RES
GESTAE DIVI AUGUSTI The Deeds of the Divine Augustus ( AD 13-14 ) |
|
|
|
Mommsen's edition of 1865 • Mommsen's edition of 1883 • Diehl's edition of 1908 | |
CIL III, p. 774 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
|
Rerum
gestarum divi Augusti quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom[ani]
/ subiecit et impensarum quas in rem publicam populumque Ro[ma]num
fecit incisarum / in duabus aheneis pilis quae su[n]t Romae positae
exemplar sub[i]ectum // [1] Annos undeviginti
natus exercitum privato consilio et privata impensa / comparavi per
quem rem publicam [a do]minatione factionis oppressam / in libertatem
vindic[avi ob quae sen]atus decretis honori[fi]cis
in // ordinem suum [me adlegit C(aio) Pansa et A(ulo) Hirti]o consulibu[s
c]on[sula]/rem locum [sententiae dicendae tribuens et imp]erium mihi
dedit / res publica n[e quid detrimenti caperet me] propraetore simul
cum / consulibus <p=I>r[ovidere iussit populus] autem eodem
anno me / consulem cum [co(n)s(ulibus) uterque bello ceci]disset et
triumvirum rei publi/cae constituend[ae creavit] / [2]
qui parentem meum [trucidaveru]n[t eo]s in exilium expuli iudiciis
legi/timis ultus eorum [facinus et p]ostea bellum inferentis rei publicae
/ vici [bis acie] / [3] [b]<ell=AR>a
terra e[t] mar[i civilia exter]naque toto in orbe terrarum s[aepe
gessi] / victorque omnibu[s veniam petentib]us civibus peperci exte[rnas]
/ gentes quibus tuto
[ignosci pot]ui[t co]nservare
quam excidere m[alui] / millia civium Roma[norum sub] sacramento meo
fuerunt circiter [quingen]/ta ex quibus dedu[xi in coloni]as aut remisi
in municipia sua stipen[dis emeri]/tis millia aliquanto [plura qu]am
trecenta et iis omnibus agros a[dsignavi] / aut pecuniam pro pr[aemiis
militi]<a=M>e dedi naves cepi sescen[tas praeter] / [e]as si
quae minore[s quam trir]emes fuerunt / [4]
[bis o]vans triumpha[vi tris egi cu]rulis triumphos et appella[tus
sum viciens et] / [se]mel imperator [cum autem plu]ris triumphos mihi
sen[atus decrevisset] / [iis su]persedi [Laurum de fascib]us deposui
in Capi[tolio votis quae] / quoque bello nuncu[paveram solu]tis ob
res a [me aut per legatos] / meos auspici(i)s meis terra ma[riqu]e
prospere gestas qu[inquagiens et quin]/quiens decrevit senatus supp[lica]ndum
esse dis immo[rtalibus dies autem] / [pe]r quo[s] ex senatus consulto
[s]upplicatum est fuere DC[CCLXXXX in triumphis] / [meis] ducti sunt
ante cu[rrum me]um reges aut re[g]um lib[eri novem consul]
/ [fuer]am terdeciens [cum scribebam]
haec [et agebam septimum et tricensimum] / [tribu]niciae
potestatis / [5]
[dictatura]m et apsent[i et praesenti mihi
delatam et a populo et a senatu M(arco) Marc]el[lo et] L(ucio) Ar[runtio
consulibus non acccepi non recusavi in summa frumenti p]enuri[a curationem
annonae quam ita administravi ut intra paucos die]s [met]u et pe[ri]c[lo
praesenti populu]m univ[ersam liberarem impensa et cura mea] con[sulatum
quoque tum a]nnuum e[t perpetuum mihi delatum non recepi]
/ [6] [consulibus M(arco) Vinicio et Q(uinto)
Lucretio et postea P(ublio) Lentulo] et Cn(aeo) L[entulo et tertium
Paullo Fabio Maximo et Q(uinto) Tuberone senatu populo]qu[e Romano
consentientibus ut curator legum et morum summa potestate solus crearer
nullum magistratum contra morem maiorum delatum recepi quae tum per
me geri senatus voluit per tribuniciam potestatem perfeci cuius potestatis
