STATUTA DALPHINATUS
  
Libertates et privilegia totius Dalphinatus
   
( March 14, AD 1349 )
 

 
( J.-P. de Valbonnais, Histoire de Dauphiné.., 2nd ed., Geneva, 1722, II, CCLXXIII ).
  
~ Text submitted by Prof. Dr. Martial Mathieu ~
 

 

1    10    20    30    40    50

 

 
      In nomine Domini nostri Jhesu Christi, amen. Noverint universi et singuli, presentes pariter et futuri, quod anno nativitatis ejusdem Domini millesimo tercentesimo quadragesimo nono, indictione secunda, die quartadecima mensis Martii, pontificatus Sanctissimi Patris et domini nostri Clementis, digna Dei providentia pape VI., anno septimo, illustris princeps dominus Humbertus dalphinus Viennensis, constitutus propterea que sequitur coram me, Humberto Pilati, notario publico, et testibus infrascriptis, ipse siquidem dominus dalphinus, liberalitatis patrocinio et gratitudinis aminiculo non indigne, sicut asseruit, stimulatus, in sue mentis intelligentia commemorans quibus et quantis prelati et alie ecclesiastice persone, barones, bannereti, proceres, nobiles, valvassores et franchi, universitates, communitates et ceteri subditi Dalphinatus, universaliter universi et singulariter singuli, erga ipsum dominum et predecessores ejusdem, reverentiis et obedientiis debitis et fidelitatibus illibatis, nec minus circa protectionem honoris, nominis et jurium Dalphinatus, ut veri pugiles, videlicet prelati et ceteri ecclesiastici consiliis opportunis, alii vero etiam consiliis et bellicoso frequenter certamine, curis sollicitis claruerunt, volens eos et eorum singulos in suis bonis antiquis usibus et consuetudinibus, privilegiis et libertatibus, etiam amplioribus, futuris et perpetuis temporibus confoveri, et ne forsan successorum ambitiose desiderationis eventus, aut sinistrorum interpretum intellectus, ipsos usus, consuetudines, privilegia et libertates variet, dirimat, seu novis et perniciosis inventionibus deviet a luminibus claritatis, predictis et aliis prelatis, baronibus, banneretis, proceribus, nobilibus, valvassoribus et franchis, universitatibus, communitatibus et ceteris subditis Dalphinatus et aliarum terrarum ipsius domini dalphini, ac heredibus et successoribus eorumdem et mihi, notario supra et infrascripto, tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine ipsorum et omnium et singulorum quorum interest et interesse poterit in futurum, prout eos et eorum singulos universaliter et singulariter tangunt et tangere poterunt infrascripta, consideratione premissorum et in remissionem peccatorum suorum et predecessorum suorum, illorum maxime que in facto monetarum, exactionibus gabellarum et fogagiorum, et in dampnis datis terre sue, quando ibant vel revertebantur cavalgate, seu in comestionibus factis per eum et predecessores suos aut familiares, canes, venatores, equos, somerios, falcones vel garciones eorum in ecclesiis, abbatiis, prioratibus et aliis domibus ecclesiasticis aut aliis quibuslibet Dalphinatus et terrarum ceterarum dicti domini dalphini, hactenus incurrerunt, fecit, dedit, donavit, concessit et declaravit, pro se et successoribus suis in perpetuum, declarationes, privilegia, libertates, immunitates, franchesias, concessiones et gratias que et prout inferius continentur.

I. –  De gagiis solvendis quando pro cavalgatis aut alias mandantur nobiles.


 
      In primis voluit, ordinavit, concessit et declaravit prefatus dominus noster dalphinus, pro se et suis perpetuo successoribus quibuscumque, quod quotiens et quandocumque ac quovis tempore ipsum vel successores suos mandare continget ad se venire barones seu alios nobiles Dalphinatus aut aliarum terrarum suarum pro cavalgatis aut aliis negotiis ipsius Dalphinatus seu terrarum aliarum dicti domini dalphini, vel alia causa quacumque, ipse dominus dalphinus et successores sui eisdem baronibus et nobilibus mandatis et venientibus, veniendo, stando et redeundo, gagia debita, justa et consueta solvere teneantur.

II. –  De equis emendandis predictis pro cavalgatis.


 
      Item, quod quotiens et quandocumque ipsum dominum dalphinum vel successores ejusdem continget cavalgatas mandare, si, ex quo barones, nobiles vel alii mandati pro dictis cavalgatis recesserint de eorumdem domibus, eundo ad dictas cavalgatas vel inde redeundo, quocumque caso fortuito, sine lata culpa eorum, amiserint equum, roncinum vel somerium qualitercumque, ipse dominus dalphinus et successores ejusdem teneantur et debeant dictum equum, roncinum seu somerium emendare.

III. –  De equis emendandis etiam si in stabulo morirentur.


 
      Item, si et quandocumque continget aliquem ex eis emere equum pro guerra dalphinali, quod qualitercumque ipse equus moriretur, etiam in stabulo, dumtamen sine dolo et fraude, et sine lata culpa illius cujus esset, ipse dominus dalphinus et successores sui emendare debeant dictum equum.

IV. –  De redemptione captivorum.


 
      Item, quod si, quocumque tempore, pro guerra dicti domini dalphini vel successorum suorum aut alias mandati per dominum dalphinum vel ejus baillivum, barones, nobiles vel alii subditi Dalphinatus seu aliarum terrarum suarum, per inimicos dalphinales eorum aliquis vel aliqui capiantur, ipse dominus dalphinus et successores sui ipsum captum vel captos redimere teneantur et ab inimicis totaliter liberare ; et tunc captivi qui caperentur de inimicis Dalphinatus per subditos Dalphinatus quoscumque, ad ipsum dominum dalphinum et successores suos debeant pertinere.

