SC. DE
SUMPTIBUS LUDORUM GLADIATORUM MINUENDIS Decree of the Senate on expenditures for gladiatorial contests ( AD 176-178 ) |
CIL II, Suppl., n. 6278 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
Tantam
illam pestem nulla medicina sanari posse nec poterat verum nostri principes
quibus omne studium est quanto li/bet morbo salutem publicam mersam
et enectam refovere et integrae valetudini reddere inprimis anima adverterunt
quae / causa illi morbo vires daret unde foeda et inlicita vectigalia
ius haberent quis auctor et patronus esset usurpandis quasi / legitimis
quae omnibus legibus et divinis et humanis prohibentur / fiscus dicebatur
fiscus non sibi set qui lanienae aliorum praetexeretur tertia vel quarta
parte ad licentiam foedae rapinae invi/tatus itaque fiscum removerunt
a tota harena(!) quid enim Marci Antonini et [[Luci Commodi]] cavendum
fisco cum hare/na omnis pecunia horum principum [p]ura est nulla cruoris
humani adspergine contaminata nullis sordibus foedi quae{s}/stus inquinata
et quae tamsanct{a}e paratur quam insumitur itaque facessat sive illut(!)
duventiens annum seu trecenties / est satis amplum patrocinium parat
lex parsimonia vestra quin etiam ex reliquis lanistarum quae HS quingenties
su/pra sunt pars lanistis condonetur ob quae oro vos merita nulla sane
inquiunt merita set(!) prohibiti talibus grassaturis sola/cium ferant
et in posterum tanto pretio invitentur ad o[b]sequium humanitatis /
o magni Impp(eratores) qui scitis altius fundari remedia quae etiam
malis consulunt qui se etiam necessarios fecerint etiam fructus tan/tae
vestrae providentiae emerget legebatur etiam nunc aput(!) nos oratio
sed ubi rumore delatu[m] est qu[a]estus lanistarum recisos fis/cum omnem
illam pecuniam quasi contaminatam reliquisse statim sacerdotes fidelissimarum
Galliarum vestrarum / concursare gaudere inter se loqui / erat aliquis
qui deploraverat fortunas suas creatus sacerdos qui auxilium sibi in
provocatione ad principes facta constituerat sed / ibidem ipse primus
et de consilio amicorum quid mihi iam cum appelatione omne onus quod
patrimonium meum opprimebat sanc/tissimi Impp(eratores) remiserunt iam
sacerdos esse et cupio et opto et editionem muneris quam olim detestabamur
amplector / itaque gratiae appellationis non solum ab illo verum et
a ceteris petitae et quanto plures petentur iam hoc genus causarum diversam
formam / habebit et appelle(n)t qui non sunt creati sacerdotes im(m)o
populus / quae igitur tantis tam salutarium rerum consilis vestris alia
prima esse sen[[tent]]tentiam(!) potest quam ut quod singuli sentiunt
quod universi / de pectore
intimo clamant{e} ego censeam /
censeo igitur in primis agendas maximis
Impp(eratoribus) gratias qui salutaribus remedis fisci ratione post
habita labentem civitatium statum et prae/cipitantes iam in ruinas principalium
virorum fortuna(s) restiterunt tanto quidem magnificentius quod cum
excusatum esset reti/nerent quae ali(i) instituissent et quae longa
consuetudo confirmasset tamen olli peraeque nequaquam sectae sua congruere
arbitra/ti sunt male instituta servare et quae turpiter servanda essent
instituere(t) / quamquam autem nonnulli arbitrentur de omnibus quae
de nos maximi principes rettulerunt una et succincta sententia censendum
/ tamen si vos probatis [s]ingula specialiter persequar verbis ipsis
ex oratione sanctissima ad lucem sententiae tra(n)slatis ne qua ex parte
pravis in/terpretationibus sit loc[u]s itaque censeo uti munera quae
assiforana / appellantur in sua forma maneant nec egrediantur sumptu
HS XXX(milia) qui autem supra XXX(milia) ad LX(milia) usque munus edent
is gladiatores tripertito praebeantur numero pari summum pre/tium sit
primae parti quinque milia secundae quattuor milia tertiae tria milia
a HS LX(milia) ad C(milia) usque trifariam coetus gladiator(um) divisus
/ sit primi ordinis gladiatoris summum pretium sit VIII(milia) mediae
classis VI(milia) deinde quinque porro a centum milibus
ad CL(milia) quin ve
