SC. DASUMIANUM
   
Decree of the Senate on the fideicommissa libertas
   
( AD 98-117 )
 
Theodor Mommsen ( 1817-1903 )
 

     
Digesta, XL, 5 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
51 [ Marcianus ] ... 4. Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset. 5. Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest. 6. Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosve abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
 

 

Traduction française