SC. DE CNAEO PISONE PATRE
     
Decree of the Senate condemning Gnaeus Calpurnius Piso
 
( December 10, AD 20 )
 
See the tablet
 

 
Eck, Caballos & Fernández, Das Senatus consultum de Cn. Pisone patre, München, 1996, pp. 38-51 ).
     

 
S(enatus) c(onsultum) de Cn(aeo) Pisone patre propositum N(umerio) Vibio Sereno proco(n)s(ule).|
A(nte)  d(iem)  IIII  eid(us)  Dec(embres)  in Palatio in porticu, quae est ad Apollinis. Scribendo | adfuerunt M(arcus) Valerius M(arci) f(ilius) Lem(onia tribu) Messallinus, G(aius) Ateius L(uci) F(ilius) Ani(ensi tribu) Capito, Sex(tus) Pomp(eius) | Sex(ti) f(ilius) Arn(iensi tribu), M(arcus) Pompeius M(arci) f(ilius) Teret(ina tribu) Priscus, G(aius) Arrenus G(ai) f(ilius) Gal(eria tribu) Gallus, L(ucius) Nonius L(uci) f(ilius) | Pom(ptina tribu) Asprenas q(uaestor), M(arcus) Vinucius P(ubli) f(ilius) Pob(lilia tribu) q(uaestor). Quod Ti(berius) Caesar divi Aug(usti) f(ilius) Aug(ustus) |
5 pontifex maxumus, tribunicia potestate XXII, co(n)s(ul) III, designatus IIII ad sena|tum rettulit qualis causa Cn. Pisonis patris visa esset et an merito sibi mor|tem conscisse videretur et qualis causa M. Pisonis visa esset, cui relationi ad|iecisset, uti precum suarum pro adulescente memor is ordo esset, <et> qualis cau|sa Plancinae visa esset, pro qua persona, quid petisset et quas propter causas,|
10 exposuisset antea, et quid de Visellio Karo et de Sempronio Basso, consulibus | Cn. Pisonis patris, iudicaret senatus, d(e) i(is) r(ebus) i(ta) c(ensuerunt). | Senatum populumq(ue) Romanum ante omnia dis immortalibus gratias agere,| quod nefaris consilis Cn. Pisonis patris tranquillitatem praesentis status | r(ei) p(ublicae), quo melior optari non pote |e|t quo beneficio principis nostri frui contigit,|
15 turbar|i| passi non sunt, deinde Ti. Caesari Augusto principi suo quod earum rerum | omnium, quae ad explorandam veritatem necessariae fuerunt, co|piam senatui fecerit, cuius aequitatem et patientiam hoc quoq(ue) nomine | admirari senatum, quod, cum manufestissuma sint Cn. Pisonis patris scelera | et ipse de se supplicium sumpsisset, nihilominus causam eius cognosci volue-|
20 rit filiosque eius arcessitos hortatus sit, ut patris sui causam defenderent, ita ut | eum quoq(ue), qui ordinis senatori nondum esset, ob eam rem introduci in senatum vellet et | copiam utriq(ue) dicendi pro patre et pro matre ipsorum et pro M. Pisone faceret.| Itaq(ue) cum per aliquot dies acta causa sit ab accusatoribus Cn. Pisonis patris et ab ipso | Cn. Pisone patre, recitatae epistulae, recitata exemplaria codicillorum, quos |
25 Germanicus Caesar Cn. Pisoni patri scripsisset, producti testes quoiusque ordinis sint,| <senatum> a|rb|i<t>rari singularem moderationem patientiamq(ue) Germanici Caesaris evic|tam esse feritate morum Cn. Pisonis patris atq(ue) ob id morientem Germanicum Cae|sarem, quoius mortis fuisse caussam Cn. Pisonem patrem ipse testatus sit, non inme|rito amicitiam ei renuntiasse, qui cum deberet meminisse adiutorem se datum |
