SC. LARGIANUM
  
Decree of the Senate concerning the property of Latini
   
( AD 42 )
 
Claudius
 
 C. VII  Inst. III  Gai III

     
Codex Iustinianus, VII, 6 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
1.

Imperator Justinianus. Cum dediticii liberti iam sublati sunt, quapropter imperfecta Latinorum libertas incertis vestigiis titubans et quasi per saturam inducta adhuc remanet et non inutilis quidem pars eius deminuitur, quod autem ex ipsa rationabile est, hoc in ius perfectum deducitur ? 1. Cum enim Latini liberti ad similitudinem antiquae Latinitatis, quae in coloniis missa est, videntur esse introducti, ex qua nihil aliud rei publicae nisi bellum accessit civile, satis absurdum est ipsa origine rei sublata imaginem eius derelinqui. 1a. Cum igitur multis modis et paene innumerabilibus Latinorum introducta est condicio et leges diversae et senatus consulta introducta sunt et ex his difficultates maximae emergebant tam ex lege Iunia quam ex Largiano senatus consulto nec non ex edicto divi Traiani, quorum plenae quidem fuerant nostrae leges, non autem in rebus fuerat eorum experimentum : studiosissimum nobis visum est haec quidem omnia et Latinam libertatem resecare, certos autem modus eligere, ex quibus antea quidem Latina competebat libertas, in praesenti autem Romana defertur condicio, ut his praesenti lege enumeratis et cives Romanos nascentibus ceteri omnes modi, per quos Latinorum nomen inducebatur, penitus conquiescant et non Latinos pariant, sed ut pro nullis habeantur. 1b. Quis enim patiatur talem esse libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem personam simul et libertas et servitium concurrunt et, qui quasi liber moratus est, eripitur non tantum in mortem, sed etiam in servitutem ? 1c. Sancimus itaque, si quis per epistulam servum suum in libertatem producere maluerit, licere ei hoc facere quinque testibus adhibitis, qui post eius litteras sive in subscriptione positas sive per totum textum effusas suas litteras supponentes fidem perpetuam possint chartulae praebere. Et si hoc fecerit, sive per scribendo sive per tabularium, libertas servo competat quasi ex imitatione codicilli delata, ita tamen, ut et ipso patrono vivente et libertatem et civitatem habeat Romanam. 2. Sed et si quis inter amicos libertatem dare suo servo maluerit, licebit ei quinque similiter testibus adhibitis suam explanare voluntatem et quod liberum eum esse voluit dicere : et hoc sive inter acta fuerit testificatus sive testium voces attestationem sunt amplexae et litteras tam publicarum personarum quam testium habeant, simili modo servi ad civitatem producantur Romanam quasi ex codicillis similiter libertatem adipiscentes. 3. Sed scimus etiam hoc esse in antiqua Latinitate ex edicto divi Claudii introductum, quod, si quis servum suum aegritudine periclitantem sua domo publice eiecerit neque ipse eum procurans neque alii eum commendans, cum erat ei libera facultas, si non ipse ad eius curam sufficeret, in Xenonem eum mittere vel quo poterat modo eum adiuvare, huiusmodi servus in libertate Latina antea morabatur et, quem ille moriendum dereliquit, eius bona iterum, cum moreretur, accipiebat. 3a. Talis itaque servus libertate necessaria a domino et nolente re ipsa donatus fiat ilico civis Romanus nec aditus in iura patronatus quondam domino reservetur. Quem enim a sua domo suaque familia publice reppulit neque ipse eum procurans neque alii commendans neque in venerabilem Xenonem eum mittens neque consueta ei praebens salaria, maneat ab eo eiusque substantia undique segregatus tam in omni tempore vitae liberti quam cum moriatur nec non postquam iam fuerit in fata sua concessus. 4. Similique modo si quis ancillam suam sub hac condicione alienaverit, ne prostituatur, novus autem dominus impia mercatione eam prostituendam esse temptaverit, vel si pristinus dominus manus iniectionem in tali alienatione sibi servaverit et, cum ad eum fuerit reversa, ipse ancillam prostituerit, ilico in libertatem Romanam eripiatur et, qui eam prostituerit, ab omni patronatus iure repellatur. Qui enim ita degener et impius constitutus est, ut talem exerceret mercationem, quomodo dignus est vel ancillam vel libertam eam habere. 