SC. SILANIANUM Decree of the Senate on various matters ( AD 10 ) |
|||
|
|||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |||
|
|||
Digesta, XXIX, 5 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||
1 [ Ulpianus ],
pr. Cum aliter nulla domus tuta esse possit, nisi periculo capitis
sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare
servi cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione
a familia necatorum habenda. 1. Domini
appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi usus fructus alienus
sit. 2. Qui servum bona fide possedit,
domini appellatione non continebitur, nec qui usum fructum solum habuit.
3. Servus pignori datus, quod attinet
ad debitoris necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus
non esset. 4. Servi appellatione
etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore
heredis sunt, nec quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis,
facit ne videantur interim eius. Idemque erit dicendum in statulibero.
5. Sed in eo, cui fideicommissa libertas
pure debetur, exstat rescriptum divi Pii ad Iuventium Sabinum, quo ostenditur
non esse festinandum ad tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur:
et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps
sceleris fuerit. 6. Domini appellatione
etiam pro parte dominum contineri dicendum est. 7. Domini
appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt,
continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad patres familias,
verum ad liberos quoque pertinet. 8. Quid
deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo
digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos
pertineat, qui in potestate non sunt. 9. In
eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum,
quamvis in adoptato locum habet. 10. Sed
nec in alumno occiso locus est senatus consulto. 11. De
matris servis filio filiave occisis quaestio non habebitur. 12. Si
pater ab hostibus captus sit, quaestionem de servis habendam et supplicium
filio occiso eleganter Scaevola ait: quod etiam post mortem patris probat,
si ante, quam suus ei heres existat, occisus fuerit. 13. Idem
Scaevola ait constantius defendendum herede instituto filio de his quaestionem
habendam et supplicium, qui pure legati vel manumissi sunt, ante aditam
hereditatem filio occiso: quamvis enim, si viveret, herede eo existente
ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum
et libertas est, senatus consulto fore locum dicit. 14. Si
pater necatus sit, an de servis filii quaestio habeatur, si forte castrensi
peculio servos habuit? Et magis est quaestionem de servis filii habendam
suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius. 15. Si
vir aut uxor occisi esse proponantur, de servis eorum quaestio habetur,
quamquam neque viri servi proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie
viri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita vindicandum
atque in propriis servis senatus censuit. 16. Sed
neque uxore occisa neque marito de servis soceri quaestionem habendam
senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in
soceri servis idem quod in mariti recte dixit. 17. Occisorum
appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per vim aut caedem sunt
interfecti, ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum vel saxo vel
fuste vel lapide percussum vel quo alio telo necatum. 18. Quod
si quis puta veneno vel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus
sit, ad hoc senatus consultum vindicta mortis eius non pertinebit: hoc
idcirco, quia totiens puniendi sunt servi, quia auxilium domino non
tulerunt, quotiens potuerunt ei adversus vim opem ferre et non tulerunt:
ceterum quid potuerunt facere adversus eos, qui veneno vel quo alio
more insidiantur? 19. Plane si venenum
per vim infusum sit, senatus consultum locum habet. 20. Ubicumque
igitur vis adhibita est quae interemere solet, ibi dicendum est locum
senatus consulto fore. 21. Quid ergo,
si dominus veneno non per vim necatus esse proponatur? Impunitum erit
factum? Nullo modo: licet enim cessat senatus consultum Silanianum nec
quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur,
tamen si qui conscii vel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio
adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem
habitam possunt. 22. Si sibi manus quis
intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius
vindicatur, scilicet ut, si in conspectu servorum hoc fecit potueruntque
eum in se saevientem prohibere, poena adficiantur, si vero non potuerunt,
liberentur. 23. Si quis non metu criminis
imminentis, sed taedio vitae vel impatientia doloris sibi manus intulit,
eius testamentum aperiri et recitari mortis casus non impedit. 24. Item
illud sciendum est, nisi constet aliquem esse occisum, non haberi de
familia quaestionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus
consulto locus sit. 25. Quaestionem autem
sic accipimus non tormenta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem
mortis. 26. Hoc autem senatus consultum
eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos vero, qui
non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii
fuissententiarum 27. "Eodem"
autem "tecto" qualiter accipiatur, videamus, utrum intra eosdem
parietes an et ultra intra eandem diaetam vel cubiculum vel eandem domum
vel eosdem hortos vel totam villam. Et ait Sextus sic esse saepe iudicatum,
ut quicumque eo loci fuerunt, unde vocem exaudire potuerunt, hi puniantur,
quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii validioris vocis, alii exiguioris
sunt nec omnes undique exaudiri possunt. 28. Iuxta
hoc tamen videtur et divus Hadrianus rescripsisse in haec verba: "Servi
quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum
suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclavi cum
domina sua fuerat, auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe
voce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut vicini audirent, hoc
ipso manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem minatum, si
proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet vel hoc, ne ceteri
servi credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere".