conlegam et ipse ultro quinquiens a senatu depoposci et accepi] /
[7] [triumvirum rei publicae constituendae
fui per continuos annos decem princeps senatus fui usque ad eum diem
quo scripseram haec per annos quadraginta pontifex maximus augur quindeciviru]m
[sac]ri[s faciundis VIIvirum epulonum frater Arvalis sodalis Ti]t<iu=VI>[us
fetialis fui] / [8] patriciorum numerum
auxi consul quintum iussu populi
et senatus sena/tum ter legi et in consulatu sexto censum
populi conlega M(arcus) Agrippa egi / lustrum post annum alterum et
quadragensimum feci quo lustro civi/um Romanorum censa sunt capita
quadragiens centum millia et sexa/ginta tria millia [tum iteru]m consulari
cum imperio lustrum / solus feci C(aio) Censorin[o et C(aio)] Asinio
co(n)s(ulibus) quo lustro censa sunt / civium Romanoru[m capita] quadragiens
centum millia et ducen/ta triginta tria m[illia et tertiu]m consulari
cum imperio lustrum / conlega
Tib(erio) Cae[sare filio meo feci] Sex(to) Pompeio et
Sex(to) Appuleio co(n)s(ulibus) / quo lustro ce[nsa sunt civium Ro]manorum
capitum quadragiens / centum mill[ia et nongenta tr]iginta et septem
millia / legibus novi[s me auctore latis multa e]xempla maiorum exolescentia
/ iam ex nost[ro saeculo reduxi et ipse] multarum rer[um exe]mpla
imi/tanda pos[teris tradidi] / [9] [vota
pro valetudine mea suscipi per
cons]ules et sacerdotes / [quinto quoque anno senatus decrevit ex
iis] votis s[aep]e fecerunt vivo / [me ludos aliquotiens sacerdotu]m
quattuor amplissima colle/[gia aliquotiens consules privati]m etiam
et municipalem univer/[si cives unanimiter continenter] apud omnia
pulvinaria pro vale/[tudine mea supplicaverunt] / [10]
[nomen meum senatus consulto incl]usum est in saliare carmen et sacrosan/[ctus
in perpetum ut essem et qu]o[ad] viverem tribumcia potestas mihi /
[esset per legem sanctum est pontif]ex maximus n[e fi]erem in vivi
[c]o[nlega]e / [mei locum populo id sacer]dotium deferente mihi quod
pater meus / [habuerat recusavi quod] sacerdotium aliquod post annos
eo mor/[tuo qui civilis motus occas]io[ne] occupaverat cuncta ex Italia
/ [ad comitia mea confluente multit]udine quanta Romae nun/[quam fertur
ante id tempus fuisse recepi P(ublio)] Sulpicio C(aio) Valgio consulibus
/ [11] aram Fortunae Reducis ante ae]des
Honoris et Virtutis ad portam / [Capenam pro reditu meo se]natus consacravit
in qua ponti[fi]/[ces et virgines Vestales an]niversarium sacrificium
facere / [iussit eo die quo consulibus Q(uinto) Luc]r<e=I>tio
et [M(arco) Vinicio] in urbem ex / [Syria redieram et diem Augustalia
ex cognomine nostro appel]lavit / [12] ex
senatus auctoritat]e pars p[raetorum et trib]uno[ru]m / [plebi cum
consule Q(uinto) Lucretio] et princip[i]b[us viris ob]<v=N>iam
mihi / m[issa est in Campaniam qui] honos [ad
h]oc [tempus] nemimi prae/ter
[me est decretus cum e]x [Hisp]ania Gal[liaque rebus in iis p]rovincis
prosp[e]/re gestis Romam redi T]ib(erio) Ne[ro]ne P(ublio) Qui[ntilio
consulibus] aram / [Paci]s [Augu]st[ae senatus pro] redi[t]u meo co[nsacrandam
censuit] ad cam/[pum Martium in qua ma]gistratus et s[a]c[erdotes
virginesque] / [Vestales anniversarium
sacrific]ium facer[e iussit] /
[13] [Ianum] Quirin[um quem cla]ussum esse
[maiores nostri voluerunt] / [cum p]er totum i[mperium po]puli Roma[m
terra marique esset parta] / [victoriis] pax cum pr[iusquam]
