|
SC. DE
AQUAEDUCTIBUS
Decree of the Senate on Rome's water supply
( 11
BC ) |
|
Frontinus, de Aquaeductu urbis Romae ( Krohn,
Leipzig, 1922 ).
|
|
100. |
|
Quod
Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de eis qui curatores
aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent
ornandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordini, eos
qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent,
lictores binos et servos publicos ternos, architectos singulos et scribas,
librarios, accensos praeconesque totidem habere, quot habent ei per
quos frumentum plebei datur. Cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid
agerent, ceteris apparitoribus eisdem praeterquam lictoribus uti. Utique
quibus apparitoribus ex hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti
liceret, eos diebus decem proximis, quibus senatus consultum factum
esset, ad aerarium deferrent; quique ita delati essent, eis praetores
aerarii mercedem cibaria, quanta praefecti frumento dando dare deferreque
solent, annua darent et adtribuerent; eisque eas pecunias sine fraude
sua capere liceret. Utique tabulas, chartas ceteraque quae eius curationis
causa opus essent eis curatoribus Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo
alterve, si eis videbitur, adhibitis praetoribus qui aerario praesint,
praebenda locent. |
|
104. |
|
Quod
Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de numero publicorum
salientium qui in urbe essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos
M. Agrippa fecisset, Q. F. P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec
minui numerum publicorum salientium, quos nunc esse rettulerunt ei,
quibus negotium a senatu est imperatum ut inspicerent aquas publicas
inirentque numerum salientium publicorum. Itemque placere curatores
aquarum, quos Caesar Augustus ex senatus auctoritate nominavit, dare
operam uti salientes publici quam adsiduissime interdiu et noctu aquam
in usum populi funderent. |
|
106. |
|
Quod
Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. quosdam privatos
ex rivis publicis aquam ducere, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne
cui privato aquam ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ei
quibus aquae ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, animadverterentque
curatores aquarum, quibus locis intra urbem apte castella privati facere
possent, ex quibus aquam ducerent quam ex castello communi accepissent
a curatoribus aquarum. Neve cui eorum quibus aqua daretur publica ius
esset, intra quinquaginta pedes eius castelli, ex quo aquam ducerent,
laxiorem fistulam subicere quam quinariam. |
|
108. |
|
Quod
Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. constitui oportere,
quo iure extra intraque urbem ducerent aquas, quibus adtributae essent,
Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti usque eo maneret adtributio aquarum,
exceptis quae in usum balinearum essent datae aut Augusti nomine, quoad
eidem domini possiderent id solum, in quod accepissent aquam. |
|
125. |
|
Quod
Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de rivis, specibus,
fornicibus, aquae Iuliae, Marciae, Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis,
Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti cum ei rivi, specus, fornices,
quos Augustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus senatui est,
reficerentur, ex agris privatorum terra, limus, lapides, testa, harena,
ligna ceteraque quibus ad eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime
sine iniuria privatorum tolli, sumi, portari possint, viri boni arbitratu
aestimata darentur, tollerentur, sumerentur, exportarentur; et ad eas
res omnes exportandas earumque rerum reficiendarum causa, quotiens opus
esset, per agros privatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent,
darentur. |
|
127. |
|
Quod
Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. aquarum, quae in urbem
venirent, itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri,
Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos rivos specusque per quae
opera publica corrumpantur, placere circa fontes et fornices et muros
utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra
essent et specus intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex
parte quinos pedes vacuos relinqui ita ut neque monumentum in eis locis
neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret,
sique nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur praeterquam
si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis adversus
ea commiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus
pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime convictus
esset qui adversus hoc S. C. commisisset, pars autem dimidia in
aerarium redigeretur. Deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores
aquarum. |
|
► Bibliography
Bücheler,
Frontinus, de Aquis urbis Romae, Leipzig, 1858 ; Lanciani, RAL, 4, 1880, pp. 215 ss. ; Petschenig, WS, 6, 1884, pp. 253 ss. ;
Herschel, Frontinus and the Water Supply System of the City of
Rome, Boston, 1899 ;
Kornemann, RE, IV (1901), c. 1784 ss. ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 193, n. 47 ; Krohn, Frontinus, de Aquaeductu Urbis Romae, Leipzig,
1922 ; de Robertis, L'espropriazione per pubblica utilità
nel diritto romano, Bari, 1936, pp. 95 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze,
1941, pp. 276-280, n. 41 ; Grimal, Frontin, Les aqueducs de la ville de Rome,
Paris, 1944 ; de Robertis, Annali dell'Università
di Bari, 7-8, 1947, p. 177 ; Longo, Annali dell'Università di Macerata, 23, 1959, pp. 51-78 ; Daube, IURA, 12, 1961, p. 98 ; Johnson,
Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin,
1961, pp. 117-119, n. 141 ;
Biondi,
Scr. Giur., II, 1965, pp. 326 ss. ;
Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 309-311,
n. 10 ;
Wells, The Roman Empire, 2nd ed., Harvard, 1995, p. 58 ;
Del Chicca, Frontino : De aquae ductu urbis Romae, Roma,
2004 ; Rodgers, Frontinus : De Aquaeductu Urbis Romae,
Cambridge, 2009.
► Sources : Several manuscripts
of which one of the 12th century ( Codex Cassinensis ).
|
|