29. Hoc rescriptum multa continet: nam
ei non parcit, qui eodem conclavi fuit: et ei, qui timuit mori, non
ignoscit: et quod vel voce oporteat servos dominis auxilium ferre, ostendit.
30. Si quis in villa agens occisus sit,
plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus
qui in ea regione fuerint servis et quaestionem haberi et supplicium
sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et
qui suspicione caedis aut conscientia attingi videbuntur, de his quaestionem
haberi. 31. Cum dominus in itinere esset
occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occiditur vel, cum una fuissent,
profugerunt, supplicium sumendum est. Quod si cum domino nemo fuit cum
occideretur, cessant ista senatus consulta. 32. Impubes
servus vel ancilla nondum viripotens non in eadem causa erunt: aetas
enim excusationem meretur. 33. Impuberi
autem utrum in supplicio tantum parcimus an vero etiam in quaestione?
Et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: et alias solet hoc
in usu observari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent
et habena et ferula vel caedi. 34. Excusantur
autem servi, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit se
quis auxilium ferre vel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit.
35. Tulisse autem auxilium non tantum
is videtur qui servavit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre,
ut salvus esset dominus, verum is quoque, qui quidquid potuit fecit,
tametsi dominus interfectus est: veluti si quis clamavit, ut ad auxilium
conveniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam convocavit
aut si corpus suum obiecit vel alias corpore suo auxilium tulit. 36. Non
tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse videtur: quid enim,
si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem
elegit? Plectendus utique erit. 37. Quid
si vulnerati sint servi, cum protegerent dominum? Dicendum est parci
eis debere, nisi si aut ipsi sibi vulnera ista fecerunt data opera,
ne punirentur, aut talia vulnera isti acceperunt, ut possent nihilo
minus opem ferre, si voluissententiarum 38. Si
dominus mortifere vulneratus supervixerit nec de quoquam servorum suorum
conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis
erit.
2 [ Callistratus ]. Divus Marcus Commodus Pisoni rescripsit in haec verba: "Cum constiterit apud te, Piso carissime, Iulium donatum, posteaquam conterritus adventu latronum profugerat villam suam, vulneratum esse, mox testamento facto purgasse officium servorum suorum, nec pietas pro servis nec sollicitudo heredis optinere debet, ut ad poenam vocentur, quos absolvit dominus ipse." 3 [ Ulpianus ], pr. Si quis in gravi valetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subveniendum est ei. 1. Si quis moriens dixisset a servo vim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari. 2. Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cubantem necaverit vel uxor maritum, servi poena senatus consulti liberabuntur. Sed si exaudissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti. 3. Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris servos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt. 4. Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni servus opem tulit, an sit excusandus, an vero quia omnibus non tulit plectendus? Et magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamvis quibusdam tulit, supplicio adficiendum: si vero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. Nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse. 5. Quare et si servus mulieris marito dominae magis auxilio fuit quam dominae vel contra, dicendum est ignosci ei debere. 6. Subvenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominave occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erumpere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec interest, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera voluerint se ita includi, ne opem ferre possint. Clusos accipere debemus et si sunt vincti, si tamen ita vincti, ut omnino rumpere vincula et auxilio esse non potuerint. 7. Ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt. 8. Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit. 9. Caecus quoque veniam mereri debet. 10. Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi vocis tantum auxilium superfuit. 11. Furiosos excipi nequaquam dubium est. 12. Si quis quem eorum servum servamve ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit vel celaverit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit. 13. Si ex stipulatu servus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex stipulato actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur. Quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione servi utilis erit creditori. 