SC. TURPILIANUM
  
Decree of the Senate against the prevarication
   
( AD 61 )
 
Nero ( 54-68 )
Nero
 
  D. XLVIII  Tac. XIV

 
Digesta, XLVIII, 16 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
1 [ Marcianus ]pr. Accusatorum temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut praevaricantur aut tergiversantur. 1. Calumniari est falsa crimina intendere, praevaricari vera crimina abscondere, tergiversari in universum ab accusatione desistere. 2. Calumniatoribus poena lege remmia irrogatur. 3. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari videtur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo absoluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem processit, et si quidem iustum eius errorem reppererit, absolvit eum, si vero in evidenti calumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat. 4. Quorum alterutrum ipsis verbis pronuntiationis manifestatur. nam si quidem ita pronuntiaverit "non probasti", pepercit ei: sin autem pronuntiavit "calumniatus es", condemnavit eum. et quamvis nihil de poena subiecerit, tamen legis potestas adversus eum exercebitur: nam, ut papinianus respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae vero persecutio non eius voluntati mandatur, sed legis auctoritati reservatur. 5. Quaeri possit, si ita fuerit interlocutus: " lucius titius temere accusasse videtur", an calumniatorem pronuntiasse videatur. et papinianus temeritatem facilitatis veniam continere et inconsultum calorem calumniae vitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere. 6. Praevaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie munere accusandi defungitur, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas vero rei excusationes admitteret. 7. Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur. 8. Abolitio privatim a praesidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec praesens hanc cognitionem alteri demandare potest. 9. Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti poenam patietur. 10. Accusationem is intulit, qui praescriptione summoveri poterat, ut quilibet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii vel feminae post sex menses utiles ex die divortii: an, si destiterit, hoc senatus consulto plecti debet, belle dubitatur. movet, quod paene nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut personae vitium omnimodo removeret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret. contra movet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis voluntate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam accusationem processisset. ergo verius est eum quoque de quo loquimur in senatus consultum incidere oportere. adquin papinianus respondit mulierem, quae idcirco ad falsi accusationem non admitteretur, quod suam suorumve iniuriam non persequeretur, desistentem senatus consulto turpilliano non plecti. num ergo et in ceteris idem responsurus sit? quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem temporisve finem ad accusationem aliquam non admittatur? multoque magis excludendi sunt, quod mulieris quidem accusatio vel propter proprium eius dolorem effectum habere potuit, illorum vero accusatio voce dumtaxat tenus intervenit. adquin idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et feminam, et tamen, si utrique simul denuntiaverit, in utriusque persona abolitionem eum petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat. quid porro refert, propter causas supra scriptas accusatio non valuerit an propter numerum personarum non tenuerit? an haec intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum coniunctionem ab accusatione summoveatur, an vero stricta ratione quibusdam accusandi facultas non competat? merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore nisi abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere. 11. Suspecti tutoris accusatio pro tribunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quaestione quam praeses pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur. 12. Item si dicat aliquis in senatus consultum incidisse turpillianum, praesidis est super ea re notio: et tamen contra desertorem senatus consulti non intervenit coercitio: qui autem dicit quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est. 13. Incidit in hoc senatus consulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffidendo crimini quod movet et eximendo se periculo calumniae vel desertionis merito calumniantis et desistentis poenae subdi debuit, nisi subornatus accusator probaverit crimen quod intendere suscepit. nec interest, per se mandavit accusationem an per alium: verum hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex verbis, sed ex sententia senatus consulti puniri papinianus respondit. summissus enim accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod ministerium alieni timoris recepit. 14. Reus condemnatus provocavit, deinde accusator destitit: an in hoc senatus consulto incidit? prope est, ut incidisse videatur, quia provocationis remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio.

2 [ Paulus ]Qui destiterit, agere amplius et accusare prohibetur.

3 [ Paulus ]Et in privatis et in extraordinariis criminibus omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur.

4 [ Papinianus ], pr. Mulier, quae falsi crimen iniuriae propriae post interpositam denuntiationem desistens omisit, ex senatus consulto turpilliano teneri non videtur. 1. Post abolitionem idem crimen ab eodem in eundem instaurari non potest.

5 [ Paulus ]. Quaesitum est, an is, qui libello principi dato falsum se obiecturum minatus est, si non obiecisset, turpilliano senatus consulto tenetur. paulus respondit verbis senatus consulti turpilliani eum de quo quaeritur non contineri.

6 [ Paulus ], pr. Ab accusatione destitit, qui cum adversario suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus. 1. Animo ab accusatione destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit. 2. Destitisse videtur, qui intra praefinitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit. 3. Nuntiatores, qui per notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur. 4. Calumniae causa puniuntur, qui in fraudem alicuius librum vel testimonium aliudve quid conquisisse vel scripsisse vel in iudicium protulisse dicuntur.

7 [ Ulpianus ], pr. Si quis repetere velit crimen publica abolitione interveniente, eo iure repetit, quo accusabat: neque enim possunt praescriptiones ei obici, quae ante reorum abolitionem non sunt obiectae. et ita divus hadrianus rescripsit. 1. Si stellionatum quis obiecerit vel expilatae hereditatis crimen et destitit, poenam senatus consulti turpilliani non subibit, nec si furti vel iniuriarum: sed officio iudicis culpa eius coercebitur.