V. –  De clamis et datis remissis.


 
      Item, cum ipse dominus dalphinus, ut asserebat, a subditis suis de datis et clamis majoris curie Viennesii et aliis, que a paucis temporibus levari consueverunt in aliis curiis Dalphinatus et ceterarum terrarum [suarum], multas habuerit querimonias et querelas, asserentibus subditis, ipsas datas et clamas in modicum ipsius domini dalphini comodum cedere, et in maximum detrimentum et exheredationem eorum, ipse dominus dalphinus datas ipsas et clamas curie Viennesii et alias quascumque a paucis temporibus levari consuetas, ubicumque et in quacumque curia sui Dalphinatus et aliarum terrarum suarum leventur, remisit, amovit, quittavit et totaliter revocavit.

VI. –  De numero servientum moderato.


 
      Item, voluit, ordinavit et declaravit ipse dominus dalphinus, numerum maigneriorum seu servientum curie, in quibuscumque curiis, castris et terris ipsius domini dalphini et successorum suorum, moderari et moderatum teneri, secundum quod ipse dominus dalphinus alias, in suis statutis et ordinationibus, ordinavit, ne propter multitudinem ipsorum maigneriorum graventur nimis subditi Dalphinatus.

VII. –  De pignorationibus non faciendis in domibus.


 
      Item, quod maignerii vel alii officiales dalphinales, in domibus baronum seu aliorum nobilium Dalphinatus seu aliarum terrarum suarum, pignorare non possint nec debeant infra domos ipsas, quamdiu pignora sufficienta ipsorum pignorandorum extra domos eorum poterunt reperire, ad evitandum scandala que inde possent forsitan evenire.

VIII. –  De testamentis non publicandis.


 
      Item, quod deinceps, in quacumque curia Dalphinatus vel alibi infra Dalphinatum seu terras ipsi Dalphinatui mediate vel immediate subjectas, nulla publicentur vel publicari debeant testamenta nuncupativa, nec ad id quispiam compellatur, nisi dumtaxat in casu quo heres universalis institutus ipsum peteret publicari testamentum nuncupativum, in quo esset scriptus et institutus heres.

IX. –  De moderatione sigillorum et scripturarum servanda.


 
      Item, voluit et concessit dictus dominus dalphinus quod ordinationes alias facte per eum super moderamine sigillorum et scripturarum notariorum curiarum quarumcumque [Dalphinatus] et [aliarum]terrarum suarum renoventur et in firmam observantiam tenenantur.

X. –  De novis gabellis remissis.


 
     Item, omnes et singulas gabellas novas, ubicumque in Dalphinatu et aliis terris suis, per eum vel predecessores suos seu alias personas quascumque introductas et impositas quoquo modo, a tempore felicis recordationis domini Humberti dalphini Viennensis, avi paterni dicti domini Humberti dalphini presentis, citra, ipse dominus dalphinus abstulit, amovit, quittavit et totaliter revocavit, nolens quod ex nunc in antea dicte gabelle nove aliqualiter exigantur, antiquis dumtaxat gabellis et pedagiis in suis antiquis et bonis usibus et vigoribus permansuris ; et ne fiat ignorantia sive error que fuerint antique vel nove gabelle, voluit ipse dominus dalphinus et ordinavit quod super hoc inquisitio, informatio et declaratio fiat et commissio certis personis que eas habeant declarare.

XI. –  De moneta cudenda.


 
      Item, voluit, statuit, ordinavit et declaravit ipse dominus dalphinus quod deinceps perpetuo fiat moneta certa et durabilis, secundum quod pro utilitate patrie melius poterit ordinari, et quod ipse dominus dalphinus seu successores ejusdem deinceps non recipiant nec recipere possint, modo quocumque, pro dominio et seigneuria suis in monetis cudendis quibuscumque, perpetuis temporibus, nisi dumtaxat unum grossum Turonensem argenti pro qualibet marcha argenti fini quam operari et cudi continget in eisdem monetis.

XII. –  De prima cognitione habenda in rebus emphiteotecariis.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit ipse dominus dalphinus quod barones, nobiles et alii Dalphinatus et aliarum terrarum suarum, in possessionibus et rebus que moventur seu tenentur aut tenebuntur imposterum de dominio vel emphiteosi eorumdem, habeant et habere possint primam cognitionem, si querelantes de et super ipsis rebus seu possessionibus velint primo ad eos recurrere, et quod ipsis querelantibus possint dare judices non suspectos, et pro censibus eorum pignorare emphiteotos in domibus eorum vel extra, et fructus excrescentes in ipsis rebus emphiteotecariis pro suis censibus saysire, et ipsas res emphiteotecarias pronunciari facere cecidisse in commissum per judices non suspectos.

XIII. –  De nobilibus et aliis dalphinatus non extrahendis a dalphinatu.


 
      Item, voluit, concessit, ordinavit et declaravit ipse dominus dalphinus, barones, nobiles et alios quoscumque subditos Dalphinatus et aliarum terrarum suarum non teneri nec debere sequi ipsum dominum dalphinum nec successores ejusdem, nec trahi posse, extra limites Dalphinatus, pro guerra quacumque, nisi pro guerra dalphinali, sine eorum speciali voluntate pariter et consensu, nec ad id compelli possint quomodolibet in futurum.

XIV. –  De inquisitionibus non faciendis propter guerram nobilium.


 
    Item, quod si contingeret guerram moveri inter barones seu alios nobiles Dalphinatus aut aliarum terrarum subjectarum dicto domino dalphino, quod de ipsa guerra, offensis vel forefactis provenientibus ex eadem, non inquiratur nec inquiri possit ex officio curie dalphinalis, nisi primitus de ipsa guerra seu de offensis vel forefactis non faciendis, per dictam dalphinalem curiam, specialis inhibitio facta esset ; post autem ipsam inhibitionem specialem factam per dictam curiam dalphinalem, possit ipsa dalphinalis curia, ex officio curie et alias, inobedientes et contra facientes inquirere et punire.

