22 Et
hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et
miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis :
23 “ Bene sit Romanis et genti Iudaeorum
in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab
eis. 24 Quod si institerit bellum Romanis
prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 25 auxilium
feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno 26 et
proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum,
naves, sicut placuit Romae ; et custodient mandata eorum, nihil
accipientes. 27 Similiter autem et si
genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo,
prout eis tempus permiserit ; 28 et
adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit
Romae ; et custodient mandata haec absque dolo. 29 Secundum
haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum. 30 Quod
si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient
ex proposito suo ; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata
erunt. 31 Et de malis, quae Demetrius
rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes : “ Quare gravasti
iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos ? 32 Si
ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus
tecum mari terraque ” ”. |