nascer[e]r [a condita urbe] bis ommno clausum / [fu]isse prodatur
m[emori]ae ter me prin[cipe senatus cla]udendum esse c[en]sui[t] /
[14] fil]io[s] meos quos iuv[enes m]ihi
eripuit fo[rtuna Ga]ium et Lucium Caesares / honoris mei caussa senatus
populusque Romanus annum quintum et deci/mum agentis consules designavit
ut [e]um magistratum inirent post quin/quennium et ex eo die quo deducti
sunt in forum ut interessent consiliis / publicis decrevit senatus
equites autem Romani universi principem / iuventutis utr[u]mqu[e eo]rum
parm[is e]t hastis argenteis donatum ap/pellaverunt / [15]
plebei Romanae viritim HS trecenos numeravi ex testamento patris /
mei et nomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consu[l] /
quintum dedi iterum autem in consulatu decimo ex [p]atrimonio / meo
HS quadringenos congiari viritim pernumer[a]vi et consul / undecimum
duodecim frumentationes frumento pr[i]vatim coempto / emensus sum
et tribunicia potestate duodecimum quadringenos / nummos tertium viritim
dedi quae mea congiaria p[e]rvenerunt / [ad homi]num millia numquam
minus quinquagin[t]a et ducenta / tribu[nic]iae potestatis duodevlcensimum
consul XII trecentis et / vigint[i] millibus plebis urbanae sexagenos
denarios viritim dedi / et colon[i]s militum meorum consul quintum
ex manibiis viritim / millia nummum singula dedi acceperunt id triumphale
congiarium / in colo[n]is hominum circiter centum et viginti millia
consul ter/tium decimum sexagenos denarios plebei quae tum frumentum
publicum / accipieba[t] dedi ea millia hominum paullo plura quam ducenta
fuerunt / [16] pecunia[m pro] agris quos
in consulatu meo quarto et postea consulibus / M(arco) Cr[asso e]t
Cn(aeo) Lentulo augure adsignavi militibus solvi municipi(i)s ea /
[s]u[mma sest]ertium circiter sexsiens milliens fuit quam [pr]o I<t=I>a<l=I>icis
/ praed[i(i)s n]umeravi et ci[r]citer bis milliens et sescentiens
quod pro agris / provin[c]ialibus solvi id pimus et solus omnium qui
[d]eduxerunt / colonias militum in Italia aut in provinci(i)s ad memor[i]am
aetatis / meae feci Et postea Ti(berio) Nerone et Cn(aeo) Pisone consulibus
item[q]ue C(aio) Antistio / et D(ecimo) Laelio co(n)s(ulibus) et C(aio)
Calvisio et L(ucio) Pasieno consulibus et L(ucio) [Lentu]<l=I>o
[et] M(arco) Messalla / consulibus et L(ucio) Caninio et Q(uinto)
Fabricio co(n)s(ulibus) [m]il[itibus
qu]os eme/riteis stipendi(i)s
in sua municip[ia dedux]i praem[ia n]umerato
/ persolvi quam in rem seste[rtium] q[uater m]illi[ens circiter] /
impendi / [17] quater pecunia mea iuvi aerarium
ita ut sestertium milliens et / quingentiens ad eos qui prae(e)rant
aerario detulerim et M(arco) Lep[ido] / et
L(ucio) Ar[r]untio co(n)s(ulibus) i[n a]erarium
militare quod ex consilio [meo] / co[nstitut]um est ex [quo] praemia
darentur militibus qui vi[ce]n[a] / [aut plura] sti[pendia] emeruissent
HS milliens et septing[e]nti/[ens ex patr]i[moni[o m]eo detuli / [18]
[ab eo anno] q[u]o Cn(aeo) et P(ublio) Lentuli c[ons]ules
fuerunt cum def[i]cerent / [vectigalia
tum] centum millibus h[omi]num tum pluribus mul]to fru/[mentarios
et nummarios tributus ex horreo et patrimonio meo edidi] / [19]
curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in / Palatio
cum porticibus aedem divi Iuli lupercal porticum ad cir/cum Flaminium
quam sum appellari passus ex nomine eius qui pri/orem eodem in solo
