SC. ULTIMUM
   
Ultimate decree of the Senate
     
( January 49 BC )


     
Caesar, Bell. Civ., I, 5 ( Nisard,
Paris, 1865 ).
  

 
... 3. Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis sceleratorum audacia numquam ante descensum est : dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad urbem, ne quid res publica detrimenti capiat. 4. Haec senatusconsulto perscribuntur a.d. VII Id. Ian. ...
 

     
Cicero, Fam., XVI, 11 ( Wesenberg, Leipzig, 1885 ).
  

 
Etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ; sed, quoniam in quartanam conversa vis est morbi — sic enim scribit Curius —, spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore : modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore, nisi ut quam commodissime convalescas. Non ignoro, quantum ex desiderio labores ; sed erunt omnia facilia, si valebis : festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. Ego ad urbem accessi pr. Non. Ian. Obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius ; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli, cui quum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum — nam ex utraque parte sunt, qui pugnare cupiant — impedimento mihi fuerunt. Omnino et ipse Caesar, amicus noster, minaces ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens, qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, posteaquam senatus consulibus, praetoribus, tribunis pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat, ut curaremus, ne quid res publica detrimenti caperet : numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. Omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur : id fit auctoritate et studio Pompeii nostri, qui Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum ; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset, quae essent necessaria de re publica, dixit se relaturum. Nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones descriptae sunt, quam quisque partem tueretur : nos Capuam sumpsimus. Haec te scire volui. Tu etiam atque etiam cura, ut valeas litterasque ad me mittas, quotiescumque habebis, cui des. Etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.
 

     
Dion Cassius, XLI, 3 ( Gros, Paris, 1845-70 ).
  

 
... Πάντες γὰρ παραχρῆμα ἐξελθόντες ἐκ τοῦ συνεδρίου καὶ τὴν στολὴν μεταβαλόντες, ἐσῆλθον αὖθις, καὶ περὶ τιμωρίας αὐτῶν ἐβουλεύοντο. Ἰδόντες δὲ τοῦτ' ἐκεῖνοι, τὰ μὲν πρῶτα ἀντέπραττον, ἔπειτα δὲ φοβηθέντες, ἄλλως τε καὶ ἐπειδὴ ὁ Λέντουλος ὑπεξελθεῖν σφισι, πρὶν τὰς ψήφους διενεχθῆναι, παρῄνεσεν, εἶπόν τε πολλὰ καὶ ἐμαρτύραντο. Κἀκ τούτου μετὰ τοῦ Κουρίωνος καὶ μετὰ τοῦ Κοιλίου ἀπῆραν πρὸς τὸν Καίσαρα, βραχὺ φροντίσαντες ὅτι ἐκ τοῦ βουλευτικοῦ διεγράφησαν. Τότε μὲν οὖν τοῦτ' ἐγνώσθη· καὶ τοῖς ὑπάτοις ταῖς τε ἄλλαις ἀρχαῖς ἡ φυλακὴ τῆς πόλεως (ὥσπερ που εἰώθει γίγνεσθαι) ἐπετράπη. ...
 

     
Livius, Per., CIX ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
... mandatum est a senatu coss. et Cn. Pompeio, ut uiderent nequid res p. detrimenti caperet. ...
 

  
►  Bibliography
 
 
Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, p. 84, n. 98.

  


Traduction française