14. Utrum autem is solus videatur indicasse vel arguisse, qui ad hoc prosilit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? Et magis est, ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit. 15. Hi quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem pervenire, ut puta si hac lege distractus erat quis, ne manumitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem pervenire. 16. De his quoque servis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque servis supplicium sumendum est. 17. De his, qui antequam testamentum occisi occisaeve aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti invenirentur, perinde ac si de servis quaestio habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non obstare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo graviorem sceleri suo poenam merebitur. 18. Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne quis sciens dolo malo aperiendum recitandum describendumque curet, edicto cavetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita suppliciumque de noxiis sumptum fuerit. 19. Aperire autem hic ille videtur qui naturaliter aperit, sive sint signatae sive non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae. 20. Aperire accipere debemus prohibitos nos vel palam publice vel secreto: omnis enim apertura prohibita est. 21. Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri. 22. Et si sciens, non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam vel per rusticitatem ignarus edicti praetoris vel senatus consulti aperuit. 23. Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit. 24. Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parvi enim refert, utrum totum an pars aperiatur. 25. Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codicilli ad causam testamenti pertinent. 26. Item sive iure valeat id quod apertum est sive non valeat, attamen edicto locus est. 27. Eadem servantur et de his, quae ad causam substitutionis pertinent, si pupillus pupillave occisus occisave esse dicetur. 28. Si alius aperuit, alius recitavit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt. 29. Non tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne quis adeat bonorumve possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres propter compendium suum familiae facinus occultaret. 30. Eleganter Scaevola ait, ut quis ad heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur. 31. Si condicioni intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis ad implendam condicionem. 32. Si et aliud impedimentum sit de non adeunda hereditate vel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum senatus consulti, si et aliud fuit: veluti si praegnas uxor occisi fuit vel etiam putabatur et propterea adire hereditatem institutus non potuerit. 4 [ Papinianus ]. Qui postumos heredes instituerat, non natis postumis uxorem secundo loco scripsit heredem: cum a familia necatus diceretur, uxor diem suum obierat: heredes mulieris actiones ex constitutione sibi dari postulabant. Eos ita demum audiendos esse respondi, si mulier, quam in utero nihil gestare constabat, propter senatus consultum hereditatem adire noluit: alioquin praegnate ea defuncta nullam iniuriae querellam intervenisse. 5 [ Ulpianus ], pr. Necessarios heredes puto edicto comprehendi, si se misceant hereditati. 1. Nec bonorum possessionem peti praetor permittit: et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere. 2. Non alias bona publicantur, quam si constabit esse occisum patrem familias et heredem ante quaestionem de familia habitam suppliciumque sumptum adisse hereditatem. 3. Ubi quis incuria necatus est vel medici insidiis, adiri quidem hereditas potest, sed heredi defensio mortis incumbit. 6 [ Paulus ], pr. Etsi percussor certus sit, tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inveniatur: utique autem ipse maxime quaestioni dabitur, quamvis et ceteri puniantur. 1. Quamvis alias in caput domini servi non torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accusent, sive extraneus heres sive ex suis sit. 2. Si unus ex dominis non compareat, querendum est de casu eius per servos, quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis quam in caput praesentis torquebuntur. 3. Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus consulto cavetur: ipse enim in familiam suam potest animadvertere. 7 [ Paulus ]. Et in libertos extraordinarium auxilium habebit. 8 [ Paulus ], pr. Senatus consulto Pisoniano cavetur, ut, si poenae obnoxius servus venisset, quandoque animadversum in eum esset, ut venditor pretium praestaret, ne emptori iniuriam fecisse videatur senatus. 1. Si filius familias, qui in castrensi peculio testatus est, occisus sit, omnimodo id defendendum est, ut, ex quibus casibus ad fiscum patris familias bona pertinent, his casibus et huius peculium, potius quam ad heredes, qui deliquerunt in adeundo et similibus ultive non sunt. 9 [ Gaius ]. Cum fisco caduca bona defuncti addicantur propter inultam mortem, in eum legatorum actio datur: et libertates ratae sunt eorum scilicet, qui senatus consulto excipiuntur. 