2. Eius
rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio
consulibus, eiusque exemplum hoc est : « Quod C. Iulius,
L. filius, pontifex, nuntiavit in sacrario in regia hastas
Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul
hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis,
quibus videretur, lactantibus. Ibus uti procurasset
satis habendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret. » |
► Bibliography
Egger, Latini sermonis vetustioris reliquiæ selectæ,
Paris, 1843, p. 253 ; Mendelssohn, Römische Alterthümer,
Berlin, 1862, p. 374.
|