52 [ Paulus ]. Senatus
censuit, ne quis domum villamve dirueret, quo plus sibi adquireretur
neve quis negotiandi causa eorum quid emeret venderetve : poena
in eum, qui adversus senatus consultum fecisset, constituta est, ut
duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogeretur, in eum vero,
qui vendidisset, ut irrita fieret venditio. Plane si mihi pretium solveris,
cum tu duplum aerario debeas, repetes a me : quod a mea parte irrita
facta est venditio. Nec solum huic senatus consulto locus erit, si quis
suam villam vel domum, sed et si alienam vendiderit. |