5. Sed et qui domini funus pileati antecedunt vel in ipso lectulo stantes cadaver ventilare videntur, si hoc ex voluntate fiat vel testatoris vel heredis, fiant ilico cives Romani. Et ne quis vana liberalitate iactare se concedatur, ut populus quidem eum quasi humanum respiciat multos pileatos in funus procedentes adspiciens, omnibus autem deceptis maneant illi in pristina servitute publico testimonio defraudati : fiant itaque et hi cives Romani, iure tamen patronatus patronis integro servando. 6. Illo procul dubio observando, ut, si quis sive in testamento sive vindicta quendam manumiserit, licet hoc dixerit vel scripserit, quod voluerit esse Latinum, supervacua adiectio Latinitatis aboleatur et fiat civis Romanus, ne modi, qui ab antiqua observatione in civitatem Romanam homines producebant, per privatorum voluntates deminui videantur. 7. Sed et si sub condicione quidam libertatem suo servo reliquerit et a huc pendente condicione extraneus heres libertatem ei imposuerit, non ut antea Latinus, sed civis fiat Romanus. Et si quidem condicio defecerit, ipsius heredis, qui libertatem imposuit, maneat libertus. Sin autem fuerit adimpleta, ne eripiatur forsitan liberis et cognatis ius patronatus, orcinus libertus videatur et ad eum iura patronatus perveniant, cui leges concedunt. 8. Illud etiam satis acerbum nobis visum est, quod putabat antiquitas, si in liberali iudicio superatus fuerat servus a domino, deinde servi pretium ab aliquo ei solutum est, in Latinitate eum remorari. Quemadmodum enim rationabile est et pretio eum perfrui et mortis liberti tempore denuo eum in servitutem deducere, cum non sint ambo casus sibi consentanei ? et in praesenti igitur casu libertas Romana ei accedat iure patronatus minime subnixa, quia ipse quodammodo sibi libertus invenitur.  9. Sed et si quis homini libero suam ancillam in matrimonio collocaverit et dotem pro ea conscripserit, quod solitum est in liberis personis solis procedere, ancilla non Latina, sed civis efficiatur Romana. Si enim hoc, quod frequentissime in cives Romanas et maxime in nobiles personas fieri solet, id est dotalis instrumenti conscriptio, et in hac persona adhibita est, necessarium est consentaneum effectum huiusmodi scripturae observari. 10. Similique modo si dominus inter acta quendam servum filium suum nominaverit, voci eius quantum ad liberam condicionem credendum est. Si enim ipse tali adfectione fuerat accensus, ut etiam filium servum suum nominare non indignetur, et hoc non secreto neque inter solos amicos, sed etiam actis intervenientibus et quasi in iudicii figura nominaverit, quomodo potest eum servum iterum saltem morientem habere ? sed producatur et ipse in civitatem Romanam, vera liberalitate et non falso sermone domini sui sustentatus. 11. Ille etiam novissimus antiquae Latinitatis modus in civitatem Romanam translatus eligendus est, si quis instrumenta, ex quibus servus ostendebatur, vel dederit servo vel corruperit. 11a. Sed ne furandi occasio servis forsitan detur et sua malignitate in libertatem perveniant, talis modus certa et indubitata probatione manifestetur, ut testibus praesentibus non minus quinque dominus instrumenta vel det famulo suo vel deleat aut alio modo corrumpat. Et ex eo igitur modo civitatem Romanam ei competere censemus, salvo iure patronatus tam in hac specie quam in ceteris, nisi ubi specialiter hoc patronis denegavimus. 12. His tantummodo casibus ex omni iure antiquae Latinitatis electis ceteri omnes, qui in libris prudentium vel constitutionibus enumerati sunt, penitus conquiescant nec Latini ab eis procedant, sed maneant, ut dictum est, servi in sua condicione nec tali remedio abuti concedantur. 12a. Et ne in posterum aliquod ius Latinae libertatis nostris legibus incurrat, lex Iunia taceat Largiano senatus consulto cessante, sileat edictum divi Traiani, quod ea sequebatur, et si qua alia lex vel senatus consultum vel etiam constitutio loquitur de Latinis, ea inefficax quantum in eam partem remaneat et triplex antea via libertatis, quae multiplices itroducebat ambages, uno directo tramite discat ambulare. Quod si aliqua lex vel constitutio libertatis faciet mentionem, non autem Latinitatis, ea pro civitate Romana loqui intellegatur. 13. Sed si quidem liberti iam mortui sunt, et bona eorum quasi Latinorum his quorum intereat adgregata sunt, vel adhuc vivunt, nihil ex hac lege innovetur, sed maneant apud eos iure antiquo firmiter detenta et vindicanda. In futuris autem libertis praesens constitutio locum sibi vindicet. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>


