EDICTUM
ATHALARICI REGIS Edict of Athalaric ( AD 533-534 ) |
Cassiodorus, Variarum libri XII, IX, 18 ( Fridh, Turnhout, 1973 ). |
Provide
decrevit antiquitas universitatem edictis generalibus admoneri, per
quae et delictum omne corrigitur et excedentis verecundia non gravatur.
cuncti enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi et similis
fit innocentis, quem contigerit sub communione purgari. hinc et nostra
vere pietas custoditur, dum feriato gladio nascitur metus et provenit
sine cruore correctio. commovemur enim placati, minamur otiosi et clementer
irascimur, quando vitia sola damnamus. diu est, quod diversorum querellae
nostris auribus crebris susurrationibus insonarunt quosdam civilitate
despecta affectare vivere beluina saevitia, dum regressi ad agreste
principium ius humanum sibi aestimant feraliter odiosum. quos nunc apte
iudicavimus comprimendos ut eo tempore inimica bonis moribus crimina
persequamur, quo hostibus reipublicae divina virtute resistimus. utrumque
quidem noxium, utrumque pellendum: sed tanto gravius grassantur vitia
quanto probantur interna. unum recumbit in altero. facilius quippe inimicorum
acies cadunt, si nostrorum delicta subducimus. |
[1] Primam
humano generi noxiam pervasionem, sub qua nec dici potest civilitas
nec haberi, severitate legum et nostra indignatione damnamus statuentes,
ut sanctio divi Valentiniani adversum eos diu pessime neglecta consurgat,
qui praedia urbana vel rustica despecto iuris ordine per se suosque
praesumpserint expulso possessore violenter intrare. nec aliquid de
eius districtione detestabili volumus temperatione mitigari, insuper
addentes ut, si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius definitae
idoneus non habetur, deportationis protinus subiaceat ultioni, quia
plus debuit cogitare iura publica, qui se noverat alibi non posse sustinere
vindictam. iudices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus
pertinere, si invasorem, cum possint amovere, pertulerint tenere praesumpta,
et adepti cinguli honore priventur et fisco nostro tantum fiant obnoxii,
quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris
manentibus constitutis. quod si quis in tantam raptatus amentiam tyrannico
spiritu iuri publico parere neglexerit viribusque praepotens destinati
officii spreverit paucitatem, relatione iudicis nostris auribus notabilis
ingeratur, ut indulta executione saionum ultionem sentiat vigoris regii,
qui oboedire noluit cognitori. [2] Et
quia summis principibus iuris communione vivendum est, si quis legum
ordine praetermisso nomine publico titulos praesumpserit vel praesumpsit
affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius
memorata testatur. merito enim et sacrilegii poena percellitur, qui
iniquo pervasionis pondere ausus est maiestatem regii nominis ingravare.
litis quoque expensas iudicio superatus exsolvat, quia hinc dantur fomenta
detestabilis iurgii, cum improbi vincuntur illaesi, nec dolet calumniantibus
pudoris damnum, si evaserint dispendia facultatum. [3] Si
quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promerendum, adversario
suo, quantum ad causam eius pertinet, de consecuta serie iussionum nihil
aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis, vel si aliquid
ex eo agere temptaverit, nihilominus habeatur infirmum, quia illos solos
volumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis.
[4] Qui suasione plectenda matrimonia
dividere nititur aliena, ipsius coniugium habeatur illicitum: ut magis
contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere temptavit.
sive pro coniunctionibus caritate privatur, futurum illi matrimonium
iure denegamus, quia non meretur iugalis reverentiae praemia consequi,
qui in genialis tori ausus est divisione grassari. sed ne aliquos huius
sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos, quos spes non habet praesentis
coniugii vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione
praesumpserint, facultatum suarum priventur media portione fisci protinus
viribus applicanda. si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia
nequiverit vindicari, poena religentur exilii, ne, quod dictu nefas
est, ideo videantur comminationem iuris publici evadere, quia vilissimae
noscuntur subiacere fortunae. sed haec de sollicitatoribus affectus
alieni pietas nostra decrevit. [5] Ceterum
in adulteris totum districtissime volumus custodiri, quicquid divali
potuit commotione decerni. [6] Uno tempore
duabus nemo copuletur uxoribus, quia se noverit rerum suarum amissione
plectendum. nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut cupiditas,
et iure nuditate damnatur. [7] Si quis
autem superflua turpique cupidine coniugali honestate despecta ad concubinae
elegerit venire complexus: si ingenua fuerit, iugo servitutis cum filiis
suis modis omnibus addicatur uxori, ut illi se per honesta iudicia sentiat
subdi, cui per illicitam libidinem credidit posse praeponi. quod si
ad tale flagitium ancilla pervenerit, excepta poena sanguinis matronali
subiaceat ultioni, ut illam patiatur iudicem, quam formidare debuisset
absentem. [8] Donationes nullius terror
extorqueat: nullus adquirere per fraudem vel execrabilem lasciviam concupiscat:
sola enim honestas merito cupit lucra. de legibus in allegationem iustissimae
largitatis illam districtionem volumus custodiri, quam pro veritate
sollicita legalis sanxit antiquitas. sic enim, ut ipsa testatur, et
fraudi non patebit occasio et veritati maior crescit auctoritas. alioquin
nulli praecipimus videri firmum, quod ipse conditor, non implendo quae
leges vel iura praecipiunt, fecit incertum. [9] Maleficos
quoque vel eos, qui ab eorum nefariis artibus aliquid crediderint expetendum,
legum severitas insequatur, quia impium est nos illis esse remissos,
quos caelestis pietas non patitur impunitos. qualis enim fatuitas est
creatorem vitae relinquere et sequi potius mortis auctorem? turpis actus
ex toto sit a iudicibus alienus. nemo faciat quod iura condemnant, quia
decretali poena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt.
quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent?
sit etiam sub divitibus tuta mediocritas. [10] A
caedis temperetur insania. nam praesumptio manuum actus probatur esse
bellorum, maxime in eis, quos tuitionis nostrae munit auctoritas. si
quis autem contra facere improba praesumptione temptaverit, violator
nostrae iussionis habeatur. [11] Appellari
a suspecto iudicibus ordinariis in una causa secundo non patimur, ne,
quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodam modo videatur
existere criminosis. si quis vero vetita iterare temptaverit, negotio
privatus abscedat. [12] Sed ne pauca
tangentes reliqua credamur noluisse servari, omnia edicta tam nostra
quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione formata, et
usualia iura publica sub omni censemus districtionis robore custodiri,
quae tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque iurisiurandi interpositione
cingantur. quid per multa discurrimus? legum usualis regula et praeceptorum
nostrorum probitas ubique servetur. |
|