SC. ULTIMUM
   
Ultimate decree of the Senate
     
( 121 BC )
 

     
Caesar, Bell. Civ., I, 7 ( Nisard, Paris, 1865 ).
  

 
5. Quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, ne quid res publica detrimenti caperet (qua uoce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit uocatus), factum in perniciosis legibus, in ui tribunicia, in secessione populi templis locisque editioribus occupatis : 6. atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet ...
 

     
Cicero, Cat., I, 2 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
Decreuit quondam senatus, ut L. Opimius consul uideret, ne quid res publica detrimenti caperet ; nox nulla intercessit ; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, auo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fuluius consularis. ...
 

     
Cicero, Phil., VIII, 4 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
14. ... ‘ Quod L. Opimius consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt, uti L. Opimius consul rem publicam defenderet ’ ...
 

     
Livius, Per., LXI ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
... C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum Auentinum quoque armata multitudine occupasset, a L. Opimio cos. ex S. C. uocato ad arma populo pulsus et occisus est, et cum eo Fuluius Flaccus consularis, socius eiusdem furoris. ...
 

Traduction française