XV. –  De fortibus domibus faciendis.


 
      Item, voluit, concessit et ordinavit ipse dominus dalphinus quod quicumque subditi Dalphinatus et aliarum terrarum domino dalphino subjectarum possint et sibi liceat, in quacumque parte Dalphinatus et aliarum terrarum predictarum, quilibet in re sua propria dumtaxat, facere domos fortes pro libito voluntatis, dummodo dicte domus non fiant in locis esponderiis seu limitrophis ; tali etiam conditione adjecta, quod ille domus construende fortes non possint accipi vel recognosci, per illos quorum erunt, de feudo alicujus domini vel persone, nisi prius presentate fuerint domino territorii in quo dicte domus fierent, et ita quod ille dominus territorii habeat prerogativam et possit habere dictam domum vel ejus feudum ante omnes alias personas pro eodem pretio quo dominus ipsius domus, si ipsam domum venderet aut recognoscere vellet ab alio, de ea legitime et sine fraude inveniret.

XVI. –  De inquisitionibus non faciendis sine denuntiatore et articulis tradendis.


 
      Item, quod nulla inquisitio contra ipsos subditos Dalphinatus aut aliarum terrarum suarum fieri debeat neque fiat in non notoriis criminibus, nisi appareat legitimus accusator vel denuntiator, et eo casu reddi debeant articuli inquisitionis predicte accusato, antequam respondere quomodolibet compellatur, exceptis tamen gravioribus criminibus, in quibus possit quandocumque et contra quemcumque inquiri ex officio curie dalphinalis, quequidem graviora voluit ipse dominus dalphinus intelligi secundum leges et etiam declarari.

XVII. –  De subditis non trahendis extra eorum judicaturia pro inquisitione.


 
      Item, quod predicti subdit Dalphinatus aut aliarum terrarum suarum, pro aliqua inquisitione contra eos fienda, trahi non debeant neque possint extra judicaturam dalphinalem sub qua deliquissent, nisi tamen ipse dominus dalphinus vel successores sui coram se vel coram consilio assistente eisdem infra Dalphinatum ipsos vocare vellent et habere, contra quos esset dicta inquisitio facienda.

XVIII. –  De talliis et coroatis non faciendis hominibus ecclesiarum et nobilium.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit ipse dominus dalphinus quod homines ligii ecclesiarum, nobilium et valvassorum non debeant neque possint compelli ad faciendum domino dalphino coroatas, neque talliari vel compelli ad solvendum tallias eidem domino vel successoribus suis, nisi pro utilitate vel necessitate publica locorum in quibus ipsi homines habitant aut habitabunt temporibus profuturis.

XIX. –  De stabilitis remissis.


 
      Item, quod nec ipsi homines nec alii quicumque homines seu subditi Dalphinatus aut aliarum terrarum dicti domini dalphini teneantur ad aliquas stabilitas, ymo ab eis sint quitti et immunes, prout alias ipse dominus dalphinus ipsas stabilitas remisit, secundum quod continetur in instrumentis alias receptis et confectis per me, notarium infrascriptum.

XX. –  Quod nobiles mandentur in cavalgatis domini per litteras gratiosas proprias domini sine penis.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit ipse dominus dalphinus quod quandocumque et quotiens per ipsum dominum dalphinum seu successores ejusdem continget cavalgatas mandari, mandentur et requirantur barones et nobiles Dalphinatus et aliarum terrarum suarum per proprias litteras domini gratiose, non autem sub penis vel mulctis, nisi hoc esset quod mandarentur pro celeri succursu terre, castri aut aliorum jurium Dalphinatus, aut nisi contumaciter recusarent venire.

XXI. –  De hominibus ecclesiarum et nobilium non recipiendis in villis franchis et franchesiis sine facta emenda.


 
      Item, quod si dominus dalphinus vel aliquis ex successoribus suis vellet quocunque tempore aliquam villam francam facere, homines quicumque ecclesiarum vel nobilium Dalphinatus aut alterius terre sue in franchisiis dicte ville nequaquam recipi debeant vel admitti, nisi prius facta fuerit emenda competens ipsis ecclesiis vel nobilibus quorum homines reciperentur aut recipi peterentur in franchesiis antedictis.

XXII. –  De rebus feudalibus dandis in emphiteosim.


 
      Item, quod barones, nobiles et ceteri Dalphinatus et aliarum terrarum dicto domino immediate subjectarum res quas tenent a domino dalphino et tenebunt a suis successoribus in feudum possint aliis personis dare et tradere impune in emphiteosim sub certo censu vel in feudum sine requisitione dicti domini dalphini vel successorum suorum, dummodo predicti sic dantes vel tradantes dictos census seu feudum a domino dalphino qui nunc est et pro tempore fuerit recognoscant, et hoc salvo specialiter et excepto quod castra, villas [sic], loca vel jurisdictiones que a dictis dominis dalphinis tenerentur in feudum aliis personis in emphiteosim vel in feudum nullatenus dari possint, nisi de ipsorum dominorum dalphinorum expressa procederet voluntate.

XXIII. –  De executionibus non faciendis per officiales domini in terris banneretorum, nisi ipsis prius requisitis.


 
      Item, voluit, concessit, ordinavit et declaravit dictus dominus dalphinus quod quicumque seu aliqui maignerii vel familiares curie dalphinalis non possint nec debeant infra castra, villas seu mandamenta baronum, banneretorum aut aliarum nobilium Dalphinatus habentium jurisdictionem, merum et mixtum imperium, limitata, quamcumque exequtionem facere, nisi ipsis dominis locorum et jurisdictionis, infra que dictam executionem ipsi maignerii facere vellent, primitus modo debito requisitis, vel nisi ipsi domini in justis requisitionibus sibi factis exequendis manifeste existerent negligentes, ita quod de negligentia appareret vel constaret per testes, instrumenta vel litteras, non autem per solam relationem maigneriorum vel familiarum qui dictam executionem facere niterentur.

