SENATUS AUCTORITAS
     
Decrees of the Senate on provincial assignments and on Caesar's soldiers
   
( September 29, 51 BC )
 

 
Cicero, Fam., VIII, 8 Girard & Senn, Napoli, 1977, pp. 301-303, n. 8 ).
 

 
I.
     Prid. kal. Octobr. in aede Apollinis. Scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Terentina.
     Quod M. Marcellus cos. v(erba) f(ecit) de provinciis consularibus,
     d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : uti L. Paulus C. Marcellus cos., cum magistratum inissent, ex kal. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex kal. Mart. ad senatum referrent, neve quid coniunctim «de ea re referretur a consiliis», utique eius rei causa per dies comitiales senatum haberent senatusque consultum fecerent, et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, quie orum in CCC iudicibus essent s(ine) f(raude) s(ua) adducere liceret ; si quid de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus cos., praetores tribunique pl(ebis), quibus eorum videretur, ad populum pl(ebem)ve ferrent ; quodsi ii non tulissent, uti quicumque deinceps essent ad populum plebemve ferrent. I. u.
II.
     Prid. kal. Octobr. in aede Apollinis.
     Scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus (et septem alii ut supra).
     Quod M. Marcellus cos. v(erba) f(ecit) de provinciis,
     d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : senatum existimare, neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi  impediendi,  moram  adferre  oportere,  quominus  de  r(e) p(ublica) p(opuli) R(omani) q(uam) p(rimum) ad senatum referri senatique consultum fieri possit ; qui impedierit prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse.
     Si  quis  huic  SC.  intercesserit,  senatui  placere  auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum p(rimo) q(uoque) t(empore) referri.
     Huic SC. intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa tr(ibuni) pl(ebis).
III.
     Item  senatui  placere  de  militibus,  qui  in  exercitu  C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur. Si quis huic SC. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re p. q. t. ad hunc ordinem referri.
     Huic SC. intercessit C. Coelius, C. Pansa tribuni pl(ebis).
IV.
     Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore optinerent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex SC. cum imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere : si ex eo numero, quos « ex » SC. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent, qui in eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque collegium primum praetorum fuisset, neque in provincias profecti essent, ita sorte in provinciam proficiscerentur ; si ii ad numerum non essent, tunc deinceps proximi cuiusque collegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem coicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret.
     Si quis huic SC. intercessisset, auctoritas perscriberetur.
     Huic SC. intercessit C. Coelius, C. Pansa tr(ibuni) pl(ebis).
 

 
►  Bibliography
 
  
Mommsen, Römische Geschichte, III, 6th ed., Berlin, 1874-75, p. 365 ; Guiraud, Le différend entre César et le Sénat, Paris, 1878, pp. 128 ss. ;
Willems, Le Sénat de la République Romaine, II, Paris, 1885, pp. 228 ss. ; Mommsen, Le droit public Romain, I, Paris, 1892, pp. 320 ss. / VII, pp. 189-190 ; Mommsen, GS, IV (1906), p. 139 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 190-191, n. 45 ; Gelzer, Hermes, 63, 1928, p. 131 ; O'Brien Moore, RE, Suppl. VI (1935), c. 684 and 718 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 266-268, n. 37 ; Carcopino, César in Histoire romaine, II, 2, Paris, 1943, pp. 840 ss. ; Bayet, Cicéron, Correspondance, IV, Paris, 1950, pp. 58 ss. ; van den Bruwaene, Les Études classiques, 21, 1953, pp. 19-27 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 83-84, n. 97 ; de Martino, Storia della Costituzione Romana, III, Napoli, 1973, pp. 197 ss. ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 301-303, n. 8 ; Robinson, The sources of Roman law : Problems and methods for ancient historians, London-New York, 1997, p. 76.