30 esse Germanico Caesari, qui a principe nostro ex auctoritate huius orrdinis ad | rerum transmarinarum statum componendum missus esset desiderantium | praesentiam aut ipsius Ti. Caesaris Aug(usti) aut filiorum alterius utrius, neclecta | maiestate domus Aug(ustae), neclecto etiam iure publico, quod adlect(us) pro co(n)s(ule) et ei pro co(n)s(ule), de quo | lex ad populum lata esset, ut in quamcumq(ue) provinciam venisset, maius ei imperium |
35 quam  ei qui eam provinciam proco(n)s(ule) optineret, esset, dum in omni re maius imperi | um Ti. Caesari Aug(usto) quam Germanico Caesari esset, tamquam ipsius arbitri et potestatis omnia | esse deberent, ita se, cum in provincia Syria fuerit, gesserit bellum [cum] Armeniacum | et Parthicum, quantum  in  ipso  fuit,  moverit,  quod  neq(ue)  ex mandatis principis | nostri epistulisq(ue) frequentibus Germ(anici) Caesar(is), cum is abesset, Vononem, qui sus-|
40 pectus regi Parthorum erat, longius removeri voluerit, ne profugere ex custodia | posset, id quod fecit, et conloqui quosdam ex numero Armeniorum malos et | audaces cum Vonone passus sit, ut per eosdem tumultus in Armenia excita|retur ac Vonone<s> vel occiso vel expulso rege Armeniae, quem Germanicus | Caesar ex voluntate patris sui senatusq(ue) ei genti regem dedisset, <eam> occuparet,|
45 eaq(ue) magnis muneribus Vononis corruptus fecerit ; bellum etiam civile ex|citare conatus sit, iam pridem numine divi Aug(usti) virtutibusq(ue) Ti. Caesaris Aug(usti) | omnibus civilis belli sepultis malis repetendo provinciam Syriam post | mortem Germanici Caesaris quam vivo eo pessumo et animo et exemplo re|liquerat, atq(ue) ob id milites R(omani) inter se concurrere coacti sint, perspecta etiam |
50 crudelitate  unica,  qui  incognita  caussa,  sine  consili  sententia  plurimos ca|pitis supplicio adfecisset neq(ue) externos tantummodo, sed etiam centurionem | c(ivem) R(omanum) cruci fixsisset ; qui militarem disciplinam a divo Aug(usto) institutam et | servatam a Ti. Caesar(e) Aug(usto) corrupisset, non solum indulgendo militibus, <ne> | his, qui ipsis praesunt, more vetustissimo parerent, sed etiam donativa suo |
55 nomine ex fisco principis nostri dando, quo facto milites alios Pisonianos, a|lios Caesarianos dici laetatus sit, honorando etiam eos, qui post talis nominis | usurpationem ipsi paruisse|n|t ; qui post mortem Germanici teritum non p(opulus) R(omanus) modo, sed exterae quoq(ue) Caesaris, quoius in gentes luxserunt, patri optumo et | indulgentissumo libellum, quo eum accusaret, mittere ausus sit oblitus non |
60 tantum venerationis caritatisq(ue), quae principis filio debebantur, ceterum | humanitatis quoq(ue), quae ultra mortem odia non patitur procedere, et cuius | mortem gavisum esse eum his argumentis senatui apparuerit : quod nefaria | sacrificia ab eo facta, quod naves, quibus vehebatur, ornatae sint, quod reclu|serit deorum immortalium templa, quae totius imperi R(omani) constantissuma |
65 pietas clauserat, eiusdemque habitus animi argumentum fuerit, quod dedisset congiarium ei, qui nuntiaverit sibi de morte Germanici Caesaris, probatum<q(ue)> sit frequen|ter{q(ue)} convivia habuisse eum  his  ipsis  diebus,  quibus  de  morte  Germanici  Caesaris  ei | nuntiatum erat ; numen quoq(ue) divi Aug(usti) violatum esse ab eo arbitrari senatum | omni honore, qui aut memoriae eius aut imaginibus, quae, antequam in |