XXIV. –  De bonis dampnatorum fisco non applicandis.


 
      Item, voluit, ordinavit, concessit et declaravit idem dominus dalphinus quod bona quorumcumque dampnatorum seu dampnandorum imposterum per curiam delphinalem seu per curiam cujuscumque baronis vel bannereti aut alterius Dalphinatus vel alterius terre dicti domini dalphini subjecte jurisdictionem habentis, non applicentur nec applicari fisco valeant, nec quomodolibet confiscari, nisi in heresis et lese majestatis ac aliis a jure permissis casibus, in quibus sunt et debent dampnatorum bona curie confiscanda.

XXV. –  De mulieribus non compellendis vi maritari.


 
      Item, quod ipse dominus dalphinus seu successores ejusdem vel quivis officiales eorum aut etiam barones, bannereti vel alii subditi Dalphinatus aut aliarum terrarum suarum jurisdictionem habentes non possint nec sibi liceat mulierem quamcumque, cujuscumque status vel conditionis existat, Dalphinatus vel eidem mediate aut immediate subjectam, vel ejus parentes aut amicos, directe vel indirecte, compellere per penas vel mulctas aut aliis viribus cohactivis ad maritandum cum quocumque homine, nisi quathenus de ipsius mulieris processerit voluntate.

XXVI. –  De successionibus.


 
      Item, ordinationes et declarationes olim habitas atque factas in pactionibus primis habitis inter serenissimum principem et dominum nostrum, dominum Philippum, Dei gratia Francorum regem, et dictum dominum dalphinum super successione Dalphinatus et aliarum terrarum suarum, quoad successiones bonorum et hereditatum subjectorum ipsius Dalphinatus et ceterarum terrarum dicto domino dalphino subjectarum, concessit iterum ipse dominus dalphinus, quantum in eo est dictis subditis Dalphinatus, prout in dictis pactionibus continetur, hoc adjecto quod omnia et singula feuda et retrofeuda Dalphinatus presumantur et intelligantur esse antiqua, nisi ipse dominus dalphinus vel successores sui ipsa vel aliqua ex ipsis clare ostenderent esse nova.

XXVII. –  De victualibus non capiendis.


 
      Item, quod ipse dominus dalphinus vel successores ejusdem, per se ipsos aut castellanos vel officiales eorum seu per alias interpositas personas, non possint nec debeant levare vel retinere victualia quecumque in Dalphinatu pro provisione hospitii vel cavalgatis ipsorum dominorum aut alias quovismodo, nisi pro justo pretio quo dicta victualia eo tunc communiter venderentur, et nisi primitus de dicto pretio illis quorum essent dicta victualia, realiter per solutionem aut responsionem sufficientem ydonee persone, que se obligaret de solvendo infra unum mensem proximum dictum pretium post acceptationem dictorum victualium, cautum esset, ita quod essent creditores contenti.

XXVIII. –  De remissione gardarum.


 
      Item, voluit idem dominus dalphinus quittas esse et quittavit pariter et remisit gardas quascumque et garderios facientes dictas gardas quas et quos habet in castris, villis seu mandamentis baronum et banneretorum quorumlibet, dicti domini dalphini a decem annis citra receptas, dummodo et non alias ipsi barones et bannereti gardas etiam et garderios hominum dicti domini dalphini et aliorum quorumcumque Dalphinatus subditorum quittent similiter et remittant, promittens ipse dominus dalphinus deinceps nullas gardas vel garderios recipere de hominibus baronum vel banneretorum quorumlibet Dalphinatus vel aliarum terrarum suarum, nisi de dominorum immediatorum illorum garderiorum qui se vellent in dalphinali garda ponere procederet voluntate.

XXIX. –  De cognitione et punitione quorumcumque delictorum et excessum comittendorum in terris banneretorum et aliorum habentium jurisdictionem.