 
Iustiniani Institutiones, III, 7 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
4. Sed haec de his libertinis hodie dicenda sunt, qui in civitatem Romanam pervenerunt, cum nec sunt alii liberti simul et dediticiis et Latinis sublatis, cum Latinorum legitimae successiones nullae penitus erant, qui licet ut liberi vitam suam peragebant, attamen ipso ultimo spiritu simul animam atque libertatem amittebant, et quasi servoram ita bona eorum iure quodammodo peculii ex lege Iunia manumissores detinebant. postea vero senatus consulto Largiano cautum fuerat ut liberi manumissoris, non nominatim exheredati facti, extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. quibus supervenit etiam divi Traiani edictum, quod eundem hominem, si invito vel ignorante patrono ad civitatem venire ex beneficio principis festinavit, faciebat vivum quidem civem Romanum, Latinum autem morientem. sed nostra constitutione propter huiusmodi condicionum vices et alias difficultates cum ipsis Latinis etiam legem Iuniam et senatus consultum Largianum et edictum divi Traiani in perpetuum deleri censuianus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo quibusdam adiectionibus ipsas vias quae in Latinitatem ducebant ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.

     
Gai Institutiones, III ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ).
  

 

63. Postea Lupo et Largo consulibus senatus censuit, ut bona Latinorum primum ad eum pertinerent, qui eos liberasset ; deinde ad liberos eorum non nominatim exheredatos, uti quisque proximus esset ; tunc antiquo iure ad heredes eorum, qui liberassent, pertinerent. 64. Quo senatus consulto quidam id actum esse putant, ut in bonis Latinorum eodem iure utamur, quo utimur in hereditate ciuium Romanorum libertinorum. idque maxime Pegaso placuit ; quae sententia aperte falsa est. nam ciuis Romani liberti hereditas numquam ad extraneos patroni heredes pertinet ; bona autem Latinorum etiam ex hoc ipso senatus consulto non obstantibus liberis manumissoris etiam ad extraneos heredes pertinent. item in hereditate ciuis Romani liberti liberis manumissoris nulla exheredatio nocet, in bonis Latinorum nocere nominatim factam exheredationem ipso senatus consulto significatur. uerius est ergo hoc solum eo senatus consulto actum esse, ut manumissoris liberi, qui nominatim exheredati non sint, praeferantur extraneis heredibus. 65. Itaque emancipatus filius patroni praeteritus, quamuis contra tabulas testamenti parentis sui bonorum possessionem non petierit, tamen extraneis heredibus in bonis Latinorum potior habetur. 66. Item filia ceterique sui heredes licet iure ciuili inter ceteros exheredati sint et ab omni hereditate patris sui summoueantur, tamen in bonis Latinorum, nisi nominatim a parente fuerint exheredati, potiores erunt extraneis heredibus. 67. Item ad liberos, qui ab hereditate parentis se abstinuerunt, nihilo minus tamen bona Latinorum pertinent ; scilicet quia exheredati nullo modo dici possunt, non magis quam qui testamento silentio praeteriti sunt. 68. Ex his omnibus satis illud apparet, si is, qui Latinum fecerit, [. . . . . vv. 21 exceptis frustulis legi nequeunt . . . . . . . ] 69. Item illud quoque constare uidetur, si solos liberos ex disparibus partibus patronus [. . . . . vv. 1 1/3 legi nequeunt . . . . . . . ] tant, ad eos pertinere, quia nullo interueniente extraneo herede senatus consulto locus non est. 70. Sed si cum liberis suis etiam extraneum heredem patronus reliquerit, Caelius Sabinus ait tota bona pro uirilibus partibus ad liberos defuncti pertinere, quia cum extraneus heres interuenit, non habet lex Iunia locum, sed senatus consultum ; Iauolenus autem ait tantum eam partem ex senatus consulto liberos patroni pro uirilibus partibus habituros esse, quam extranei heredes ante senatus consultum lege Iunia habituri essent, reliquas uero partes pro hereditariis partibus ad eos pertinere. 71. Item quaeritur, an hoc senatus consultum ad eos patroni liberos pertineat, qui ex filia nepteue procreantur, id est, ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini mei quam extraneus heres ; item an ad maternos Latinos hoc senatus consultum pertineat, quaeritur, id est, ut in bonis Latini materni potior sit patronae filius quam heres extraneus matris. Cassio placuit utroque casu locum esse senatus consulto ; sed huius sententiam plerique inprobant, quia senatus de his liberis patronorum nihil sentiat, qui aliam familiam sequerentur ; idque ex eo adparere, quod nominatim exheredatos summoueat ; nam uidetur de his sentire, qui exheredari a parente solent, si heredes non instituantur ; neque autem matri filium filiamue neque auo materno nepotem neptemue, si eum eamue heredem non instituat, exheredare necesse est, siue de iure ciuili quaeramus siue de edicto praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas testamenti bonorum possessio promittitur.

 

Traduction française