Diu
iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis conuenirent, effecerunt.
Fuerunt autem hae : ‘ imperium maiestatemque populi
Romani gens Aetolorum conseruato sine dolo malo ; ne quem exercitum,
qui aduersus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire
sinito, neue ulla ope iuuato ; hostis eosdem habeto quos populus
Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito ; perfugas
fugitiuos captiuos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti,
cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis
capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana
Aetoli essent ; aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum
magistratibus sine dolo malo tradantur ; qui non comparebunt, quando
quisque eorum primum inuentus erit, reddatur ; obsides quadraginta
arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores
quadraginta, obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus,
neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos ; Cephallania extra
pacis leges esto. ’ De pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque
eius nihil ex eo, quod cum consule conuenerat, mutatum ; pro argento
si aurum dare mallent, darent, conuenit, dum pro argenteis decem aureus
unus ualeret. ‘ Quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum
iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio
consulibus postue eos consules aut armis subacti aut uoluntate in dicionem
populi Romani uenerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse uelint ;
Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum sunto. ’ His legibus
foedus ictum cum Aetolis est. |