 
      Item, voluit, concessit, ordinavit et declaravit dictus dominus dalphinus quod omnes et singuli barones, bannereti et alii subditi Dalphinatus et aliarum terrarum suarum habentes castra, loca, villas et jurisdictiones limitatas in Dalphinatu predicto aut aliqua ejus parte vel in aliis terris suis, cum mero et mixto imperio, habeant et habere debeant cognitionem et punitionem quarumcumque offensarum vel criminum committendarum seu committendorum quandocumque, ubicumque et per quamcumque personam et in quocumque loco et in quacumque persona, infra tamen districtum et jurisdictionem ipsorum, deliquerit, et quod punitio fiat per curiam et officiales eorum et ad voluntatem eorum, nec pretextu alicujus rei seu alio colore quesito vel privilegio, possit curia dicti domini dalphini superior manus imponere ; et quod ipsi et quilibet eorum et eorum heredes et successores de predictis possint infra districtum et jurisdictionem suam punire collegia et monopolia illicita et cetera crimina enormia, sive predicta omnia vel alia crimina vel delicta committantur in ecclesiis et cimeteriis, locis sacris et aliis privilegiatis, et itineribus et viis publicis, et in personis privilegio cleri privilegiatis, sive in rippariis, nemoribus, furnis, molendinis et tabernis, sive pecunialis sit punitio, sive corporalis, ad ipsos barones, banneretos et alios jurisdictionem habentes et suos heredes et successores pertineat punitio pleno jure, prout infra districtum et juridsictionem eorumdem committantur seu perpetrabuntur crimina vel delicta ; et delinquentes in eorum jurisdictione et districtu, si infra jurisdictionem dalphinalem reperiantur, quod, requisiti dicti domini dalphini officiales per ipsos vel eorum alterum ad quem spectabit seu eorum officiales, ipsos remittere incontinenti teneantur et debeant eisdem baronibus, banneretis vel aliis nobilibus vel eorum officialibus requirentibus, absque dilatione morosa et alterius exspectatione mandati, facta sibi fide summaria, prout exiget justitia, de commissis ; exceptis tamen a predicto capitulo et qualibet ejus parte, omnibus et singulis officialibus domini dalphini, et exceptis familiaribus hospitiorum domini dalphini et domine dalphine, in quibus nullam habeant jurisdictionem vel punitionem, ubicumque delinquant, dicti barones, bannereti vel alii jurisdictionem habentes nec eorum successores ; verum, si ipsi officiales delinquant infra jurisdictionem dictorum baronum, banneretorum aut aliorum jurisdictionem habentium, ut supra, in notoriis excessibus vel atrocioribus criminibus, eos capere possint dicti barones, bannereti vel alii et curia sua, et captos remittere curie domini dalphini pro justita facienda ; et exceptis etiam hominibus ligiis domini dalphini immediate sibi subjectis, undecumque sint et ubicumque consistant, in quibus etiam nullam habeant punitionem, si et quando eos delinquere contingeret in regaliis predictis, et si contingeret homines dicti domini dalphini delinquere infra districtum et jurisdictionem dictum baronum, banneretorum aut aliorum jurisdictionem habentium, ut supra, extra regalias, et, post delictum commissum, ad regalias vel locum regaliarum confugerent, possit eos capere curia dictorum baronum et aliorum predictorum in dictis locis regaliarum et punire de commissis extra ipsas, ac si in loco delicti capti essent ; et etiam exceptis officialibus dictorum baronum, banneretorum et aliorum habentium jurisdictionem, ut supra, et suorum successorum delinquentibus in ipsis officiis et circa illa, ita quod punitio ad dominum dalphinum et ejus curiam pertineat, si infra sex menses a tempore delicti commissi numerandos officialem sic delinquentem de delicto dicti barones aut alii predicti non correxerint et punierint, ita quod pars lesa non conqueratur exinde ; hoc etiam adjecto quod si homines dicti domini dalphini delinquerent in pedaggis dictorum baronum, banneretorum aut aliarum habentium jurisdictionem, ut supra, non solvendo vel rixando in pedagiatores eorum exercentes officium suum pedagii, tunc ad ipsos pertineat punitio hujusmodi domini dalphini delinquentium in eisdem.

XXX. –  De molendinis novis non construendis per dominum dalphinum in prejudicium aliorum.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit ipse dominus dalphinus quod ipse vel successores sui nova non possint facere vel construere molendina in parte aliqua Dalphinatus seu aliarum terrarum suarum in prejudicium aliorum, qui ab antiquo in locis illis molendina consueverunt habere, et super hiis bone Dalphinatus consuetudines observentur.

XXXI. –  De venatione in nemoribus et forestis.


 
      Item, voluit et concessit ipse dominus dalphinus quod omnes et singuli barones et nobiles Dalphinatus et aliarum terrarum suarum possint imune venari in Dalphinatu et aliis terris dicti domini dalphini, et in ipsius domini dalphini nemoribus et forestis, exceptis forestis de Clay et de Planeysie, et garenis cuniculorum et leporum quibuscumque.

XXXII. –  De equis et roncinis non accipiendis.


 
      Item, concessit, voluit et declaravit ipse dominus dalphinus quod ipse vel successores ejusdem seu alius pro eis non possint nec debeant pro quocumque casu accipere equos, roncinos vel sommerios quarumcumque personarum ecclesiasticarum aut nobilium Dalphinatus seu aliarum terrarum suarum, nisi quathenus de ipsorum procederet voluntate.

XXXIII. –  De remissione apperturarum et commissionum, ac manumortua.


 
      Item, ipse dominus dalphinus, benivolentia ductus misericordiaque erga quoscumque suos subditos Dalphinatus et aliarum terrarum suarum, ex certa scientia et de gratia speciali, omnes et singulas appertiones et commissiones feudorum, retrofeudorum et rerum quarumcumque emphiteotecariarum sibi competentes quocumque titulo sive causa, etiam si manumortua, vel alias, reperiantur aut reperiri possint apperta vel commissa eidem domino dalphino, usque ad diem hodiernam, de quibus non esset ad debitam executionem deventum, sive eidem sint ajudicata, sive non, exceptis illis que in casu vel propter casum proditionis essent vel esse reperirentur commissa, remisit et quittavit omnibus et singulis suis subditis antedictis et mihi, notario infrascripto, tamquam publice persone stipulanti et recepienti nomine omnium et singulorum quorum interest vel interesse poterit.

XXXIV. –  De non appellando a preceptis et penis banneretorum, nisi in certis casibus.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit prefatus dominus noster dalphinus quod a preceptis vel penarum impositionibus castellanorum vel maigneriorum aut aliorum officialium baronum seu banneretorum Dalphinatus et alterius terre sue appellari non possit ad curiam dalphinalem, nisi primitus requisitis ipsis baronibus vel banneretis de revocandis preceptis vel penarum impositionibus ipsorum castellanorum vel aliorum officialium que processissent aut dicerentur minus debite processisse.

XXXV. –  De non extrahendis subditis dalphinatus pro causis quibuscumque extra eorum judicaturam, nisi coram domino vel consilio.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit idem dominus dalphinus quod si quotienscumque ipse dominus dalphinus vel successores ejusdem aut alius quivis pro eo voluerint contra quemcumque suum subditum aliquam causam civilem, realem vel criminalem movere, seu etiam mixtam, reus trahi non posset nec debeat quoquomodo ad quodcumque forum, nisi dumtaxat coram judice ordinario illius judicature sub qua deget reus ipse, seu sub qua res sita erit (si questio realis fuerit), vel coram commissario speciali deputato per dominum dalphinum qui nunc est et pro tempore fuerit, et ille deputatus cognoscere non possit, nisi in judicatura rei et ad expensas domini et non rei, nisi tamen ipse dominus dalphinus vel successores sui, coram se personaliter vel coram consilio eidem assistente, infra Dalphinatum, vellent dictum reum evocare et examinare aut examinari facere dictam causam.