fecerat Octaviam pulvinar ad circum maximum / aedes in Capitolio Iovis
Feretri Iovis Tonantis aedem Quirini / aedes Minervae et Iunonis Reginae
et Iovis Libertatis in Aventino / aedem Larum in summa sacra via aedem
deum Penatium in Velia / aedem Iuventatis aedem Matris Magnae in Palatio
feci / [20] Capitolium et Pompeium theatrum
utrumque opus impensa grandi refeci / sine ulla inscriptione nominis
mei rivos aquarum compluribus locis / vetustate labentes refeci et
aquam quae Marcia appellatur duplicavi / fonte novo in rivum eius
inmisso forum Iulium et basilicam / quae fuit inter aedem Castoris
et aedem Saturni coepta profligata/que opera a patre meo perfeci et
eandem basilicam consump[tam] in/cendio ampliato eius solo sub titulo
nominis filiorum m[eorum i]n/cohavi et si vivus non perfecissem perfici
ab heredib[us meis iussi] / duo et octoginta templa deum in urbe consul
sext[um ex auctoritate] / senatus refeci nullo praetermisso quod [eo]
temp[ore refici debebat] / co[nsu]l septimum viam Flaminiam ab [urbe]
Ari[minum refeci pontesque] / o[mn]e[s] praeter Mu[l]vium et Minu[c]ium
/ [21] in privato solo Martis Ultoris templum
[f]orumque Augustum [ex mani]/biis feci Theatrum ad aede(m) Apollinis
in solo magna ex parte a p[r]i[v]atis / empto feci quod sub nomine
M(arci) Marcelli generi mei esset don[a ex] / manibiis in Capitolio
et in aede divi Iuli et in aede Apollinis et in ae/de Vestae et in
templo Martis Ultoris consacravi quae mihi consti/terunt HS circiter
milliens auri coronari pondo triginta et quin/que millia municipiis
et colonis Italiae conferentibus ad triumphos / meos qintum consul
remisi et postea quotiens cumque imperator a[ppe]l/latus sum aurum
coronarium non accepi decernentibus municipii[s] / et colon[is aeq]u[e
benigne] adque antea decreverant / [22]
[te]r munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum m[eo]/rum
aut nepotum nomine quibus muneribus [p]u[g]naverunt homi/nu[m]
ci[rc]iter decem millia bis [a]thletarum undique accitorum / spec[taculum
po]pulo pr[aebui meo] nomine et tertium nepot[is] me<i=T> no/mine
lu[do]s feci me[o nomine] quater aliorum autem m[agistr]a/[tuum] vicem
ter et vici[ens pro] conlegio XVvirorum magi[s]ter
[con]/l[eg]ii collega M(arcus) Agrippa [ludos saeclare]s
C(aio) Furnio C(aio) Silano co(n)s(ulibus)
[feci] / [c]on[sul XIII] ludos
M[artiales pimus feci quos post i]d tempus deinc[eps] / [insequentibus
annis s(enatus) c(onsulto) et lege fecerunt consules Venationes b]est[ia]/rum
Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in ci[r]/co
aut [i]n foro aut in amphitheatris populo [d]edi sexiens et viciens
quibus / confecta sunt bestiarum circiter tria [mill]ia et quingentae
/ [23] navalis proeli spectaclum populo
[dedi tr]ans Tiberim in quo loco / nunc nemus est Caesarum cava[to
solo in] longitudinem mille / et octingentos pedes in latitudine[m
mille et] ducenti in quo tri/ginta rostratae naves triremes [aut birem]es
plures autem / minores inter se confilxerunt [quibus in c]lassibus
pugnave/runt praeter remiges millia ho[minum tr]ia circiter / [24]
in templis omnium civitatium p[rovinciae] Asiae victor orna/menta
reposui quae spoliatis tem[plis is] cum quo bellum gesseram / privatim
possederat statuae [meae] pedestres et equestres et in / quadrigeis
argenteae steterunt in urbe XXC circiter quas ipse / sustuli exque
ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo nomi/ne et illorum qui
