|
SENATUS
AUCTORITAS Decrees of the Senate on provincial assignments and on Caesar's soldiers ( September 29, 51 BC ) |
Cicero, Fam., VIII, 8 ( Wesenberg, Leipzig, 1885 ). |
I. |
Pr.[idie]
Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f.
Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius
L. F. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup.
Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito,
M. Eppius M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos. v.[erba] f.[ecit] de provinciis
consularibus, d. e. r. i. c., uti L. Paullus C. Marcellus coss., cum
magistratum inissent, ex Kal. Mart., quae in suo magistratu futurae
essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius
ex Kal. Mart. ad senatum referrent, neve quid coniunctim de ea re referretur
a consulibus, utique eius rei causa per dies comitiales senatum haberent
senatusque cons. facerent, et, cum de ea re ad senatum referretur a
consulibus, qui eorum in CCC. iudicibus essent, ses adducere liceret;
si quid de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius
M. Marcellus coss., praetores tribunique pl., quibus eorum videretur,
ad populum plebemve ferrent; quod ii non tulissent, uti, quicumque deinceps
essent, ad populum plebemve ferrent. I.N. [Intercessit nemo.] |
II. |
Pr.
Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f.
Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius
L. f. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup.
Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito,
M. Eppius M. f. Terentina. Quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis,
d. e. r. i. c., senatum existimare neminem eorum, qui potestatem habent
intercedendi impediendi, moram afferre oportere, quo minus de. r. p.
p. r. q. [re publica populi Romani quam primum -- per Loeb] ad senatum
referri senatique consultum fieri possit: qui impedierit prohibuerit,
eum senatum existimare contra rem publicam fecisse; si quis huic s.
c. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re
ad senatum populumque referri. Huic s. c. intercessit C. Caelius, L.
Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tribuni pl. |
III. |
Item
senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui
eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant,
habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque
cognoscantur; si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem
perscribi et de ea re ad hunc ordinem referri. Huic s. c. intercessit
C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl. |
IV. |
Itemque
senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias,
quas praetorii pro praetore obtin[er]ent, eos, qui praetores fuerunt
neque in provincias cum imperio iverunt, quos eorum ex s. c. cum imperio
in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias
mitti placere; si ex eo numero, quos ex s. c. in provincias ire oporteret,
ad numerum non essent, qui in eas provincias proficiscerentur, tum,
uti quodque collegium primum praetorum fuisset neque in provincias profecti
essent, ita sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad numerum non
essent, tunc deinceps, proximi cuiusque collegii qui praetores fuissent
neque in provincias profecti essent, in sortem coniicerentur, quoad
is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret;
si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur. Huic s.
c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl. |
|