SC. DE SUMPTIBUS LUDORUM GLADIATORUM MINUENDIS
  
Decree of the Senate on expenditures for gladiatorial contests
  
( AD 176-178 )
 

 
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 325-330, n. 15 ).
  

 
     . . . . tantam illam pestem nulla medicina sanari posse. Nec poterat, verum nostri principes, quibus omne studium est quantoli|bet morbo salutem publicam mersam et enectam refouere et integrae valetudini reddere, in primis anima adverterunt, quae | causa illi morbo vires daret, unde foeda et inlicita vectigalia ius haberent, quis auctor et patronus esset usurpandis quasi | legitimis, quae omnibus legibus et divinis et humanis prohibentur. ||
     Fiscus dicebatur : fiscus non sibi, sed qui lanienae aliorum praetexeretur, tertia vel quarta parte ad licentiam foedae rapinae invi|tatus. Itaque fiscum removerunt a tota harena. Quid enim Marci Antonini et Luci Commodi cavendum fisco cum hare|na ? Omnis pecunia horum principum pura est, nulla cruoris humani adspergine contaminata, nullis sordibus foedi quae|stus inquinata, et quae tam sanctae paratur quam insumitur. Itaque facessat sive illut ducentiens annu[u]m seu trecenties | est ; satis amplum patrimonium imperio parati<s> ex parsimonia vestra ; quin etiam ex reliquis lanistarum, quae HS quingenties su||pra sunt, pars lanistis condonetur. Ob quae, oro vos, merita ? Nulla sane, inquiunt, merita, set prohibiti talibus grassaturis sola|cium ferant et in posterum tanto pretio invitentur ad opsequium humanitatis. |
     O magni imp(eratores), qui scitis altius fundari remedia, quae etiam malis consulunt, qui se etiam necessarios fecerint ! Etiam fructus tan|tae vestrae providentiae emerget. Legebatur etiam nunc apud nos oratio ; sed ubi rumore delatu[m e]st qu[a]estus lanistarum recisos, fis|cum omnem illam pecuniam quasi contaminatam reliquisse, statim sacerdotes fidelissimarum Galliarum vestrarum || concursare, gaudere, inter se loqui. |
     Erat aliquis, qui deploraverat fortunas suas creatus sacerdos, qui auxilium sibi in provocatione ad principes facta constituerat. Sed | ibidem ipse primus et de consilio amicorum : ‘ Quid mihi iam cum appellatione ? Omne onus, quod patrimonium meum opprimebat, sanc|tissimi impp. remiserunt ; iam sacerdos esse et cupio et opto et editionem muneris, quam olim detestabamur, amplector ’. |
     Itaque gratiae appellationis non solum ab illo, verum et a ceteris petitae, et quanto plures petentur ! Iam hoc genus causarum diversam formam || habebit, ut appelle<n>t qui non sunt creati sacerdotes, immo populus. |
     Quae igitur tantis tam salutarium rerum consilis vestris alia prima esse sententia potest, quam ut, quod singuli sentiunt, quod universi | de pectore intimo clamant<e> ego censeam ? |
     Censeo igitur inprimis agendas maximis imp(eratores) gratias, qui salutaribus remedis, fisci ratione post habita, labentem civitatium statum et prae|cipitantes iam in ruinas principalium virorum fortuna[s] restituerunt ; tanto quidem magnificentius, quod, cum excusatum esset reti||nerent quae ali instituissent et quae longa consuetudo confirmasset, tamen illi peraeque nequaquam sectae suae congruere arbitra|ti sunt male instituta servare et quae turpiter servanda essent instituere.
     Quamquam autem non nulli arbitrentur de omnibus, quae ad nos maximi principes rettulerunt, una et succincta sententia censendum, | tamen, si vos probatis, singula specialiter persequar, verbis ipsis ex oratione sanctissima ad lucem sententiae translatis, ne qua ex parte pravis in|terpretationibus sit locus.
     Itaque censeo, uti munera, quae assiforana appellantur, in sua forma maneant nec egrediantur sump||tu HS XXX (milia). Qui autem supra XXXI (milia) ad LX (milia) usque munus edent, is gladiatores tripertito praebeantur numero pari. Summum pre|tium sit primae parti quinque milia, secundae quattuor milia, tertiae tria milia. A HS LX (milibus) ad C (milia) usque trifariam coetus gladiator(um) divisus | sit : primi ordinis gladiatoris summum pretium sit VIII (milia), mediae classis VI (milia), deinde quinque. Porro a centum milibus ad CL (milia) quinque sint mani|puli, cuius primi pretium sit XII (milia), secundi X (milia), tertii VII (milia), quarti VI (milia), postremo quinque. Iam hinc porro a CL (milibus) ad CC (milia) et quidquid supra susum versum | erit, infimi gladiatoris pretium sit VI (milia), super eum VII (milia), terti retro VIIII (milia), quarti XII (milia) adusque XV (milia).