sint mani/puli cuius primi
pretium sit XII(milia) secundi X(milia) terti VIII(milia)
quarti VI(milia) postremo quinque iam hinc porro
a CL(milia) ad CC(milia) et quidquid supra su(r)s[um] / erit infimi
gladiatoris pretium sit VI(milia) super eum VII(milia) terti retro VIIII(milia)
quarti XII(milia) adusque XV(milia) et haec sit summo ac formo{n}so
glad[i]atori defi/nita quantitas utique in pmnibus muneribus quae generatim
distincta sunt lanista dimidiam copiam universi numeri promisqu(a)e
multitu/dinis praebeat exque his qui gregari appellantur qui melior
inter tales erit duobus milibus sub signo pugnet nec quisquam ex eo
numero / mille nummum minore lanistas etiam promonendos vili studio
qu(a)estus nec e(a)m sibi copiam dimidiae partis praebendae esse ex
nu/mero gregariorum uti sciant impositam sibi necessitatem de ceteris
quos meliores opinabantur transferre tantisper plendi nu/meri gregariorum
gratia itaque is numerus universae familiae aequis partibus in singulos
dies dispartiatur atque ullo die minus quam / dimidia pars gregariorum
sit ibi qui eo die dimicabunt exigatur iniugendum his qui provinciae
praesidebunt et legatis vel quaestoribus vel legatis legionum vel iis
qui ius dicunt c(larissimis) v(iris) aut procuratores maximorum / principum
quibus provinciae rector mandaverit is etiam procurator(ibus) qui provinciae
praesidebunt trans Padum autem perque
omnes Italiae / regiones arbitrium iniungendum
praefectis alimen[tis] dandis si aderunt vel (!) viae curatori aut si
nec is praesent erit iuridico vel / tum classis praetoriae praefecto
/ item censeo de exceptis ita opservadum(!) ut praesipuum mercedis /
gladiator sibi quisque paciscatur eius pecuniae quae ob hanc causam
excipi/ebatur quartam portionem liber serv(u)s autem quintam accipiat
de pretiis autem gladiatorum o[b]servari paulo ante censui secundum
praescrip/tum divinae orationis sed ut de ea pretia ad eas civitates
pertinea(n)t in quibus ampliora gladiatorum pretia flagrabant quod si
quibus civitatibus / res publica tenvior est non eadem serventur quae
aput(!) fortiores civitates scripta sunt nec supra modum virium inerent
sed hactenus in eundem / ut qu(a)e in publicis privatisque rationib[u]s
repperientur pretia summa ac media ac postrema si quidem provinciarum
eae civitates sunt ab eo / qui praesidibit provinciae opserventur(!)
ceterarum autem iuridico vel curatori [viae] vel classis praetoriae
praefecto vel procuratori / maximorum
principum vel cuiusque civitatis
potestas qu(a)e ibi prima erit atque
ita rati[o]nibus decem retroversum annorum inspectis exemplis / munerum
in quaque civitate edito[rum] consideratis consti[tua]ntur ab eo cuius
arbitratus erit de tribus pretis vel si melius ei videbitur / ex eo
modo quem peraequ[e] fi[er]i legit trifariam pretia diducantur eaque
forma etiam in posterum servetur sciantque v(iri) c(larissimi) qui procon/sules
paulo ante profecti sunt intra suum quisque annum it(!) negotium exsequi
se oportere (e)t ii etiam qui non sortito provincias / regant [i]ntra
annum / ad Gallias sedet princeps qui in civitatibus splendissimarum
Galliarum vetere more et sacro ritu expectantur ne ampliore pretio /
lanistae praebeant quam binis milibus cum maximi pr[in]cipes orationes
sua praedixerint fore ut damnatum
ad gladium / procurator
eorum non plure quam sex aureis lanistis pra[ebeat] / sacerdotes
quoque provinciarum quibus nullu[m cum
lanisti]s nego[tiu]m erit gladiatores a
prioribu[s s]acerdotibus su[s]/ceptos vel si
placeat auctoratos recipiunt at post edit[o]n(em) pl[u]re ex p[re]tio
in succedentes trans[f]erunt ne quis singulatum aliquem / rei gladiatoriae
causa vendat plure lanistis est pretium perscr[ip]tum / is autem avi
aput(!) tribunum [p]lebei c(larissimum) v(irum) sponte ad dimicandum
profitebitur cum habeat ex lege [p]retium duo milia s[i l]iberatus discri/men
instauraverit aestimatio eius posthac HS XII(milia) non excedat is quoque
qui senior atque inabilior operam suam denuo |
|