10 [ Paulus ], pr. Si exheredatus filius, antequam adiretur patris hereditas, occisus sit, ex eventu inspicietur, ut, si adita fuerit hereditas, quasi alieni fuisse videantur: si vero irritum testamentum factum sit, quia ipsius essent si viveret, omnia perinde aguntur ac si dominus esset. 1. Sub divo Traiano constitutum est de his libertis, quos vivus manumiserat, quaestionem haberi. 11 [ Tryphoninus ]. Idemque erit et de his, qui ius anulorum petierant. 12 [ Paulus ]. Si servus a testatore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est non impediri libertatem. 13 [ Venulius Saturninus ]. In cognitione aperti adversus senatus consultum testamenti eius, qui a familia sua occisus dicatur, quinquennii tempus constitutum est senatus consulto Tauro et Lepido consulibus: quod tamen ad extraneos pertinet. Namque eos, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusare permittitur eodem senatus consulto. 14 [ Maecianus ]. Excipiuntur senatus consulto Silaniano impuberes servi. Trebius autem Germanus legatus etiam de impubere sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi aetate aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea caedem eius prodiderat. Ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium praestitisse etiam postea certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub eodem tecto fuissent: qui vero ministri vel participes caedis fuissent et eius aetatis, quamquam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in caede domini quam in ulla alia causa parci oportere. 15 [ Marcianus ], pr. Si sequens gradus ultus fuerit necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? Et ait Papinianus non esse hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet. 1. Cum ex parte heredi instituto legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessaverat, divi Severus et Antoninus rescripserunt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum. 2. Heredibus autem, qui in ulciscenda morte defuncti cessaverant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: forte et si quasi patronus venit, quamvis hi suo iure admittantur. 16 [ Marcellus ]. Domino a familia occiso servus communis necem eius detexit: favore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem sibi contingentem socium consequi oportet. 17 [ Modestinus ]. Prius de se familia torquenda est et, si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit. 18 [ Modestinus ]. Et inofficioso testamento queri idem et mortem vindicare defuncti non prohibetur, idque Paulus respondit. 19 [ Modestinus ]. Cum dominus occiditur, auxilium ei familia ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non tulerit, merito de ea supplicium sumitur. 20 [ Papinianus ]. Heres, qui veneni causam persequitur, res hereditarias urguentes ordinare salvis probationum indiciis non prohibetur. 21 [ Papinianus ], pr. Propter veneni quaestionem tempus petendae possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. Aliud senatui placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, servorum videlicet causa, quorum libertatem quaestionis habendae gratia neglegi necesse est. 1. Neptis, quae possessionem aviae petierat, mortem eius interfectam sciens non defenderat. Fideicommissum, quod avia ex alio testamento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim heredis punitus est. Si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fideicommissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est. 2. Praesidis iniquitate reis illatae caedis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleverant, quamvis non provocassent, hereditatem auferri non oportere visum est. 22 [ Paulus ]. Gaius Seius cum languesceret, questus est se veneno occidi a servo suo et sic exspiravit: cui heres exstitit Lucia Titia soror et mortem eius exsequi neglexit et ipsa post annum decimum decessit: exstitit qui bona nuntiaret Gaii Seii: quaero, an morte Titiae extinctum sit crimen. Paulus respondit causam, de qua quaeritur, cum sit pecuniaria, morte ingratae heredis extinctam non videri. 23 [ Maecianus ]. Si antequam patefieret testatorem occisum, tabulae testamenti apertae essent, deinde innotuisset id admissum esse, causa cognita puto compellendum institutum adire hereditatem, quam suspectam diceret, et ex Trebelliano senatus consulto restituere. 24 [ Ulpianus ]. Si quis quasi suspectam hereditatem coactus adit, non tenetur edicto. 25 [ Gaius ], pr. Lege Cornelia cavetur de praemio accusatoris, qui requisivit et renuntiavit eos servos, qui ex ea familia ante quaestionem fugerint, ut in singulos servos quos convicerit quinque aureos ex bonis occisi aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. Quod praemium non in omnes servos, qui sub eodem tecto locove fuerint, sed in eos solos, qui caedem admisissent, accusatori tribuitur. 