     Et haec sit summo ac formonso gladiatori defi|nita quantitas. || Utique in omnibus muneribus, quae generatim distincta sunt, lanista dimidiam copiam universi numeri promisqu[a]e multitu|dinis praebeat exque his qui gregari appellantur, qui melior inter tales erit, duobus milibus sub signo pugnet, nec quisquam ex eo numero | mille nummum minore. Lanistas etiam promovendos vili studio qu[a]estus : nec e<a>m sibi copiam dimidiae partis praebendas esse ex nu|mero gregariorum, uti sciant inpositam sibi necessitatem de ceteris quos meliores opinabuntur, transferre tantisper plendi nu|meri gregariorum gratia. Itaque is numerus universae familiae aequis partibus in singulos dies dispartiatur, atque <n>ullo die minus quam || dimidia pars gregariorum sit ibi, qui eo die dimicabunt. Utque ea opservat[i] a lanistis quam diligentissime exigatur, iniungendum | his qui provinciae praesidebunt et legatis vel quaestoribus vel legatis legionum vel iis qui ius dicunt c(larissimis) v(iris) aut procurator[ibu]s maximorum | principum quibus provinciae rector mandaverit ; is etiam procurator(ibus), qui provinciis praesidebunt. Trans Padum autem perque omnes Italiae | regiones arbitrium iniungendum praefectis alimentorum dandis si aderunt, vel viae curatori aut, si nec is praesens erit, iuridico vel | tum classis praetoriae praefecto. ||
     Item censeo de exceptis ita opservandum, ut praecipuum mercedis gladiator sibi quisque paciscatur, eius pecuniae quae ob hanc causam excipi|ebatur, quartam portionem liber, ser<v>us autem quintam accipiat. De pretis autem gladiatorum opservari paulo ante censui secundum praescrip|tum divinae orationis, sed ut ea pretia ad eas civitates pertinea<n>t in quibus ampliora gladiatorum pretia flagrabant. Quod si quibus civitatibus | res publica tenuior est, non eadem serventur quae aput fortiores civitates scripta sunt, nec supra modum virium onerent, sed hactenus in eundem, | usqu[a]e in publicis privatisque rationibus repperientur pretia summa ac media ac postrema, si quidem provinciarum eae civitates sunt, ab eo || qui praesidebit provinciae opserventur, ceterarum autem iuridico vel curatore provinciae vel classis praetoriae praefecto vel procuratori | maxumorum principum, uti cuiusque civitatis potestasqu<a>e ibi prima erit. Atque ita rationibus decem retroversum annorum inspectis, exemplis | munerum [quae] in quaque civitate edit[a] erunt consideratis, conserventur ab eo, cuius arbitrium erit de tribus pretis vel, si melius ei videbitur, | ex eo modo quem peraequ[e] fi[er]i lic<ebit> trifariam pretia deducantur eaque forma etiam in posterum servetur. Sciantque v(iri) c(larissimi), qui procon|sules paulo ante profecti sunt, intra suum quisque annum it negotium exsequi se oportere, ii etiam, qui non sortito provincias || regant, intra annum. |
     Ad Galliam, sed et <t>rin<quo>s qui in civitatibus splendidissimarum Galliarum veteri more et sacro ritu expectantur, ne ampliore pretio | lanistae praebeant, quam binis milibus, cum maximi principes oratione sua praedixerint, fore ut damnatum ad gladium | procurator eorum nisi plure quam sex aureis et nisi iuraverit. |
     Sacerdotes quoque provinciarum, quibus nullu[m] cu[m] lanistis nego[tium] e[rit], gladiatores a prioribus sacerdotibus sus||ceptos vel si pla<c>et auctoratos recipiunt, at post editi[o]ne[m] ex p[re]tio in succedentes tran[sf]erunt ; neque singulatim aliquem | rei gladiatoriae causa vendat plure quam lanistis est pretium perscr[ip]tum. |
     Is autem qui aput tribunum plebei c(larissimum) v(irum) sponte ad dimicandum profitebitur, cum habeat ex lege pretium duo milia, liberatus si discri|men instauraverit, aestimatio eius post hac HS XII (milia) non excedat. Is quoque qui senior atque in[h]abilior operam suam denuo | ....
 

