SC. ULTIMUM
     
Ultimate decree of the Senate
     
( October 22, 63 BC )
 

     
Cicero, Cat., I, 2 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
Decreuit quondam senatus, ut L. Opimius consul uideret, ne quid res publica detrimenti caperet ; nox nulla intercessit ; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, auo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fuluius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica ; num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Seruilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est ? At {uero} nos uicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, uerum inclusum in tabulis tamquam in uagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, conuenit.
 

     
Dion Cassius, XXXVII, 31 ( Gros, Paris, 1845-70 ).
  

 
παρασκευαζομένων οὖν ταῦτα αὐτῶν, μηνύεται τῷ Κικέρωνι πρότερα μὲν τὰ ἐν τῷ ἄστει γιγνόμενα διὰ γραμμάτων τινῶν, ἃ τὸν μὲν γράψαντα οὐκ ἐδήλου, τῷ δὲ δὴ Κράσσῳ καὶ ἄλλοις τισὶ τῶν δυνατῶν ἐδόθη, καὶ ἐπ´ αὐτοῖς δόγμα ἐκυρώθη, ταραχήν τε εἶναι καὶ ζήτησιν τῶν αἰτίων αὐτῆς γενέσθαι· δεύτερα δὲ τὰ ἀπὸ τῆς Τυρσηνίδος, καὶ προσεψηφίσαντο τοῖς ὑπάτοις τὴν φυλακὴν τῆς τε πόλεως καὶ τῶν ὅλων αὐτῆς πραγμάτων, καθάπερ εἰώθεσαν· καὶ γὰρ τούτῳ τῷ δόγματι προσεγράφη τὸ διὰ φροντίδος αὐτοὺς σχεῖν ἀφορμήσαντος, τήν τε χώραν αὖθις κατέδραμε καὶ τὸ τεῖχος παρ´ καὶ φρουρᾶς πολλαχόθι καταστάσης τὰ μὲν ἐν τῷ ἄστει οὐκέτ´ ἐνεωτερίσθη, ὥστε καὶ ἐπὶ συκοφαντίᾳ τὸν Κικέρωνα διαβληθῆναι, τὰ δὲ ἐκ τῶν Τυρσηνῶν ἀγγελλόμενα τήν τε αἰτίαν ἐπιστώσατο καὶ βίας ἐπ´ αὐτοῖς γραφὴν τῷ Κατιλίνᾳ παρεσκεύασε.
 

     
Plutarch, Cic., 15 ( Doehner, Paris, 1847 ).
  

 
... Cicero, re deliberata, prima luce senatum conuocauit, allatisque eo epistolis singulis ut erant inscriptae distribuit, iussitque palam recitare. Omnes idem indicabant, nempe insidias. Ad hac Q. Arrius, praetorius uir, milites in Etruria occulte cogi indicauit. Relatum etiam est, Manlium cum magna manu circum illas urbes haerere et semper nouum aliquid ex urbe operiri. Itaque fit senatusconsultum, ut respublica committeretur consulibus iique, hac potestate accepta, pro arbitrio administrarent et seruarent rempublicam. Fieri hoc non frequenter, sed in magno periculi metu a senatu solebat.


     
Sallustius, Cat. ( Richard, Paris, 1933 ).
  

 
28. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli impendeat, propere per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae nouarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil relicui fecerant.
29. Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis priuato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea uulgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decreuit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur : exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque ciuis, domi militiaeque imperium atque indicium summum habere ; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.
 

Traduction française