1. Praeterea cavetur, ut de his, qui ante quaestionem habitam fugerint, si aperto testamento liberi scripti inveniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita, ut ex vinculis causam dicant et convicti perinde ac servi puniantur et ei qui convicerit deni aurei praemii nomine darentur ex bonis damnati. 2. Ex hoc edicto actio proficiscitur contra eum, qui adversus edictum praetoris tabulas testamenti aperuisse dicetur vel si quid aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poena edicti constituta est. Palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera convictus erit, praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum. 26 [ Scaevola ]. Fideicommissum, quod ex testamento fratris patruelis Gaius Seius Titio debebat, ab heredibus Seii Titius accepit: quaesitum est, cum necem Gaii Seii heredes eius non vindicaverint, an Titius nihilo minus eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non vindicaverint, nec obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit. Respondit nihil proponi, cur obstaret. 27 [ Callistratus ]. Si de pluribus heredibus quibusdam invitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui culpa carent. |
|||
Codex Iustinianus, VI, 35 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||
1. | |||
Imperatores
Severus, Antoninus. Heredes, quos necem testatoris inultam omisisse
constitit, fructus integros cogantur reddere. Neque enim bonae fidei
possessores ante controversiam illatam videntur fuisse, qui debitum
officium pietatis scientes omiserint 1. Ex
hereditate autem rerum distractarum vel a debitoribus acceptae pecuniae
post motam litem bonorum usuras inferant. 2. Quod
in fructibus quoque locum habere, quos in praediis hereditariis inventos
aut exinde perceptos vendiderint, procul dubio est. 3. Usuras
autem semisses dependere satis est. * SEV. ET ANT. AA. CELERI. *<A
204 D.XV K.APRIL.CILONE ET LIBONE CONSS.> |
|||
2. | |||
Imperatores
Severus, Antoninus. Polla quidem liberam habuit administrandi patrimonii
sui potestatem nec idcirco, quod pupillus illi heres extitit, ea quae
ab ipsa finita sunt revocari in disceptationem oportet. 1. Sed
si pupilli nomine falsum dicere vis testamentum, de quo per pollam transactum
est, potes experiri, dum memineris, si in causa non obtinueris, et portionem,
quam ex eo testamento pupillus habet, te ei salvam facturum, quam adimi
pupillo necesse erit secundum iuris formam, et de calumnia tua praesidem
deliberaturum, quamvis pupilli nomine agere videaris, cum retractas
ea quae finita sunt per coheredem. * SEV. ET ANT. AA. VERO. *<A 208
PP.VII K.MAI.ANTONINO A.III ET GETA III CONSS.> |
|||
3. | |||
Imperator
Alexander Severus. Si ea quaestio infertur filiis eius, quam consobrinam
tuam dicis, quod tabulae testamenti patris eorum, qui a familia interfectus
dicebatur, priusquam quaestio de servis haberetur, apertae et recitatae
sunt, propter amplissimi ordinis consultum hereditas a fisco vindicatur
et ideo agi causa apud procuratorem meum debet, quia non eo tempore
pupilli fuerunt. * ALEX. A. ANTIOCHIANO. *<A 222 PP.II NON.APRIL.ALEXANDRO
A. CONS.> |
|||
4. | |||
Imperator
Alexander Severus. Hereditas in testamento data per epistulam vel
codicillos adimi non potuit. Quia tamen testatrix voluntatem suam non
mereri unum ex heredibus declaraverat, merito eius portio non iure ad
alium translata fisco vindicata est. Libertates autem in eadem epistula
datae peti poterun * ALEX. A. PHILOMUSO. *<A 223 PP.II K.DEC.MAXIMO
II ET AELIANO CONSS.> |
|||
5. | |||
Imperator
Alexander Severus. Non oportet ut indignis heredibus successiones
auferri praetextu, quod in sepultura supremis defunctorum obtemperatum
non fuisset. * ALEX. A. TYRANNO. *<A 224 PP. VII ID. MART. IULIANO
ET CRISPINO CONSS.> |
|||
6. | |||
Imperator
Alexander Severus. Minoribus quinque et viginti annis heredibus
non obesse crimen inultae mortis placuit. 1. Cum
autem vos etiam accusationem pertulisse et quosdam ex reis punitos proponatis,
licet is qui mandasse caedem dicitur provocaverit, vereri non debetis,
ne quam hereditatis paternae a fisco meo quaestionem patiamini. Convenit
enim pietati vestrae respondere causam appellationis reddenti 2. Quod
si maioris aetatis fuissetis, etiam ex necessitate provocationis certamen
implere deberetis, ut possitis adire hereditatem. * ALEX. A. VENUSTO
ET CLEMENTINO. *<A 229 PP.XV K.IUL.ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.> |
|||
7. | |||
Imperator
Alexander Severus. Si ideo ultio necis testatoris non est desiderata,
quia caedis auctores reperiri non potuerunt, obesse heredibus, in quo
nulla eorum culpa detegitur, non oportet. * ALEX. A. VITALIAE. *<A
232 PP.ID.MART.LUPO ET MAXIMO CONSS.> |
|||
8. | |||
Imperator
Gordianus. Alia causa est eius, qui falsi instituta accusatione
ad finem usque quod insimulabat perduxit et contrariam sententiam meruit,
alia eius, qui inchoatam accusationem non pertulit, cum in illius quidem
partem succedat fiscus, hic autem, qui contrariam iudicis sententiam
non sustinuit, suae partis non perdat persecutionem. * GORD. A. TATIAE.