70 deorum numerum referre{n}tur, ei r[. . . .]tae erant, habeba{n}tur, detracto. | Quas ob res arbitrari senatum non optulisse eum se de|b|itae poenae, sed maiori | et quam inmin|e|re sibi ab pietate et severitate iudicantium intellegeba{n}t | subtraxisse ; itaq(ue) iis poenis, quas a semet ipso exegisset,  adicere :  ne  quis  luc|tus  mortis  eius  caussa  a  feminis  quibus  {e}is  more  maiorum,  si  hoc s(enatus) c(onsultum) factum |
75 non esset, lugendus esset, susciperetur ; utiq(ue) statuae et imagines Cn. Pisonis | patris, quae ubiq(ue) positae essent, tollerentur ; recte et ordine facturos, qui qu|andoq(ue) familiae Calpurniae essent, quive eam familiam cognatione | adfinitateve contingerent, si dedissent operam, si quis eius gentis aut quis eo|rum, qui cognatus adfinisve Calpurniae familiae fuisset, mortuos esset, lugen-|
80 dus esset, ne inter reliquas imagines, <quae> exequias eorum funerum celebrare solent,| imago Cn. Pisonis patris duceretur neve imaginibus familiae Calpurniae i|mago eius interponeretur ; utiq(ue) nomen Pisonis patris tolleretur | ex titulo statuae Germanici Caesaris, quam ei sodales Augustales in campo ad | aram Providentiae posuissent ; utiq(ue) bona Cn. Pisonis patris publicarentur |
85 excepto saltu, qui esset in Hillyrico ; eum saltum placere Ti. Caesari Augusto cipi nostro, cuius a patre divo Aug(usto) Cn. Pisoni patri donatus errat, reddi, cum | is idcirco dari eum sibi desiderasset, quod <civitates>, quarum fines hos saltus contin|gerent, frequenter de iniuris Cn. Pisonis patris libertorumq(ue) et servorum | eius questae essent, atq(ue) ob id providendum putaret, ne postea iure meritoq(ue) |
90 soci  p(opuli)  R(omani)  queri  possent ;  item  senatum,  memorem  clementiae suae ius | titiaeq(ue) <atq(ue)> animi magnitudinis, quas virtutes {quas} a maioribus suis acce|pisset, tum praecipue ab divo Aug(usto) et Ti. Caesare Aug(usto) principibus suis didicisset,| ex bonis Cn. Pisonis patris publicatis aequom  humanumq(ue)  censere,  filio  eius  |  Pisoni  maiori,  de quo nihil esset dictum, qui principis nostri q(uaestor) fuisset, quem |
95 Germanicus quoq(ue) liberalitate sua honorasset, qui complura modestiae | suae posuisset pignora,| ex quibus sperari posset, dissimillumum eum patri suo futurum, donari | nomine principis et senatus bonorum partem dimidiam eumq(ue), cum tan|to beneficio obligaretur, recte atque ordine facturum, si praenomen patris |
100 mutasset ; M. etiam Pisoni, qu<o>i inpunitatem senatus humanitati et mode|rationi principis sui adsensus dandam esse{t} arbitraretur, quo facilius | inviolatum senatus beneficium ad eum pervenire<t>, alteram partem dimi|diam bonorum paternorum dari, ita ut ex omnibus bonis, quae decreto | senatus publicata et concessa iis essent, n(ummum) (decies centa milia) dotis nomine Calpurniae |
105 Cn. Pisonis filiae, item peculi nomine n(ummum) (quadragies centa milia) daretur. Item | placere, uti Cn. Piso pater supra portam Fontinalem quae inaedificasset | iungendarum domum privatarum causa, ea curatores locorum publico|rum iudicandorum tollenda dimolienda curarent.| Quod ad Plancinae causam pertineret, qu<o>i pluruma et gravissuma crimina |
