SC. VELLEIANUM Decree of the Senate prohibiting all intercessio by women ( AD 46-54 ) |
||
|
||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||
|
||
Digesta, XVI, 1 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
2 [ Ulpianus ], pr. Et primo quidem
temporibus divi Augusti, mox deinde Claudii edictis eorum erat interdictum,
ne feminae pro viris suis intercederent. 1. Postea
factum est senatus consultum, quo plenissime feminis omnibus subventum
est. cuius senatus consulti verba haec sunt : ‘ Quod
Marcus Silanus et Velleus Tutor consules verba fecerunt de obligationibus
feminarum, quae pro aliis reae fierent, quid de ea re fieri oportet,
de ea re ita censuere : quod ad fideiussiones et mutui dationes
pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertinet, tametsi ante videtur
ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio neve in eas actio detur,
cum eas virilibus officiis fungi et eius generis obligationibus obstringi
non sit aequum, arbitrari senatum recte atque ordine facturos ad quos
de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus
voluntas servetur. ’ [Cf. Dig. XVI, 1] |
||
Iulii Pauli Sententiae, II, 11 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||
1. In
omni genere negotiorum et obligationum tam pro viris quam pro feminis
intercedere mulieres prohibentur. 2. Mulier,
quae pro tutoribus filiorum suorum indemnitatem promisit, ad beneficium
senatus consulti non pertinet. 3. Si
decipiendi animo, vel cum sciret se non teneri, mulier pro aliquo intercesserit,
exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum
mulieris competit, amplissimus ordo non excludit. 4. Procurator
si mandatu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti
velleiani adiuvatur, ne alias actio intercidat. |
||
|
||