*<A 239 PP.XV K.FEBR.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.> |
|||
9. | |||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. Cum fratrem tuum veneno peremptum esse
adseveras, ut effectus successionis eius tibi non auferatur, mortem
eius ulcisci te necesse est. Licet enim hereditatem eorum, qui clandestinis
insidiis perimuntur, hi qui iure vocantur adire non vetantur, tamen,
si interitum non fuerint ulti, successionem obtinere non possunt * DIOCL.
ET MAXIM. AA. AELIANAE. *<A 291 PP. TIBERIANO ET DIONE CONSS.> |
|||
10. | |||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. Sororem fratris necem iure licito vindicantem
evincere ab uxore scripta recte successionem non convenit. 1. Secundum
quae, si fiduciam innocentiae geris et neque dolo malo tuo maritum necatum
neque alias indignam te successione posse probari confidis, adversus
omnem calumniam maximam habes securitatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET
CC. SILVANAE. *<A 294 D. XII K. MAI. SIRMI CC. CONSS.> |
|||
11. | |||
Imperator
Justinianus. Cum Silanianum senatus consultum et a nobis tam laudandum
quam corroborandum est nec non divi Marci oratio, quae circa id facta
est, invenimus autem in ea nullam mentionem libertatis factam et veteres
movit quaedam de libertatibus relictis in testamento necati testatoris
quaestio, necessarium nobis visum est etiam haec dirimere.
1. Ii enim, qui libertate fuerant in hoc testamento
donati et si eam accepissent, lucrum, quod eis in medio accidit, poterant
sibi adquirere, interea autem procrastinatione propter necis vindictam
habita hoc minime ad eos pervenit et postea in libertatem deducti periclitabantur.
2. Ne medium tempus fuerit
eis damnosum, et maxime si ancillae in medio pepererint et postea hereditas
adita sit, bellissimum nobis videtur divi marci prudentissimi principis
orationem et in libertatibus producere, ne princeps philosophiae plenus
aliquid videatur imperfectum sanxisse: sed ita in hereditatibus et in
legatis et in fideicommissis et maxime in libertatibus, quas semper
philosophia amplectitur, extendatur eius oratio, ut et lucrum quod in
medio accidit eis post libertatem acceptam restituatur et partus liber
et ingenuus esse intellegatur nullaque machinatione huiusmodi praepeditio
damnum aliquod inrogare concedatur et libera eorum posteritas, si in
medio fuerint ab hac luce subtracti, suorum gen itorum commodum consequatur.
