles agri fertilibus imponantur.

7. Si quis possessor desertum agrum eiusdem substantiae coactus fuerit suscipere, ex eodem tempore tributa eiusdem agri debet agnoscere, ex quo suscepit eum. Suscipere autem non aliter desertum agrum compellatur, nisi de hoc apud iudicem prouinciae scriptis quaesitum fuerit, et ab eo pronuntiatum sit, sic tamen, ut is, quem iudex suscipere desertum agrum decreuerit, appellare possit contra sententiam eius, si sibi uideatur iniusta; appellationis autem iudicium apud praefectos praetorio terminetur.

kp. 548
      
Idem.

8. Quotiens dominus alicuius possessionis non apparet, uel non soluendo est, ut necessitas fiat impositionis, oportet confestim eam possessionem coniungere eis, qui de eodem patrimonio agros possideant, cum instructo instrumentoque suo et omnibus aliis, quae in eadem possessione reperiuntur. Quod si non inueniatur, qui praedictam suscipiat possessionem, uel alio modo impositio siue iniectio item differatur, conuenit apud iudicem prouinciae inter acta referri qualitatem siue statum possessionis, et omnia, quae in ea reperiuntur, ut ita eam excipiant curiales siue exactores, uel uindices, uel officiales, quatenus si postea inueniatur, cui legitimo modo adiungi debeat, quidquid deminutum fuerit a praedictis personis, de re sua recipiatur.

kp. 549
     
Idem.

9. Nihil eorum nomine, quae parapompica dicuntur, collatores exigantur pro his, quae in aere uel speciebus persoluent; sed nec aliud quid praeter consuetudinem antiquam dependere cogantur.

kp. 550
     
Idem.

10. Hi, qui ad tributa exigenda destinantur, non aliter exactiones facere permittantur, nisi prius apud iudicem eiusdem prouinciae insinuauerint iussiones super exigendis tributis sibi datas; nihil autem periculi uel detrimenti collatoribus tributa soluentibus ingerant. Hoc autem in priuatis exactionibus obseruare placet.

kp. 551
    
Idem.

11. Cui publica tributorum exactio commissa est, priuatae exactionis non capiat auctoritatem.

kp. 552
    
Idem.

12. Si tributorum debitor habeat debitorem, non aliter debitor eius pulsari debet, nisi ipse debitor principalis siue primus non soluendo apparuerit; tunc enim secundus debitor secundum ius conueniendus est. Si quis autem aliter exactionem fecerit, cingulo militiae suae priuatus publicabitur, et in exsilium mittetur. Iudex autem, qui eum permisit, exactione decem librarum auri mulctam sustinebit, quinque uero libras auri officium eius praestabit.

kp. 553
    
Idem.

13. Nulli liceat tributorum exactori, uel censuali, uel logographis, uel aliis, qui publicis functionibus ministeria praebent, collatores laedere, uel fines capere sanctorum locorum contra eos, qui se laesos esse queruntur.

kp. 554
     
Idem.

14. Nullus pro tributis earum terrarum nomine, quas non possidet, conueniatur. Nam si coloni uel adscripticii suam terram possideant, oportet eosdem tributa praestare, nisi forte sponte dominus pensitationem eorum cognouerit.

kp. 555
    
Idem.

15. Qui tributa exigunt, iustis ponderibus et mensuris uti debent, ut nec pro hoc collatores laedantur. Quod si putauerint collatores fieri sibi laesionem, specierum quidem mensuras et pondera a praefectis praetorio accipere debent, auri autem uel argenti uel aliorum metallorum pondera a comite sacrarum largitionum desiderent, quae omnia in ecclesia uniuscuiusque ciuitatis conseruentur, et secundum ea et illationes tributorum, et militares et alios sumptus faciant.

kp. 556
     
Idem.

16. Exactores tributorum nullam communionem habeant in ciuilibus pecuniis, quae ad opera, uel ad frumentum, uel ad aquaeductum, uel ad salaria, siue alias sollemnes causas ciuitatis deputatae sunt; sed nec retinere aliquid ex eis audeant, quod sine ulla deminutione siue dilatione in praefatis causis erogari debent. Sed neque possessoribus, neque habitatoribus eiusdem ciuitatis licentia sit auferendi aliquid ex ipsis, uel descriptionis alicuius uel sportularum nomine quidpiam dare siue consumere de praedictis pecuniis. Quod si quis uel dare uel accipere fuerit ausus ex iisdem pecuniis, iubemus eum duplam quantitatem eius, quod dedit uel accepit, de suo ciuitati restituere. Quin etiam nec iudices prouinciarum uel officiales eorum ad administrationem praedictarum pecuniarum admittantur; debet enim episcopus cum primatibus seu habitatoribus uniuscuiusque ciuitatis patrem ciuitatis denominare, cui ciuilium pecuniarum administratio committenda sit, ita ut per singulos annos praefatus episcopus cum quinque primatibus ciuitatis ab administratoribus rationes accipiat, et quod reliquatus fuerit pater ciuitatis, ab eo exigat periculo eorum, qui denominatores eius fuerunt. Quod si talis administrator parum idoneus uideatur, iubemus alium in loco eius subrogari cum decreto episcopi et habitatorum eiusdem ciuitatis, scientibus nominatoribus, quod si aliquod per eum ciuitati allatum sit detrimentum, de propriis facultatibus hoc resarcire coguntur.

kp. 557
     
Idem.