110 obiecta essent, quoniam confiteretur se omnem spem in miseridordia{m} | principis nostri et senatus habere, et saepe princeps noster accurateq(ue) ab | eo ordine petierit, ut contentus senatus Cn. Pisonis patris poenae uxori |e|ius | sic uti M. filio parceret, et pro Plancina rogatu matris suae depreca<tus> s<it> quam ob rem |id| mater sua inpetrari vellet, iustissumas ab ea causas sibi ex-|
115 positas acceperit, senatum arbitrari et Iuliae Aug(ustae), optume de r(e) p(ublica) meritae non | partu tantum modo principis nostri, sed etiam multis magnisq(ue) erga cui|usq(ue) ordinis homines beneficis, quae, cum iure meritoq(ue) plurumum posse<t> in eo, quod | a senatu petere deberet, parcissume uteretur eo,  et  principis  nostri  summa<e> |  erga  matrem  suam  pietati  suffragandum  indulgendumq(ue)  esse remittiq(ue) |
120 poenam Plancinae placere. Visellio Karo et Sempronio Basso comitibus Cn. | Pisonis patris et omnium malificiorum socis ac ministris, aqua et igne interdici oportere | ab eo pr(aetore), qui lege{m} maiestatis quaereret, bonaq(ue) eorum ab pr(aetoribus), qui aerario | praeesse<n>t, venire et in aerarium redigi placere. Item cum iudic<ar> omnium partium pietatem antecessisse Ti. Caesarem et senatus Aug(ustum) principem nostrum |
125 tant|i| et |t|am aequali<s> dolor|i|<s eius indicis> totiens conspectis, quibus etiam senatus ve|hementer motus sit, magnopere rogare et petere, ut omnem curam, quam | in duos quondam filios suos partitus erat, ad eum, quem haberet, converteret,| sperareq(ue) senatum eum, qu{p}i supersit, |t|anto maior|i| curae dis immortalibus | fore, quanto magis intellegerent, omnem spem futuram paternae pro |
130 r(e) p(ublica) stationis in uno repos[i]ta<m>, quo nomine debere eum finire dolorem | ac restituere patriae suae non tantum animum, sed etiam voltum, qui | publicae felicitati conveniret ; item senatum laudare magnopere Iuliae Aug(ustae) | Drusiq(ue) Caesaris moderationem imitantium principis nostri iustitiam, quos | animadvertere{t} hunc ordinem non maiorem pietatem in Germanicum |
135 quam aequitatem in servandis integris iudicis suis, donec de causa Cn. Pisonis | patris cognosceretur, praestitisse ; ceterorum quoq(ue) contingentium Germanicum | Caesarem necessitudine magnopere probare : Agrippinae, quam senatui memoriam | divi Aug(usti), qu<o>i fuisset probatissuma, et viri Germanici, cum quo unica concordia vixsis|set, et tot pignora edita partu felicissumo eorum, qui superessent, commendare ;|
140 itemq(ue) Antoniae Germanici Caesaris matris, quae unum matrimonium Dru|si Germ(anici) patris experta sanctitate morum dignam se divo Aug(usto) tam arta propin|quitate exhibuerit ; et Liviae sororis Germ(anici) Caesar(is), de qua optume et avia sua et | socer idemq(ue) patruos, princeps noster, iudicaret, quorum iudicis, etiam si non contin|gere{n}t domum eorum, merito gloriari posset, nedum tam coniunctis necessitu-|
