SC. VELLEIANUM
  
Decree of the Senate prohibiting all intercessio by women
    
( AD 46-54 )

 

 
C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 194, n. 50 ).
 

 

     (Ulpianus XXIX ad edictum : Postea factum est SC., — cuius SCti verba haec sunt:)
     Quod M. Silanus et Vell(a)eus Tutor cos. verba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, quid de ea re fieri oportet,
     de ea re ita censuere : quod ad fideiussiones et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertinet : tametsi ante videtur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio <sit> neve in eas actio detur, cum eas virilibus officiis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum, recte atque ordine facturos, ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus voluntas servetur.

[Dig. XVI, 1, 2, 1]