LETTER
OF THE DEAN OF JERSEY ( AD 1308 ) |
( J.-F. Lemarignier, Bibliothèque de l'École des Chartes, 101, 1940, pp. 162-163 ). |
Universis
hec visuris, decanus de Insula Guersoii, Constanciensis dyocesis, salutem
in Domino. Noveritis quod in nostra presencia et in jure coram nobis
apud Sanctum Helerium in dicta insula personaliter constitutus, Henricus
de Sancto Martino, clericus, confessus fuit se habuisse et recepisse
a viris religiosis et honestis abbate monasterii Sancti Michaelis de
periculo maris et ejusdem loci conventu quemdam librum vocatum Dygestum
vetus, titulo commodati, quem quidem librum obligavit se redditurum
dictis religiosis vel ejus legitimum valorem videlicet decem libras
bonorum parvorum Turonensium ad eorum beneplacitam voluntatem, ad que
tenenda ipsum clericum presentem volentem et consentientem, justicia
exigente, condempnamus. Valete. Actum et datum anno Domini millesimo
trecentesimo octavo, die Lune ante nativitatem Domini.
|
|