XXXVI. –  De inquisitionibus non faciendis pro rebus domini occupatis, sed via ordinaria agatur.


 
      Item, voluit et concessit dictus dominus dalphinus quod pro quacunque occupatione rerum vel jurium dalphinalium facta seu facienda per quoscunque suos subditos, per viam inqueste vel alias, nisi dumtaxat via ordinaria, non possit procedi quomodolibet contra eos.

XXXVII. –  De sede judicis appellationum apud gratianopolim.


 
      Item, quia Gratianopolitana civitas locus insignis et communis est toti Dalphinatui [sic] inter ceteros Dalphinatus, ibique sedes appellationum esse consuevit pro majori parte temporibus retroactis, voluit, concessit, decrevit et declaravit dictus dominus dalphinus quod dicta sedes judicature majoris appellationum Dalphinatus sit et esse debeat perpetuis temporibus in civitate predicta, in qua judex qui nunc est et successores sui qui pro tempore fuerint super causis appellationum debeant et teneantur, et non alibi, continue residere.

XXXVIII. –  De judice appellationum in terra fucigniaci.


 
      Item, quia baronia Terre Fucigniaci ab alia terra Dalphinatus distat, guerrarum temporibus multis hostibus interjectis, propter quod exeundi dictam terram et redeundi ad ipsam nobilibus et aliis subditis dalphinalibus dicte terre difficilis et periculosus est aditus et egressus, voluit et concessit ipse dominus dalphinus quod in dicta baronia Terre Fucigniaci fiat et ponatur perpetuis temporibus judex appellationum qui de causis appellationum evenientibus in dicta terra cognoscat et illic resideat continue, quodque, pro causis appellationum vel alia causa quacumque civili vel criminali, quicumque homines dicte terre extrahi non possint, conveniri vel citari per ipsum dominum dalphinum vel successores ejusdem aut quosvis officiales eorum extra dictam terram, nisi dumtaxat pro dalphinalibus cavalgatis, et si quovis modo alias per dominum dalphinum vel alium ejus nomine citarentur, parere non teneantur impune, secundum quod in aliis eorum libertatibus continetur.

De terra fucigniaci non alienanda a dalphinatu.


 
      Voluit, concessit, decrevit et declaravit etiam dominus dalphinus quod dicta baronia Terre Fucigniaci, cum suis nobilitatibus, juribus et pertinentiis, illi qui dalphinus fuerit Viennensis perpetuis temporibus debeat remanere, et quod ipse dominus dalphinus vel successores sui dictam baroniam seu aliquam partem, dignitatem aut castra ejusdem non possint ab illo qui dalphinus fuerit separare, nec in alium quemcumque transferre quovis modo, titulo sive causa.

XXXIX. –  De judice appellationum in terra turris tempore guerre.


 
      Item, voluit et concessit dictus dominus dalphinus quod, si et quandocumque guerram fore contingeret inter Dalphinatum Viennensem et Sabaudie comitatum, dalphinus qui tunc fuerit teneatur et debeat judicem appellationum constituere et creare in baroniis Terre Turris et Vallis Bone, qui judex de causis appellationum pendentium ex tunc coram majore judice appellationum Dalphinatus, et etiam de novis appellationibus emergentibus dicta guerra durante cognoscere habeat, quamdiu dicta guerra duraverit et non ultra.

XL. –  De equis et canibus non ponendis in sojorno in domibus ecclesiasticarum vel aliis dalphinatus.


 
      Item, voluit, concessit et ordinavit dictus dominus dalphinus quod ipse dominus dalphinus vel successores sui deinceps non possint nec debeant mittere vel ponere pro sejorno equos, roncinos, canes venaticos, venatores, familiares seu alios garciones eorum in domibus religiosorum vel aliarum personarum ecclesiasticarum aut aliorum quorumcumque dalphinalium subditorum, nisi hoc facerent ad expensas et cum expensis ipsius domini dalphini vel successorum suorum, et si contrarium facere attemptarent, licitum sit unicuique ipsos non admittere, ymo possint eos repellere et expellere licite.

XLI. –  De inventariis non faciendis.


 
      Item, voluit, concessit, ordinavit et declaravit prefatus dominus dalphinus quod per quacunque curiam dalphinalem non fiant amodo nec fieri debeant neque possint inventaria bonorum quorumcumque subditorum dalphinalium morientium, nisi ad requestam heredum vel substitutorum aut exequtorum illorum morientium, ubi testamento facto ipsos contingeret mori, vel nisi ad requisitionem propinquorum pupilli vel pupillorum qui deberent succedere mortuo intestato, vel in aliis casibus in jure expressis, quacumque consuetudine contraria non obstante ; predicta concedens ipse dominus dalphinus dummodo bannereti Dalphinatus in terris suis faciant.

XLII. –  De inquirendo super facto usure.


 
      Item, cum pro parte subditorum dalphinalium supplicatum fuerit ipso domino dalphino quod contra aliquem subditum Dalphinatus de ipso Dalphinatu oriundum non possit inquiri, directe vel indirecte, ex officio curie dalphinalis super crimine usurarum, et quod bona morientium non possent vel deberent ex causa predicta quovis modo saysiri, capi vel arrestari per ipsam curiam dalphinalem, voluit et concessit ipse dominus dalphinus quod servetur super hoc jus commune.

XLIII. –  De non committendis feudis postquam semel recognita fuerint.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit ipse dominus dalphinus quod, postquam aliquis nobilis Dalphinatus aut aliarum terrarum suarum semel fecit homagium et recognitionem domino dalphino qui nunc est vel successoribus suis pro feudis que tenent [sic] vel tenebunt [sic], ipsa feuda vel retrofeuda committi vel apperiri non possint, esto quod successoribus dalphinis homagium et recognitionem non fecerint, nisi ita esset quod ille nobilis qui homagium fecisset, requisitus per domini successores homagium et recognitionem facere contumaciter recusaret ; hoc concedens ipse dominus dalphinus dictis nobilibus, si ipsi et illis qui hoc idem concedent et ita utentur hominibus eorumdem ; alias autem illos qui predicta non concederent hominibus suis, aut aliter hoc casu uterentur, in eis gaudere non vult, sed eos excludit presenti privilegio, ipsum cassans et irritans quoad illos.