mihi statuarum honorem habuerunt posui / [25]
mare pacavi a praedonibus eo bello servorum qui fugerant a dominis
/ suis et arma contra rem publicam ceperant triginta fere millia capta
/ dominis ad supplicium sumendum tradidi iuravit in mea verba tota
/ Italia sponte sua et me b[ello] quo vici ad Actium ducem depoposcit
iura/verunt in eadem ve[rba provi]nciae Galliae Hispaniae Africa Sicilia
Sar/dinia qui [tum in mea verba iura]ver[u]nt fuerunt senatores plures
/ quam DCC in i[is qui vel poste]a consules facti sunt ad eum diem
/ quo scripta su[nt haec LXXXIII qui praetores] circiter CLXX / [26]
omnium prov[inciarum populi Romani] quibus finitimae fuerunt
/ gentes quae n[ondum parerent
imperio nostr]o fines aux[i] Gallias et Hispa/nias provi[n]cia[s
ab ea parte qua eas
adlui]t oceanus a Gadibus ad osti/um Albis flum[inis pacavi Alpes
a reg]ione ea quae proxima est Ha/driano mari [ad Tuscum imperio adieci]
nulli genti bello per iniuriam / inlato cla[ssi
qui praeerat meo iussu]
ab ostio Rheni ad solis orientis
re/gionem usque ad [fines Cimbroru]m navigavit quo neque terra neque
/ mari quisquam Romanus ante id tempus adit Cimbrique et Charydes
/ et Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum popu[li] per legatos
amici/tiam meam et populi Romani petierunt meo iussu et a[u]spicio
ducti sunt / [duo] exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam
et in Ar[a]biam quae
appel/[latur] Eud[ae]mon [plurim]aequ[e
h]o[min]um [g]en[t]is u[trius]que [c]o[piae] / caesae
sunt in acie [et] m[ulti h]om[ines] capti in [A]ethiopiam usque ad
oppi/dum Nabata perventu[m est cui] proxima [est] M[er]o[e in A]rabiam
usque / in fines Sabaeorum pro[cessi]t exercitus [ad] oppidum Mariba
/ [27] Aegyptum imperio populi [Ro]mani
adieci Armeniam maiorem inter/fecto rege eius
Artax[ia cu]m possem facere p[ro]vinciam malui
maiorum / nostrorum exemplo reg[nu]m id Tigrani
r[e]gis Artavasdis filio nepoti
au/tem Tigranis regis per T[i(berium) Ne]ronem tra[dere] qu[i tum]
mihi privignus erat / et eandem gentem postea [desc]iscentem et rebellantem
domitam per Gaium / filium meum
regi Ari[obarz]ani regis Medorum Arta[bazi] filio [re]gen/dam tradidi
et post e[ius] m[ort]em filio eius Artavasdi quo [inte]rfecto [Tigra]/ne[m]
qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus in id re[gnum] misi pro/vincias
omnis quae trans Hadrianum mare vergun[t a]d orien[te]m Cyre/nasque
iam ex parte magna regibus ea possidentibus e[t antea] Siciliam et
/ Sardiniam occupatas bello servili reciperavi / [28]
colonias in Africa Sicilia [M]acedonia utraque Hispania Ach[aia A]s[i]a
[Syria] / Gallia Narbonensi Pi[si]dia militum deduxi Italia au[te]m
[--- colo]ni/as quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt
[duodetriginta a me] / deductas habet / [29]
signa militaria complur[a per al]ios
[du]ces amissa devicti[s ho]st[ibus
recip]era[vi] / ex Hispania et [Gallia et a Dalm]ateis
Parthos trium exercitum Roman[o]/rum spolia et signa re[ddere] mihi
supplicesque amicitiam populi Romani / petere coegi ea autem si[gn]a
in penetrali quod est in templo Martis Ultoris / reposui / [30]
Pannoniorum gentes qua[s a]nte me principem populi Romani exercitus
nun/quam ad[i]t devictas per Ti(berium) [Ne]ronem qui tum erat pri[vig]n[us
et] legatus meus / imperio populi Romani s[ubie]ci protulique fines