145 dinibus inligata femina : quarum aeq(ue) et dolor|e|m fidelissumum et in dolore | moderatione<m> senatum probare ; item quod filiorum Germanici puerilis et | praecipue in Nerone{m} Caesare{m} iam etiam  iu<v>enis  (oder iu<v>eni<li>s)  dolor  amisso  patre  tali  | itemq(ue)  <Ti. Germanici> fratris {Ti.} Germ(anici) Caesar(is) non exc|e|sserit modum probabilem, iudicare sena|tum referendum quidem esse acceptum maxume discipulinae avi |e|orum et |
150 patrui et Iuliae Aug(ustae), sed tamen ipsorum quoque nomin|e| laudandum existu|mare{t} ; item equestris ordinis curam et industriam unic|e| senatui probari,| quod fideliter intellexsisset, quanta res et quam ad omnium salutem pietatemq(ue) | pertinens ageretur, et quod frequentibus adclamationibus adfectum animi sui | et dolorem de principis nostri filiq(ue) eius iniuris ac pro r(ei)p(ublicae) utilitate testatus sit ;|
155 plebem quoq(ue) laudare senatum, quod cum equestr|i| ordine consenserit pietatemq(ue) | suam erga principem nostrum memoriamq(ue) fili eius significaverit, et cum | effusissumis studis ad repraesentandam poenam Cn. Pisonis patris ab semet ipsa | accensa esset, regi tamen exemplo equestris ordinis a principe nostro se passa sit ;| item senatum probare eorum militum fidem, quorum animi frustra sollicita-|
160 ti essent scelere Cn. Pisonis patris, omnesq(ue), qui sub auspicis et imperio principis | nostri milites essent, quam fidem pietatemq(ue) domui Aug(ustae) p|raesta|rent, eam sperare | perpetuo praestaturos, cum scirent salutem imperi nostri in eius dom|u|<s> custo|dia posita<m> : senatum arbitrari eorum curare atq(ue) offici esse, ut aput eos ii,| qui quandoq(ue) e|i|<s> praessent, plurimum auctoritatis <haberent>, qui fidelissuma pietate |
165 salutare huic urbi imperioq(ue) p(opuli) R(omani) nomen Caesarum coluissent. Et quo facilius | totius actae rei ordo posterorum memoriae tradi posset atque hi scire<nt>, quid et | de singulari moderatione Germ(anici) Caesa(ris) et de sceleribus Cn. Pisonis patris | senatus iudicasset, placere uti oratio, quam recitasset  princeps  noster,|  itemq(ue)  haec  senatus  consulta  in  {h}aere  incisa, quo loco Ti. Caes(ari) Aug(usto) vide-|
170 retur, ponere<n>tur, item hoc s(enatus) c(onsultum) {hic} in cuiusque provinciae celeberruma{e} | urbe eiusque i<n> urbis ipsius celeberrimo loco in aere incisum figere|tur, itemq(ue) hoc s(enatus) c(onsultum) in  hibernis  cuiusq(ue)  legionis  at  signa  figeretur.  Censu|erunt.  In  senatu fuerunt CCCI. Hoc s(enatus) c(onsultum) factum est per relationem solum.| Ti. Caesar Aug(ustus) trib(unicia) potestate XXII manu mea scripsi : velle me h(oc) s(enatus) c(onsultum), quod |
175 e<s>t  factum  IIII  idus  Decem(bres)  Cotta  et  Messalla  con(n)s(ulibus)  referente  ptum  manu Auli q(aestoris) mei in tabellis XIIII, referri in tabulas pub<l>icas.
 


  Bibliography
       
 
Eck, EA, 15, 1990, pp. 139-146 ; AE 1993, n. 21a ;