3. Merito enim nobis sanctissimi
marci per omnia constitutionem replere placuit: nihil etenim actum esse
credimus, dum aliquid addendum superest. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A
531 D. II K. MAI. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS
VV. CC.> |
|||
12. | |||
Imperator
Justinianus. Talis de antiquo iure dubietas nostrae serenitati suggesta
est propter senatus consultum silanianum et servos, qui supplicio adficiuntur
sub eodem tecto commorantes et non suum auxilium domino per insidias
occiso praebentes. Veteres enim certum non faciunt, qui intellectus
de verbis "sub eodem tecto" significatur, sive in eodem cubiculo
sive in triclinio vel porticu vel in aula haec appellatio accipi debeat,
adicientes, si dominus in via vel in agro fuerit interfectus, eos servos
puniri, qui praesto erant et non auxilium ad prohibendum periculum praebuerunt,
nulla distinctione super qualitate praesentiae utentes 1. Nos
igitur omnem eis occasionem ad declinanda supplicia super neglegentia
salutis domini sui amputantes sancimus omnes servos, ex quocumque loco
sive in domo sive in via sive in agro possint clamorem exaudire vel
insidias sentire et non auxilium tulerint, supplicio senatus consulti
subiacere. Oportet enim eos, ubicumque senserint dominum periclitantem,
ad prohibendas insidias concurrere * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532
D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV.
CC. ANNO SECUNDO.> |
|||
Iulii Pauli Sententiae, III, 5 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
|||
1. Hereditas
eius, qui a familia occisus esse dicitur, ante habitam quaestionem adiri
non potest neque bonorum possessio postulari. 2. Occisus
videtur non tantum qui per vim aut per caedem interfectus est, velut
iugulatus praecipitatus, sed et is qui veneno necatus dicitur: honestati
enim heredis convenit qualemcumque mortem testatoris inultam non praetermittere.
3. Domino occiso de ea familia quaestio
habenda est, quae intra tectum fuerit, vel certe extra tectum cum domino
eo tempore quo occidebatur. 4. Qui occisus
dicitur, si constet eum sibi quoquo modo manus intulisse, de familia
eius quaestio non est habenda, nisi forte prohibere potuit nec prohibuit.
5. Neroniano senatus consulto cavetur,
ut occisa uxore etiam de familia viri quaestio habeatur, idemque ius
in uxoris familia observatur, si vir dicatur occisus. 6. Servi,
qui sub eodem tecto fuerunt, ubi dominus perhibetur occisus, et torquentur
et puniuntur, etsi testamento occisi manumissi sint. Sed et hi torquentur,
qui cum occiso in itinere fuerunt. 7. Servi
de proximo si, cum possent ferre, auditis clamoribus auxilium domino
non tulerunt, puniuntur. 8. Servos, qui
in itinere circumdatum a latronibus dominum per fugam deseruerunt, apprehensos
et torqueri et summo supplicio adfici placuit. 9. Habebitur
de familia quaestio et si heres testatorem occidisse dicatur: nec interest,
extraneus an ex liberis sit. 10. In summa
tamen sciendum et de his omnibus habendam esse quaestionem, qui in suspicione
quacumque ratione veniunt. 11. In disponenda
eorum quaestione, quorum dominus dicitur interemptus, hic ordo servatur,
primum ut constet occisum dominum, deinde, si id liqueat, de quibus
ea quaestio habenda sit, atque ita de reis inquirendis. 12. Etsi
percussor certus sit, tamen de familia habenda questio est, ut caedis
mandator inveniri possit. 12a. Hereditas
a fisco ut indignis aufertur his primum, qui, cum suscepta re esset
testatoris, apertis tabulis testamenti vel ab intestato adierunt hereditatem
bonorumve possessionem acceperunt: amplius his et centum milia sestertiorum
poena inrogatur. Nec refert, a quibus pater familias vel quemadmodum
dicatur occisus esse. 13. Omnibus, qui
contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis aufertur hereditas,
si nihil testamento in fraudem legis fuerit cautum. 14. Sive
falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva eorum
disceptatione scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat. 15. Si
inter heredem institutum et substitutum controversia sit, magis placet
eum in possessionem rerum hereditariarum mitti, qui primo loco scriptus
est. 16. Scriptus heres ut statim in
possessionem mittatur, iure desiderat. 17. Hoc
post annum impetrare non poterit. In eo testamento heres scriptus, quod
neque ut oportuit oblatum nec publice recitatum est, in possessionem
mitti frustra desiderat. 18. In possessionem
earum rerum, quas mortis tempore testator non possedit, heres scriptus,
priusquam iure ordinario experiatur, improbe mitti desiderat. |
|||
|
|||