SC. DE
SUMPTIBUS LUDORUM GLADIATORUM MINUENDIS Decree of the Senate on expenditures for gladiatorial contests ( AD 176-178 ) |
( S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 294-300, n. 49 ). |
. . . . tantam
illam pestem nulla medicina sanari posse. Nec poterat : verum nostri
principes, quibus omne studium est quantoli|bet morbo salutem publicam
mersam et enectam refouere et integrae valetudini reddere, in primis
anima adverterunt, quae | causa illi morbo vires daret, unde foeda
et inlicita vectigalia ius haberent, quis auctor et patronus esset usurpandis
quasi | legitimis, quae omnibus legibus et divinis et humanis prohibentur. | |
Fiscus
dicebatur : fiscus non sibi, set qui lanienae aliorum praetexeretur,
tertia vel quarta parte ad licentiam foedae rapinae invi|tatus. Itaque
fiscum removerunt a tota harena. Quid enim Marci Antonini et Luci Commodi
cavendum fisco cum hare|na ? Omnis pecunia horum principum pura
est, nulla cruoris humani adspergine contaminata, nullis sordibus foedi
quae|stus inquinata, et quae tam sanctae paratur quam insumitur. Itaque
facessat sive illut ducentiens annu[u]m seu trecenties |
est ; satis amplum patrimonium imperio parati[s] ex parsimonia
vestra ; quin etiam ex reliquis lanistarum, quae HS quingenties
su|pra sunt, pars lanistis condonetur. Ob quae, oro vos, merita ?
Nulla sane, inquiunt, merita, set prohibiti talibus grassaturis sola|cium
ferant et in posterum tanto pretio invitentur ad opsequium humanitatis. | |
O
magni impp., qui scitis altius fundari remedia, quae etiam malis consulunt,
qui se etiam necessarios fecerint ! Et iam fructus tan|tae vestrae
providentiae emerget. Legebatur etiam nunc apud nos oratio ; sed
ubi rumore delatu[m e]st qu[a]estus lanistarum recisos,
fis|cum omnem illam pecuniam quasi contaminatam reliquisse, statim sacerdotes
fidelissimarum Galliarum vestrarum | concursare, gaudere, inter
se loqui. | |
Erat
aliquis, qui deploraverat fortunas suas creatus sacerdos, qui auxilium
sibi in provocatione ad principes facta constituerat. Sed | ibidem
ipse primus et de consilio amicorum : ‘ Quid mihi iam
cum appellatione ? Omne onus, quod patrimonium meum opprimebat,
sanc|tissimi impp. remiserunt ; iam sacerdos esse et cupio et opto
et editionem muneris, quam olim detestabamur, amplector ’. | |
Itaque
gratiae appellationis non solum ab illo, verum et a ceteris petitae,
et quanto plures petentur ! Iam hoc genus causarum diversam formam |
habebit, ut appelle[n]t qui non sunt creati sacerdotes, imo
populus. | |
Quae
igitur tantis tam salutarium rerum consilis vestris alia prima esse
sen[t]entia potest, quam ut, quod singuli sentiunt, quod universi |
de pectore intimo clamante ego censeam ? | |
Censeo
igitur inprimis agendas maximis impp. gratias, qui salutaribus remedis,
fisci ratione post habita, labentem civitatium statum et prae|cipitantes
iam in ruinas principalium virorum fortuna[s] restituerunt :
tanto quidem magnificentius, quod, cum excusatum esset reti|nerent quae
ali instituissent et quae longa consuetudo confirmasset, tamen olli
peraeque nequaquam sectae suae congruere arbitra|ti sunt male instituta
servare et quae turpiter servanda essent instituere. | |
Quamquam
autem non nulli arbitrentur de omnibus, quae ad nos maximi principes
rettulerunt, una et succincta sententia censendum, | tamen, si
vos probatis, singula specialiter persequar, verbis ipsis ex oratione
sanctissima ad lucem sententiae translatis, ne qua ex parte pravis in|terpretationibus
sit locus. |
Itaque
censeo, uti munera, quae assiforana appellantur, in sua forma mane[a]nt
nec egrediantur sump|tu HS XXX (milia). Qui autem supra XXX (milia)
ad LX (milia) usque munus edent, is gladiatores tripertito praebeantur
numero pari. Summum pre|tium sit primae parti quinque milia, secundae
quattuor milia, tertiae tria milia. A HS LX (milibus) ad C (milia) usque
trifariam coetus gladiator(um) divisus | sit : primi ordinis
gladiatoris summum pretium sit VIII (milia), mediae classis VI (milia),
deinde quinque. Porro a centum milibus ad CL (milia) quinque sint mani|puli,
cuius primi pretium sit XII (milia), secundi X (milia), tertii VII (milia),
quarti VI (milia), postremo quinque. Iam hinc porro a CL (milibus) ad
CC (milia) et quidquid supra susum versum | erit, infimi gladiatoris
pretium sit VI (milia), super eum VII (milia), terti retro VIIII (milia),
quarti XII (milia) adusque XV (milia). |
Et
haec sit summo ac formonso gladiatori defi|nita quantitas. Utique in
omnibus muneribus, quae generatim distincta sunt, lanista dimidiam copiam
universi numeri promisqu[a]e multitu|dinis praebeat exque his
qui gregari appellantur, qui meliori acertatis erit, duobus milibus
sub signo pugnet, nec quisquam ex eo numero | mille nummum minore.