Eck, Cahiers du Centre G. Glotz, 4, 1993, pp. 189-208 ; Hispania Epigraphica, 4, 1994, n. 831z ; Storchi, Tacito e il senatoconsulto de Cn. Pisone patre, Convegno sul senatoconsulto de Cnaeo Pisone patre, Capri, 1994 ; Hispania Epigraphica, 5, 1995, n. 727 ; AE 1996, n. 885 ; Canto, Hispania Epigraphica, 6, 1996, n. 881, pp. 303-325 ; Eck, Caballos & Fernandez, Das Senatus consultum de Cn. Pisone patre, München, 1996 ; Eck, Caballos & Fernandez, El Senatus consultum de Cn. Pisone patre, Sevilla, 1996 ; Hispania Epigraphica, 6, 1996, n. 881 ; Potter, ZPE, 113, 1996, pp. 274, 278-279 and 281 ; Woodman & Martin, The Annals of Tacitus, book 3, Cambridge, 1996 ; AE 1997, n. 29 ; Griffin, JRS, 87, 1997, pp. 249-263 ; Hispania Epigraphica, 7, 1997, n. 927 ; Meyer, CJ, 93, 1997-98, pp. 318-324 ; Richardson, CQ, 47, 1997, pp. 510-518 ; AE 1998, n. 27-36 ; Barnes, Phoenix, 52, 1998, pp. 125-148 ; Calboli, Mél. Moussy, Louvain, 1998, pp. 117-130 ; CIL II2, 5 (1998), n. 900 ; Cooley, GR, 45, 1998, pp. 199-212 ; Flower, CIAnt, 17, 1998, pp. 155-187 ; Hispania Epigraphica, 8, 1998, n. 479 ; Potter, JRA, 11, 1998, pp. 437-457 ; Yakobson, SCI, 17, 1998, pp. 206-224 ; AE 1999, n. 32-36 ; Bodel, AJPh, 120, 1999, pp. 43-63 ; Champlin, AJPh, 120, 1999, pp. 117-122 ; Corto Pérez & Stylow, Chiron, 29, 1999, pp. 23-28 ; Damon & Takacs, AJPh, 120, 1999, pp. 43-64 ; Damon, CQ, 49, 1999, pp. 336-338 ; Flower, AJPh, 120, 1999, pp. 99-115 ; Giovannini, ZPE, 124, 1999, pp. 97 and 106 ; González, AJPh, 120, 1999, pp. 123-142 ; Hispania Epigraphica, 9, 1999, n. 525 ; Lebek, ZPE, 128, 1999, pp. 183-211 ; Potter, AJPh, 120, 1999, pp. 65-88 ; Stylow, Chiron, 29, 1999, pp. 23-28 ; Suerbaum, ZPE, 128, 1999, pp. 213-234 ; Talbert, AJPh, 120, 1999, pp. 89-98 ; AE 2000, n. 37-39, n. 72 ; Borzsák István, AntTan, 44, 2000, pp. 286-289 ; Castro-Camero, El crimen maiestatis a la luz del senatus consultum de Cn. Pisone Patre, Sevilla, 2000 ; AE 2001, n. 33, 40-42 and 87 ; Gómez-Pantoja, Los rebaños de Gerión : pastores y trashumancia en Iberia antigua y medieval, Madrid, 2001, p. 192 ; AE 2002, n. 43-46 ; Ermann, ZSS, 119, 2002, pp. 380-388 ; Rowe, Princes and Political Cultures : The New Tiberian Senatorial Decrees, Ann Arbor, 2002, pp. 30 ss. ; Polleichtner, Philologus, 147, 2003, pp. 289-306 ; Severy, Augustus and the family at the birth of the Roman Empire, London-New York, 2003, p. 228 ; Cotton & Eck in Katzoff & Schaps, Law in the documents of the Judaean desert, Leiden, 2005, p. 25 ; Barden Dowling, Clemency and cruelty in the Roman world, Ann Arbor, 2006, pp. 170 ss. ; Fantham, Julia Augusti : the emperor's daughter, New York, 2006, p. 120 ; Kelly, A history of exile in the Roman republic, Cambridge, 2006, p. 45 ; Kolb, Herrschaftsstrukturen und Herrschaftspraxis : Konzepte, Prinzipien und Startegien der Administration im römischen Kaiserreich, Berlin, 2006, p. 99 ; Adams, The Roman Emperor Gaius 'Caligula' and His Hellenistic Aspirations, Boca Raton, 2007, p. 98 ; Alföldy in Haensch & Heinrichs, Herrschen und Verwalten : Der Alltag der römischen Administration in der Hohen Kaiserzeit, Köln-Weimar-Wien, 2007, p. 344 ; Dando-Collins, Blood of the Caesars : how the murder of Germanicus led to the fall of Rome, Hoboken, 2008, p. 86 ; Nakagawa in Berrendonner, Cébeillac-Gervasoni & Lamoine, Le quotidien municipal dans l'Occident romain (Coll. Clermont-Ferrand, 2007), Clermont-Ferrand, 2008, p. 555 ; Annaeus Seneca & Morton Braund, Seneca, De clementia, Oxford, 2009, p. 37.
 
     
►  Sources : Four copies found near Sevilla, Spain.
       


Traducción española