17. Neque praefectiano, neque scriniario, neque alio cuilibet dari potest, ut rationes ciuilium pecuniarum accipiat, neque ex diuino rescripto, neque ex maioris iudicis auctoritate. Quod si hoc alicui permissum sit, episcopus et primates ciuitatis nullam eius nominis rationem reddant, sed super hoc referre ad principem curent; oportet enim ciuilium pecuniarum logothetas siue ratiocinatorem a solo principe destinari, talem utique, qui bonae opinionis sit, et in honore positus est, sic tamen, ut diuinam iussionem in scriptis habeat, quae significet nomen eius et honorem et causas et tempora, quorum rationes ei mandatae sunt. Ita enim qui huic rationes reddiderit, securus erit, et nullius iterum rationibus subiicitur.

kp. 558
     
Idem.

18. In nulla penitus prouincia praesides uel exactores tributorum loci seruatores fiant praefectorum praetorio uel magistrorum militum. Quod si necessitas forsitan expeditionis alicuius tale aliquid desiderabit, iubemus ex dispositione nostri numinis loci seruatorem praefectorum praetorio constitui, qui de expensis militaribus sollicitudinem gerat. Nam si quis aliter ordinatus sit, is quidem, qui ausus est eum facere, triginta librarum auri dispendio subiicietur et restituet nihilominus omnia detrimenta, quae per eum contigerunt; is uero, qui factus est loci seruator, non solum magistratu suo et honore uel militia priuabitur, sed et decem libras auri mulctae nomine dabit.

kp. 559
     
Idem.

19. Nemo iudicum siue ciuilium siue militarium, ex quo ad commissam sibi prouinciam peruenerit, facultatem habeat ordinandi sibi loci seruatorem in ciuitatibus. Qui uero contra haec gesserit, quinque librarum auri detrimentum patiatur; eandem autem mulctam exsoluet etiam ipse, qui factus est. Sane priusquam ad subiectam sibi prouinciam perueniat, licentiam habeat constituendi sibi loci seruatorem, qui usque ad praesentiam eius omnia possit gerere, quae ipsi quoque iudices exsequi potuerunt, praeter eas causas, quae ultimum supplicium damnatis irrogant. Sed et diuina iussione iudex in aliam prouinciam destinatus non prohibetur similiter loci seruatorem in sua prouincia constituere.

kp. 560
     
Idem.

20. Iubemus, omnes iudices tam militares quam ciuiles ut super maleficiis, quae in ea prouincia commissa fuerint, per semet ipsos cognoscant et legitimis poenis noxios afficiant, nec aliquid propter hoc a prouincialibus temptent accipere. Biocolytas uero, uel lestodioctas, siue tribunos propter easdem causas nequaquam eis facere permittimus. Quod si aduersus haec fecerit iudex, solutus cingulo suo, decem librarum auri mulctam praestabit, is autem, qui factus est, castigatus publicabitur et in exsilium mittetur.

kp. 561
     
Idem.

21. Quotiens aliquis iudicum de ciuitate in aliam ciuitatem, uel de prouincia in aliam prouinciam transit, neque ipse neque officium eius angariis uel descriptionibus aut aliis quibuslibet expensis prouinciales uexare audeat; debet enim ex constitutis publicis salariis sumptus facere.

kp. 562
     
Vt per quinquaginta dies iudices prouinciarum post successionem in prouincia faciant.

22. Iudices prouinciarum post successionem per quinquaginta dies in eadem prouincia, cuius magistratum deposuerint, remorentur, ut respondeant omnibus, qui aduersus eosdem mouere aliquas actiones conantur. Quod si ante quinquaginta dies prouinciam deseruerint, cuncti, qui ab eo laesiones aliquas passi sunt, conueniant apud metropolitanum episcopum, ita ut singuli propositis sacrosanctis scripturis deponant siue manifesta faciant detrimenta sibi inlata, quatenus ex substantia eiusdem iudicis uniuersa damna resarciantur cura et periculo praefectorum praetorio ac tracteutarum eiusdem prouinciae; nam si hoc neglexerint, de suis facultatibus praefata detrimenta restituere compellantur.

kp. 563
    
Idem.

23. Si quis iudicum euocatus ad alium magistratum uel utilitatem alterius prouinciae missus fuerit, procuratorem legitimum constituere debet, qui responsurus sit prouincialibus, qui super detrimentis sibi inlatis ab eo conqueruntur; nam si hoc praetermiserit, oportet actis interuenientibus, sicut dictum est, apud episcopum, et deponentibus singulis, quod unusquisque damnificatus est, omnia detrimenta de patrimonio eiusdem iudicis resarciri cura et periculo praefectorum praetorio et tracteutarum eiusdem prouinciae.

kp. 564
     
Idem.

24. Omnes supradictas pecuniarias poenas comes priuatarum exigat. Ceterum si hoc facere supersederit, ipse omnia de propriis facultatibus cum officio suo fisco praestabit.

DAT. VIII. KAL. IVN. POST CONS. BASILII ANNO IV INDICT. VIII. (545)
 

 
CONSTITVTIO
Quam iam uideor conscripsisse in regia ciuitate.
In eadem constitutione finiuntur Nouellae Constitutiones,
quae post Codicem diui numinis Iustiniani promulgatae sunt.
EXPLICIVNT CONSTITVTIONES SECVNDVM
CAPITVLA SVPERIVS DESIGNATA.