Lanistas etiam promovendos vili studio qu[a]estus : negem
sibi copiam dimidiae partis praebendas esse ex nu|mero gregariorum,
uti sciant inpositam sibi necessitatem de ceteris quos meliores opinabuntur,
transferre tantisper plendi nu|meri gregariorum gratia. Itaque is numerus
universae familiae aequis partibus in singulos dies dispartiatur, [ne]que
ullo die minus quam | dimidia pars gregariorum sit ibi, qui eo
die dimicabunt. Utque ea opservat[i]o a lanistis quam diligentissime
exigatur, iniungendum | his qui provinciae praesidebunt et legatis
vel quaestoribus vel legatis legionum vel iis qui ius dicunt c(larissimis)
v(iris) aut procurator[ibu]s maximorum | principum quibus
provinciae rector mandaverit ; is etiam procurator(ibus), qui provinciis
praesidebunt. Trans Padum autem perque omnes Italiae | regiones
arbitrium iniungendum praefectis alimentorum dandis, si aderunt, vel
viae curatori aut, si nec is praesens erit, iuridico vel | tum
classis praetoriae praefecto. | |
Item
censeo de exceptis ita opservandum, ut praecipuum mercedis gladiator
sibi quisque paciscatur, eius pecuniae quae ob hanc causam excipi|ebatur,
quartam portionem liber, serus autem quintam accipiat. De pretis autem
gladiatorum opservari paulo ante censui secundum praescrip|tum divinae
orationis, sed ut ea pretia ad eas civitates pertineat, in quibus ampliora
gladiatorum pretia flagrabant. Quod si quibus civitatibus | res
publica tenuior est, non eadem serventur, quae aput fortiores civitates
scripta sunt, nec supra modum virium onerent, sed hactenus in eundem, |
ut qu[a]e in publicis privatisque rationibus repperientur pretia
summa ac media ac postrema, si quidem provinciarum eae civitates sunt,
ab eo | qui praesidebit provinciae opserventur, ceterarum autem
iuridico vel curatori provinciae vel classis praetoriae praefecto vel
procuratori | maxumorum principum, uti cuiusque civitatis potestasque
ibi prima erit. Atque ita rationibus decem retroversum annorum inspectis,
exemplis | munerum [quae] in quaque civitate edit[a]
erunt consideratis, conserventur ab eo, cuius arbitrium erit de tribus
pretis vel, si melius ei videbitur, | ex eo modo quem persequitur
efficit et trifariam pretia deducantur eaque forma etiam in posterum
servetur. Sciantque v(iri) c(larissimi), qui procon|sules paulo ante
profecti sunt, intra suum quisque annum it negotium exsequi se oportebit,
ii etiam, qui non sortito provincias | regant, intra annum. | |
Ad
Galliam sed et princeps, qui in civitatibus splendidissimarum Galliarum
veteri more et sacro ritu expectantur, ne ampliore pretio | lanistae
praebeant, quam binis milibus, cum maximi principes oratione sua praedixerint,
fore ut damnatum ad gladium | procurator eorum nisi plure quam
sex aureis et nisi iuraverit. | |
Sacerdotes
quoque provinciarum, quibus nullu[m] cu[m] lanistis
nego[tium erit]t, gladiatores a prioribus sacerdotibus sus|ceptos
vel sibimet auctoratos recipiunt, at post editi[o]ne[m]
ex p[re]tio in succedentes tra[mi]t[t]unt ;
neque singulatim aliquem | rei gladiatoriae causa vendat plure
quam lanistis est pretium persolutum. | |
Is
autem qui aput tribunum plebei c(larissimum) v(irum) sponte ad dimicandum
profitebitur, cum habeat ex lege pretium duo milia, liberatus si discri|men
instauraverit, aestimatio eius post hac HS XII (milia) non excedat.
Is quoque qui senior atque in[h]abilior operam suam denuo | .... |
|