SC. MEMMIANUM
  
Decree of the Senate on the abuse of adoptions
    
( AD 62 ? )
 
Nero ( 54-68 )
Nero
 
  D. XXXI
  D. XXXV
 Tac. XV

 
Digesta, XXXI, 51 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
[ Ulpianus ]. Is cui in tempus liberorum tertia pars relicta est, utique non poterit adoptando tertiam partem consequi.

 
Digesta, XXXV, 1 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
76 [ Papinianus ]. Fideicommissum a filiis relictum "si quis ex his sine liberis diem suum obierit" adoptionis commento non excluditur.

 
Tacitus, Annales, XV, 19 ( Fisher, Oxford, 1906 ).
  

 
Percrebuerat et tempestate pravus mos, cum propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et provincias inter patres sortiti statim emitterent manu, quos adoptaverant. [igitur qui filios genuerant] magna cum invidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et brevitatem adoptionis enumerant. satis pretii esse orbis, quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores, cuncta prompta et obvia haberent. sibi promissa legum diu exspectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine parens, sine luctu orbus longa patrum vota repente adaequaret. factum ex eo senatus consultum, ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem hereditatibus prodesset.
 

 
►  Link : Tacitus, Annales, XV.
 



 
Traduction française