ROMANORUM ET AETOLIORUM FOEDUS
   
Treaty between the Romans and the Aetolians
     
( 212 or 211 BC )


     
Livius, XXVI, 24, 8-14 ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
maxime tamen spes potiundae mouebat Acarnaniae. igitur conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani uenirent ; additumque ut, si placeret uellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges ; bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent ; nauibus ne minus uiginti quinque quinqueremibus adiuuaret Romanus ; urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent ; si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset ; item si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caueret ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset. haec conuenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt posita.
 

Traduction française