XLIV. –  Quod nobiles possint conducere quos voluerint, exceptis etc...


 
      Item, voluit, concessit et declaravit ipse dominus dalphinus quod quicumque nobiles Dalphinatus et aliarum terrarum suarum possint conducere, tempore guerre et alio quocumque, amicos suos per Dalphinatum impune, dummodo de ipsis conducendis, videlicet de ceris personis, non esse facta prohibitio nominatim, et dummodo ipsi conducti non vadant ad procurandum dampnum vel dedecus domini dalphini vel sui quomodolibet Dalphinatus.

XLV. –  De delinquentibus remittendis.


 
      Item, voluit, concessit et declaravit ipse dominus dalphinus quod de quocumque delinquente infra
jurisdictionem alicujus subditi Dalphinatus vel aliarum terrarum suarum limitatam, cum mero et mixto imperio, si ipse delinquens reperiatur infra jurisdictionem curie dalphinalis, fiat remissio et fieri debeat, secundum formam juris, illi penes quem vel in cujus jurisdictione deliquerit, per castellanos seu alios officiales dalphinales sub quorum administratione reperiatur, facta informatione summaria ipsis officialibus dalphinalibus de delicto.

XLVI. –  De maigneriis et banneriis domini non faciant eorum officia infra jurisdictiones nobilium.


 
      Item, quod maignerii seu bannerii curie dalphinalis banneare non possint nec debeant in feudis in quibus habent banna et habere consueverunt valvassores seu alii nobiles Dalphinatus.

XLVII. –  De libertatibus et privilegiis observandis.


 
      Item, voluit, concessit et ordinavit ipse dominus dalphinus quod omnes et singule libertates, privilegia et immunitates per eum et predecessores suos, universaliter aut particulariter, concesse et concessa civitatibus, villis, locis, terris, baroniis, marchiis, bayllivatibus aut personis singularibus Dalphinatus seu aliarum terrarum suarum, eisdem, universaliter universis et singulariter singulis, secundum quod concesse sunt, in omnibus et singulis suis capitulis et clausulis, integraliter observentur, eaque et eos ipse dominus dalphinus, per se, heredes et successores suos, promisit et convenit integraliter et inviolabiliter observare.

XLVIII. –  De bonis usibus et consuetudinibus tenendis.


 
      Item, voluit et concessit idem dominus dalphinus quod ceteri boni usus et bone consuetudines Dalphinatus et aliarum terrarum suarum custodiantur, observentur et augmententur, mali autem usus et male consuetudines tollantur et totaliter extirpentur.

XLIX. –  De judicibus et procuratoribus non tenendis in eorum officiis ultra duos annos.


 
      Item, voluit, concessit, decrevit et declaravit ipse dominus dalphinus quod quicumque judices et procuratores Dalphinatus et aliarum terrarum suarum creati et imposterum creandi non teneant nec tenere possint officia judicature vel procurationis in una judicature vel in quocumque loco continue, nisi per duos annos dumtaxat, et cum amoti fuerint ab ipsis officiis, ad ea non resumantur nec possint admitti seu reduci de quinque annis proximis sequentibus quoquo modo.

L. –  De manumortua quittata.


 
      Item, ipse dominus dalphinus, per se et successores suos, remisit, quittavit totaliter et reliquit, ubicumque terrarum et locorum Dalphinatus et [aliarum] terrarum suarum, perpetuo, omnem manum mortuam et omnes jus, actionem et requisitionem quod et que sibi competebant aut competere poterant in barones, banneretos, nobiles, valvassores et alios quoslibet subditos Dalphinatus et terrarum suarum quarumcumque, seu in eorum bonis et hereditatibus quibuscumque, ubicumque sint, occasione manus mortue ; volens et ordinans quod, eodem modo, barones, bannereti, nobiles, valvassores et alii subditi Dalphinatus et aliarum terrarum suarum quittent et remittant et remittere debeant et teneantur perpetuo hominibus et subditis eorumdem manum mortuam quamcumque et omne jus sibi competens et competiturum occasione manus mortue adversus eorum homines seu subditos, seu bona eorum, alias, nisi predictam quittationem et remissionem facerent, aut si ulterius dicta manu mortua uterentur, illi sic utentes et nolentes quittare dictam manum mortuam nequaquam gaudeant nec gaudere possint presenti privilegio remissionis manus mortue, sed ab eo totaliter sint exempti, si et quandocumque casus forsan contingeret in eosdem aut successores eorum.

LI. –  Quod barones, bannereti et nobiles eorum subditos manuteneant in hujusmodi libertatibus, alias non gaudeant ejusdem.


 
      Item, voluit, concessit, ordinavit, decrevit et declaravit sepedictus dominus dalphinus quod barones, bannereti, nobiles et valvassores totius Dalphinatus et cujuslibet ejus partis et aliarum terrarum suarum teneantur et debeant eorum homines et subditos tractare, fovere et manutenere perpetuo in et sub consimilibus libertatibus, privilegiis et immunitatibus que et quales per ipsum dominum dalphinum superius sunt concesse, et si forsan aliqui sint, vel pro tempore fuerint, ex ipsis baronibus, banneretis, valvassoribus vel aliis nobilibus supradictis, qui suos homines et alios eis immediate subjectos tractare nollent vel non tractarent, foverent et manutenerent in libertatibus, privilegiis et immunitatibus antedictis vel consimilibus eis, illi barones, bannereti, nobiles vel valvassores, predicta facere recusantes aut contrarium quomodolibet facientes, nullo modo gaudeant nec utantur, nec gaudere vel uti possint, privilegiis, libertatibus et declarationibus antedictis, illis videlicet quibus suos homines et subditos nollent vel non paterentur uti, ymo, ipsi exempti sint et privati, nec ad eos predicta privilegia, libertates et declarationes quibus suos, ut predicitur, homines et subjectos uti non paterentur, aliqualiter extendant.

