SC. DE AQUAEDUCTIBUS
  
Decree of the Senate on Rome's water supply
   
( 11 BC )
 

 
Frontinus, de Aquaeductu urbis RomaeFIRA I, Firenze, 1941 ).
 

 
Caput 100.
     Quod Q. Aelius Tubero, Paulus Fabius Maximus cos. v(erba) f(ecerunt) de iis qui curatores aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ordinandis, d(e) e(a) r(e) q(uid) f(ieri) p(laceret),
     d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : placere huic ordini eos qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent, lictores binos et servos publicos ternos, architectos singulos et scribas et librarios, accensos praeconesque totidem habere, quot habent ii per quos frumentum plebei datur ; cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent, ceteris apparitoribus iisdem, praeterquam lictoribus, uti ; utique quibus apparitoribus ex hoc SC. curatoribus aquarum uti liceret, eos diebus X proximis, quibus SC. factum esset, ad aerarium deferrent ; quique ita delati essent, iis praetores aerarii mercedem cibaria, quanta praefecti frumento dando dare deferreque solent, annua darent et adtribuerent, iisque eas pecunias sine fraude sua facere liceret : utique tabulas chartas ceteraque, quae eius curationis causa opus essent iis curatoribus praeberi, ea Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo alterve, si iis videbitur, adhibitis praetoribus qui aerario praesint, praebenda locent. Itemque, cum viarum quoque curatores frumentique parte quarta anni publico fungebantur ministerio, ut curatores aquarum iudiciis vacent privatis publicisque.
Caput 104.
     Quod Q. Aelius Tubero, Paulus Fabius Maximus cos. v(erba) f(ecerunt) de numero publicorum salientium  qui  in  urbe  essent  intraque  aedificia  urbi  coniuncta,  quos M. Agrippa fecisset, q(uid) f(ieri) p(laceret),
     d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : neque augeri placere neque minui [numerum] publicorum salientium, quos (c v) nunc esse retulerunt ii, quibus negotium a senatu est imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque numerum salientium publicorum. Itemque placere curatores aquarum, quos Caesar Augustus ex senatus auctoritate nominavit, dare operam ut salientes publici quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum populi funderent.
Caput 106.
     Quod Q. Aelius Tubero, Paulus Fabius Maximus cos. v(erba) f(ecerunt) quosdam privatos ex rivis publicis aquam ducere, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret),
     d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : ne cui privato aquam ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ii, quibus aquae ducendae ius esset datum, ex castellis ducerent, animadverterentque curatores aquarum, quibus locis intra extra urbem apte castella privati facere possent, ex quibus aquam ducerent, quam ex castello communem accepissent a curatoribus aquarum ; neve cui eorum quibus aqua daretur publica ius esset intra quinquaginta pedes eius castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam subicere quam quinariam.
Caput 108.
     Quod Q. Aelius Tubero, Paulus Fabius Maximus cos. v(erba) f(ecerunt) constitui oportere, quo iure intra extraque urbem ducerent aquas ii quibus adtributae essent, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret),
     d(e) [e(a) r(e)] i(ta) [c(ensuerunt)] : uti usque eo maneret adtributio aquarum, exceptis quae in usum balnearum essent datae aut haustus nomine, quoad iidem domini possiderent id solum, in quod accepissent aquam.
Caput  125.
     Quod Q. Aelius Tubero, Paulus Fabius Maximus cos. v(erba) f(ecerunt) de rivis specibus fornicibus aquae Iuliae, Marciae, Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret),
     d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : uti cum ii rivi specus fornices, quos Augustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus senatui est, reficerentur ex agris privatorum, terra limus lapides testa harena ligna ceteraque quibus ad eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime sine iniuria privatorum tolli sumi portari possint viri boni arbitratu aestimata darentur tollerentur sumerentur exportarentur ; et ad eas res omnes exportandas earumque rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset, per agros privatorum sine iniuria eorum itinera actus paterent darentur.
Caput 127.
     Quod Q. Aelius Tubero, Paulus Fabius Maximus cos. v(erba) f(ecerunt), aquarum quae in urbem venirent itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri, q(uid) f(ieri) p(laceret),
     d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) : cum ad reficiendos rivos specusque per[tineat, ut spatium circa eos pateat neve quicquam ad eos ponatur, quo impediantur a]quae et opera publica corrumpantur, placere, circa fontes et fornices et muros utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent et specus intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes vacuos relinqui ita, ut neque monumentum in is locis neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret : si quae nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur, praeterquam si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis adversus ea conmiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset qui adversus hoc SC. conmisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur ; deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum.
 

 
►  Bibliography
 
  
Bücheler, Frontinus, de Aquis urbis Romae, Leipzig, 1858 ; Lanciani, RAL, 4, 1880, pp. 215 ss. ; Petschenig, WS, 6, 1884, pp. 253 ss. ; Herschel, Frontinus and the Water Supply System of the City of Rome, Boston, 1899 ; Kornemann, RE, IV (1901), c. 1784 ss. ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 193, n. 47 ; Krohn, Frontinus, de Aquaeductu Urbis Romae, Leipzig, 1922 ; de Robertis, L'espropriazione per pubblica utilità nel diritto romano, Bari, 1936, pp. 95 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 276-280, n. 41 ; Grimal, Frontin, Les aqueducs de la ville de Rome, Paris, 1944 ; de Robertis, Annali dell'Università di Bari, 7-8, 1947, p. 177 ; Longo, Annali dell'Università di Macerata, 23, 1959, pp. 51-78 ; Daube, IURA, 12, 1961, p. 98 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 117-119, n. 141 ; Biondi, Scr. Giur., II, 1965, pp. 326 ss. ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 309-311, n. 10 ; Wells, The Roman Empire, 2nd ed., Harvard, 1995, p. 58 ; Del Chicca, Frontino : De aquae ductu urbis Romae, Roma, 2004 ; Rodgers, Frontinus : De Aquaeductu Urbis Romae, Cambridge, 2009.
  
  
►  
Source : Several manuscripts of which one of the 12th century ( Codex Cassinensis ).
 


Traduction française