Il[lyrici ad ripam] fluminis / [D]an[uv]i quod [D]a[cor]u[m transg]res[su]s
exercitus meis [auspicii]s pro[flig]a[tus vic]/tusque [est et] pos[tea
trans Danuvi]um ductus [exercitus meus Dacorum] / gentes im[peria
populi Romani perferre coegit] / [31] ad
me ex In[dia regum legationes saepe missae sunt nunquam antea visae]
/ apud qu[em]q[uam Romanorum principe]m
nostram am[icitiam pitierunt]
/ per legat[os] B[a]starn[ae Scythae]que
et Sarmatarum [qui sunt
citra fluviu]m / Tanaim [et u]ltra reg[es Alban]orumque rex et Hiber[orum
et Medorum] / [32]
ad me supplices confug[erunt r]eges Parthorum Tirida[tes
et postea P]hrat[es] / regis Phrati[s filius] Medorum [Artavasdes
Adiabenorum] Artaxa/res Britann[orum] Dumnobella[unus] et Tin[commius
Sugambr]orum / Maelo Mar[c]omanorum Suebor[umque complures ad me rex]
Parthorum / Phrates Orod[is] filius filios suos nepo[tesque omnes
misit] in Italiam non / bello superatu[s] sed amicitiam nostram per
[liberorum] suorum pignora / petens plurimaeque aliae gentes exper[tae
sunt populi R(omani)] fidem me prin/cipe quibus antea cum populo Roman[o
nullum intercedebat] legationum / et amicitiae commercium / [33]
a me gentes Parthorum et Medorum [per legatos]
principes earum gen/tium reges
pet[i]tos acceperunt Pa[rthi Vononem regis Phr]atis filium
/ regis Orodis nepotem Medi Ar[iobarzanem] regis Artavazdis
fi/lium regis Ariobarzanis ne[potem] / [34]
in consulatu sexto et septimo p[ostquam bella civili]a exstinxeram
/ per consensum universorum [potitus rerum
omn]ium rem publicam / ex mea potestate in
senat[us populique Romani a]rbitrium transtuli / quo pro merito meo
senat[us consulto Augustus appe]llatus sum et laureis / postes aedium
mearum v[incti sunt publice coronaq]ue c[i]vica super / ianuam meam
fixa est [et clupeus aureus] i[n c]uria Iulia
posi/tus quem mihi
senatum [populumque Roman]um d[are] virtutis
cle/[mentiae] iustiti[ae pietatis causa testatum] est p[er
ei]us clupei / [ins]c[ription]em
post id tem[pus auctoritate omnibus praestiti pote]/[st]atis
a[utem n]ihilo ampli[us habui
quam ceteri qui fuerunt mi]hi quo/que in ma[gis]t[rat]u
conlega[e] / [35] tertium dec[i]mum consulatu[m
cum gerebam senatus et eque]ster ordo / populusq[ue] Romanus
universus [appellavit me patrem p]atriae idque / in vestibu[lo
a]edium mearum [i]nscriben[dum esse et in curia e]t in foro Aug(usto)
/ sub quadr[igi]s quae mihi [ex] s(enatus) c(onsulto) pos[itae sunt
censuit cum scri]psi haec / annum age[b]am septuagens[imum sextum]
/ Summa pecun[i]ae quam ded[it in aerarium vel plebei Romanae vel
di]mis/sis militibus denarium se[xi]e[ns milliens] / opera fecit nova
aedem Marti[s Iovis Tonantis et Feretri Apollinis] / divi Iuli Quirini
Minervae [Iunonis Reginae Iovis Libertatis] / Larum deum Penatium
Iuv[entatis Matris deum Lupercal pulvina]r / ad circum curiam cum
Ch[alcidico forum Augustum basilic]a[m]
/ Iuliam theatrum Marcelli [--- nemus quod
est trans T]iberim / Caesarum / refecit Capito[lium sacra]sque aedes
[nu]m[ero octoginta] duas th[eat]rum Pom/pei aqu[arum ductus vi]am
Flami[niam] / impensa[rum in spect]acu[la
circensia et munera] gladiatorum
at[h]/[letasque et venationes
et naum]ac[hiam ---] dona [---
op]pi[dis colonis] / [in Italia oppidis in
provinciis ter]rae motu incendioque c[o]nsum/ptis a[u]t [viritim amicis
senat]oribusque quorum census explevit / in[nu]mer[abilia] // GR |
|
|
|