LII. –  De juramentis prestandis per novos dalphinos super obsevatione dictarum libertatum.


 
      Et, ut predicte libertates, franchesie, gratie, concessiones, declarationes et privilegia perpetuis temporibus melius et firmiter observentur, voluit, concessit, ordinavit, decrevit et declaravit dictus dominus dalphinus quod quandocumque et quotienscumque in futurum novus dalphinus vel successor veniet ad successionem vel regimen Dalphinatus, antequam ad homagia seu recognitiones feudorum dalphinalium recipienda seu recipiendas quovis modo procedat, et antequam aliqualiter compellere possit aliquam singularem personam vel universitatem ad prestandum et faciendum sibi homagia, fidelitates seu recognitiones, jurare debeat primitus ad Sancta Dei Evangelia per eum corporaliter manutacta, in manibus reverendorum patrum dominorum episcopi Gratianopolitani vel abbati Sancti Anthonii Viennesii, vel vicariorum suorum, servare, custodire et attendere inviolabiliter premissas omnes et singulas declarationes, franchesias, concessiones, libertates et gratias ac privilegia suprascripta, in omnibus et singulis clausulis et capitulis eorumdem ; et si ita esset quod in principio regiminis, ut predicitur, ad debitam requisitionem baronum, nobilium vel universitatum Dalphinatus, seu dictorum dominorum prelatorum vel vicariorum suorum, predictum sacramentum facere recusaret, eo casu, barones, nobiles, universitates quicumque Dalphinatus et cujuslibet ejus partis et aliarum terrarum suarum eidem novo domini successori vel officialibus suis obedire minime teneantur
impune, donec predictum sacramentum prestiterit et feceri publice et per publicum instrumentum.

LIII. –  De juramentis prestandis per bayllivos, judices et procuratores.


 
      Item voluit, concessit, decrevit et declaravit sepedictus dominus dalphinus quod omnes et singuli bayllivi, judices, procuratores et castellani Dalphinatus et aliarum terrarum suarum, qui nunc sunt et qui de cetero fient et ordinabuntur de novo, teneantur et debeant ac efficaciter sint adstricti jurare ad Sancta Dei Evangelia premissas libertates, franchesias, immunitates et declarationes omnes et singulas, in singulis earum clausulis et capitulis, tenaciter custodire et inviolabiliter observare, et si, modo debito requisiti, quilibet eorum dictum sacramentum facere et prestare publice recusarent, impune non paretur cuilibet recusanti ; et si, quod absit, aliquis ex dictis officialibus predictas libertates, privilegia, concessiones vel declarationes, in toto vel in parte, quomodolibet violaret vel infringeret quoquo modo, ubi convictus erit dictus officialis de violatione predicta, teneatur et debeat expensas factas per barones, banneretos, valvassores, nobiles, universitates seu singulares personas prosequentes ipsum officialem de dicta violatione resarcire et solvere, et ad hoc per suum superiorem viriliter compellatur, et nihilominus idem officialis violator dictarum libertatum de perjuria puniatur.
——————
      Que omnia universa et singula suprascripta dictus dominus Humbertus dalphinus, pro se, heredibus et successoribus suis, promisit per pactum expressum, solemni stipulatione vallatum, et juravit, tactis per eum corporaliter Sacrosanctis Dei Evangeliis, obligando etiam bona sua, michi Humberto Pilati, supra et infrascripto, notario publico, tanquam persone publice, presenti, stipulanti et solemniter recipienti, nomine, vice et ad opus omnium et singulorum quorum interest, intererit et interesse poterit quomodolibet in futurum, rata, grata, valida atque firma perpetuis temporibus habere, tenere, attendere et inviolabiliter observare, nunquamque per se vel per alium contrafacere vel venire, nec alicui contravenienti seu contravenire volenti consentire seu quod contraveniatur, dare consilium, auxilium vel juvamen, directe vel indirecte, publice vel occulte ; renuncians ipse dominus dalphinus, ex certa scientia et per juramentum suum, in hoc facto, omni exceptioni juris et facti, omnique privilegio et auxilio cujuscumque juris canonici et civilis, indulgentiis et rescriptis quibus posset contra premissa facere vel venire seu ea vel eorum aliqua infrigere quoquomodo.
      De quibus omnibus et singulis suprascriptis ipse dominus dalphinus voluit et prcepit expresse per me notarium infrascriptum fieri baronibus, banneretis, nobilibus, valvassoribus, universitatibus et singularibus personis Dalphinatus habere volentibus, simul vel separatim, etiam de singulis clausulis et articulis supradictis, tot quot habere voluerint publica instrumenta. Acta fuerunt hec apud Romanis, in domo dicti domini dalphini que fuit olim Berthoni de Maloco, presentibus reverendis in Christo patribus dominis Henrico de Villars, Lugdunensi, et Bertrando de Capelle, Viennensi, archiepiscopis, ac Johanne de Chisiaco, episcopo Gratianopolitano, vocatis et rogatis testibus ad premissa ; Et ego, Humbertus Pilati de Buxeria, clericus Gratianopolitani diocesis, apostolica, imperiali et domini Francorum regis auctoritatibus, notarius publicus, premissis omnibus et singulis, dum, ut suprascripta sunt, agerentur, fierent, declararentur, darentur, donarentur, quittarentur, remitterentur et concederentur per prefatum dominum nostrum dalphinum, anno, indictione, die, loco, pontificatu et coram testibus suprascriptis, presens et personaliter interfui ; hoc inde instrumentum, jussus et requisitus, recepi, notavi et publicavi [...]