L. Marcius Philippus. — Agite
ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui
rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis
manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine
et augete ingenium viris fortibus. Adest novus exercitus, ad hoc coloniae
veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi ; fortuna meliores
sequitur ; iam illa quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur.
Quare ita censeo : quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio
paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem
ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro
consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque
dent nequid res publica detrimenti capiat. |