SC. TREBELLIANUM Decree of the Senate concerning the fideicommissaria ( August 25, AD 56 ) |
( C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 202, n. 55 ). |
(Ulpianus
l. III fideicommissorum : Factum est SC. temporibus Neronis,
VIII. kal. Sept., Annaeo Seneca et Trebellio Maximo cos.,
cuius verba haec sunt :) |
Cum
esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus si qua
de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque
transferretur, potius quam cuique periculosam esse fidem suam :
placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque
in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent,
restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum
restitutum fuisset : quo magis in reliquum confirmentur supremae
defunctorum voluntates. |
[Dig.
XXXVI, 1, 1, 1. 2] |
|