 
►  Bibliography
 
  
Bonfante, BIDR, 3, 1890, pp. 188 s. ; Berlanga, El nuevo bronce de Italica, Malaga, 1891 ; CIL II, Suppl. (1892), n. 6278 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 5163 ; Hübner, EE, VII (1892), pp. 385 ss. ; Mommsen, EE, VII (1892), pp. 388-146 = GS, VIII, pp. 499-533 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 207-211, n. 63 ; Piganiol, Recherches sur les jeux romains, Strasbourg, 1923, pp. 65 ss. ; Robert, Les gladiateurs dans l'Orient grec, Paris, 1940, pp. 274 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 294-300, n. 49 ; d'Ors, Emerita, 18, 1950, pp. 311-339 ; d'Ors, Epigrafía jurídica de la España Romana, Madrid, 1953, pp. 37-60 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 387 ; Oliver AJPh, 76, 1955, pp. 189-192 ; Oliver & Palmer, Hesperia, 24, 1955, pp. 320-349 ; Balil, Citius, altius, fortius, 3, 1961, pp. 5-110 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 216-218, n. 262 ; Frend, Martyrdom and Persecution in the Early Church, Oxford, 1965, p. 5 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 325-330, n. 15 ; Canto, La epigrafía romana de Itálica, Madrid, 1985, pp. 539-592 ; Christol, Essai sur l'évolution des carrières sénatoriales dans la seconde moitié du IIIe siècle ap. J.C, Paris, 1986, p. 55 ; Demougin, La Mémoire perdue : à la recherche des archives oubliées, publiques et privées de la Rome antique, Paris, 1994, p. 80 ; McGinn, Prostitution, sexuality and the law in ancient Rome, New York-Oxford, 1998, p. 253 ; Nelson & Manthe, Gai Institutiones III 88–181. Die Kontraktsobligationen. Text und Kommentar, Berlin, 1999, p. 298 ; Sordi, Scritti di storia romana, Milano, 2002, p. 52 ; Wiedemann, Emperors and Gladiators, London-New York, 2002, p. 29 ; Carter, Phoenix, 57, 2003, pp. 83-111 ; Carter, Greek, Roman and Byzantine Studies, 44, 2004, p. 43 ; Sánchez, MH, 61, 2004, p. 41 ; Luzon & Castillo in Nogales & González, Culto imperial : Política y poder (Coll. intern., Mérida, 2006), Roma, 2007, p. 211 ; Caballos Rufino in Iglesias Gil, Actas de los XVIII Cursos Monográficos sobre el Patrimonio Histórico (Reinosa, 2007), Reinosa, 2008, p. 113 ; Caballos Rufino in Haensch, Selbstdarstellung und Kommunikation : Die Veröffentlichung staatlicher Urkunden auf Stein und Bronze in der römischen Welt, München, 2009, p. 160 ; Lamoine, Le pouvoir local en Gaule romaine, Clermont-Ferrand, 2009, p. 114 ; Eck, Monument und Inschrift : Gesammelte Aufsätze zur senatorischen Repräsentation in der Kaiserzeit, Berlin-New York, 2010, p. 357 ; Rebenich & Franke, Theodor Mommsen und Friedrich Althoff : Briefwechsel 1882-1903, München, 2011, p. 298 ; Mann, Um keinen Kranz, um das Leben kämpfen wir !, Berlin, 2011, p. 71 ; Cooper in Foxhall & Neher, Gender and the City Before Modernity, Oxford, 2012, pp. 206-207.
 
 
  Source : Bronze tablet found near Santiponce, Spain, in 1888 ( Madrid, Mus. Arqueol. Nac. )
.