Ibi ex decem
legatorum sententia foedus in haec uerba fere cum Antiocho conscriptum
est : ‘ amicitia regi Antiocho cum populo Romano his
legibus et condicionibus esto : ne quem exercitum, qui cum populo
Romano sociisue bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumue,
qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia
ope iuuato ; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio
eius erunt, praestent. Belli gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui
insulas colunt, neue in Europam transeundi. Excedito urbibus agris uicis
castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a ualle Tauri usque
ad iuga, qua in Lycaoniam uergit. Ne qua {praeter} arma efferto ex iis
oppidis agris castellisque, quibus excedat ; si qua extulit, quo
quaeque oportebit, recte restituito. Ne militem neu quem alium ex regno
Eumenis recipito. Si qui earum urbium ciues, quae regno abscedunt, cum
rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem
certam redeunto ; qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque
sunt, iis ius abeundi manendique esto ; seruos seu fugitiuos seu
bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis
sociisque. Elephantos tradito omnis neque alios parato. Tradito et naues
longas armamentaque earum, neu plures quam decem naues {tectas neue
plures quam naues} actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis
agatur, habeto, neue monerem {ex} belli causa, quod ipse illaturus erit.
Ne nauigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam
si qua nauis pecuniam {in} stipendium aut legatos aut obsides portabit.
Milites mercede conducendi ex iis gentibus, quae sub dicione populi
Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne uoluntarios quidem recipiendi.
Rhodiorum sociorumue quae aedes aedificiaque intra fines regni Antiochi
sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumue sunto ;
si quae pecuniae debentur, earum exactio esto ; si quid ablatum
est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. Si quas
urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex
iis praesidia deducito, utique recte tradantur, curato. Argenti probi
talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus
aequis — talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus
pendat — et tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni
regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento,
quod aestimatione fit, talenta centum uiginti septem. Obsides Romanis
uiginti dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu
maiores quinum quadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultro bellum
inferent Antiocho, uim ui arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli
iure teneat aut in amicitiam accipiat. Controuersias inter se iure ac
iudicio disceptando, aut, si utrisque placebit, bello. ’
De Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus
Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est, et
ut, si quid postea addi demi mutariue placuisset, ut id saluo foedere
fieret. |