8 [ Papinianus ]. Abolitio aut publice fit ob diem insignem aut publicam gratulationem.

9 [ Macer ]. Vel ob rem prospere gestam.

10 [ Papinianus ], pr. Aut privatim actore postulante. tertio genere fit ex lege abolitio accusatore mortuo vel ex iusta causa impedito, quo minus accusare possit. 1. Abolitione autem publice facta non retractabitur in iudicio repetendo de mariti iure. 2. Triginta dies repetendi rei divus traianus utiles esse interpretatus est, ex die scilicet, quo feriae finitae sunt. et senatus censuit eas dies cedere, quibus quisque reum suum repetere possit. hoc autem repetendi rei tempus non aliter cedit, quam si accusator quoque potuit adire.

11 [ Papinianus ]. Quaerebatur, an hi, qui ab accusatione tempore exclusi essent, in senatus consultum turpillianum inciderunt. respondit non oportere dubitari calumnia non puniri eos, qui praescriptione temporis exclusi causam adulterii perferre non potuerunt.

12 [ Ulpianus ]Si interveniente publica abolitione ex senatus consulto, ut fieri adsolet, vel ob laetitiam aliquam vel honorem domus divinae vel ex aliqua causa, ex qua senatus censuit abolitionem reorum fieri, nec intra dies praestitutos reum repetierit: dicendum est cessare turpillianum senatus consultum. nec enim videtur desistere, qui exemptum reum non defert: eximitur autem reorum abolitione interveniente.

13 [ Paulus ], pr. Destitisse eum accipiemus, qui in totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem. 1. Sed qui permissu imperatoris ab accusatione destitit, impunitus est.

14 [ Ulpianus ]Divus hadrianus salvio caro proconsuli cretae rescripsit tutorem, qui pupilli causa instituerat accusationem, defuncto pupillo, cuius causa accusare coeperat, non esse cogendum accusationem implere.

15 [ Macer ], pr. In senatus consultum turpillianum incidunt, qui subiecissent accusatores, aut subiecti postulassent nec peregissent reos, aut aliter quam abolitione facta destitissent: quique chirographum ob accusandum dedissent pactionemve aliquam interposuissent. hoc autem verbum " nec peregissent" ad universos supra scriptos pertinere dicendum est. 1. An ad eos, qui hodie de iudiciis publicis extra ordinem cognoscunt, senatus consultum pertineat, quaeritur: sed iam hoc iure ex sacris constitutionibus utimur, ut pertineat ita ex singulis causis singulae poenae irrogentur. 2. Eos, de quorum calumnia agi non permittitur, si destiterint, non incidere in poenam huius senatus consulti constitutionibus cavetur. 3. Si propter mortem rei accusator destiterit, non potest hoc senatus consulto teneri, quia morte rei iudicium solvitur, nisi tale crimen fuit, cuius actio et adversus heredes durat, veluti maiestatis. idem in accusatione repetundarum est, quia haec quoque morte non solvitur. 4. Ceterum si, postea quam accusator destitit, reus decesserit, non ideo magis delictum accusatoris relevatur. nam eum qui semel destitit, si postea accusare paratus sit, non esse audiendum severus et antoninus statuerunt. 5. Qui post inscriptionem ante litem contestatam anno vel biennio agere non potuerint variis praesidum occupationibus vel etiam civilium officiorum necessitatibus districti, in senatus consultum non incident. 6. Quamquam prius reum quis detulerat, et si post abolitionem, antequam reus repeteretur, alia abolitio supervenerit: non ex superiore, sed ex secunda abolitione dies triginta computantur.

16 [ Paulus ]Domitianus rescripsit, quod de feriis et abolendis reis dicitur, non pertinere ad servos, qui accusati in vinculis esse iubentur, ne iudicium finiatur.

17 [ Modestinus ]Lucius titius seium reum falsi fecit et priusquam persequeretur, indulgentia reorum crimina abolita sunt. quaero, si postea eum iterato reum non fecerit, an in turpillianum senatus consultum inciderit. herennius modestinus respondit abolitionem reorum, quae publice indulgetur, ad hoc genus criminis non pertinere.

18 [ Papirius ], pr. Imperatores antoninus et verus augusti iulio vero rescripserunt, cum satis diu litem traxisse dicetur, invito adversario non posse eum abolitionem accipere. 1. Item rescripserunt, nisi evidenter probetur consentire adversarium, abolitionem non dari. 2. Item rescripserunt, cum in crimine capitali abolitionem ut in re pecuniaria petitam esse diceret, restaurandam esse nihilo minus cognitionem, ita ut, si non probasset hoc quod proponeret, non impune eum laturum.

 
Tacitus, Annales, XIV, 41 ( Fisher, Oxford, 1906 ).
  

 
... Additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset vendidissetve, perinde poena teneretur ac publico iudicio calumniae condemnatus.
 

 
►  Link : Tacitus, Annales, XIV.