SC. TREBELLIANUM Decree of the Senate concerning the fideicommissaria ( August 25, AD 56 ) |
|||||
|
|||||
|
|||||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |||||
|
|||||
Digesta, V, 6 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
1 [ Ulpianus ]. Ex
ordine occurrit actio quae proponitur his, quibus restituta est hereditas.
Nam quisquis suscepit restitutam hereditatem ex senatus consulto, ex
quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis petitione uti poterit.
2 [ Paulus ]. Quae actio eadem recipit, quae hereditatis petitio civilis. 3 [ Ulpianus ], pr. Nec interest, mihi quis rogatus fuerit restituere an ei cui heres extiti. Sed et si bonorum possessor sim eius cui fideicommissaria hereditas relicta est vel alius successor, per hanc actionem experiri poterim. 1. Hanc actionem sciendum est adversus eum, qui restituit hereditatem, non competere. 2. Hae autem actiones mihi dantur, quae heredi et in heredem competunt. |
|||||
Digesta, XXXVI, 1 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
1 [ Ulpianus ],
pr. Explicito tractatu, qui ad fideicommissa
singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus
consulti Trebelliani. 1. Factum est
enim senatus consultum temporibus Neronis octavo calendas septembres
Annaeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius verba haec sunt : 2. ‘ Cum
esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua
de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque
transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam :
placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque <dari solent>,
eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati
essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum
restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum
voluntates. ’ [Cf. Dig. XXXVI, 1] |
|||||
Iustiniani Institutiones, II, 23 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
4. Et
in Neronis quidem temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus
senatus consultum factum est. quo cautum est ut, si cui hereditas
ex fideicommissi causa restituta sit, omnes actiones quae iure civili
heredi et in heredem competerent, ei et in eum darentur cui ex fideicommisso
restituta esset hereditas. post quod senatus consultum praetor
utilos actiones ei et in eum qui recepit hereditatem, quasi heredi et
in heredem dare coepit. 5. Sed quia heredes
scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam plerumque restituere
rogabantur, adire hereditatem ob nullum vel minimum lucrum recusaban,
atque ob id extinguebantur fideicommissa; postea Vespasiani Augusti
temporibus Pegaso et Pusione consulibus senatus censuit, ut ei qui rogatus
esset hereditatem restituere perinde liceret quartam partem retinere,
atque lege Falcidia ex legatis retinere conceditur. ex singulis
quoque rebus quae per fideicommissum relinquuntur eadem retentio permissa
est. post quod senatus consultum ipse heres onera hereditaria
sustinebat: ille autem qui ex fideicommisso recepit partem hereditatis
legatarii partiarii loco erat, id est, eius legatarii cui pars bonorum
legabatur. quae species legati partitio vocabatur, quia cum herede
legatarius partiebatur hereditatem. unde quae solebant stipulationes
inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponebantur
inter eum qui ex fideicommisso recepit hereditatem et heredem, id est
ut et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune
sit. 6. Ergo si quidem non plus
quam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restituere, tunc
ex Trebelliano senatus consulto restituebatur hereditas et in utrumque
actiones hereditariae pro rata parte dabantur: in heredem quidem
iure civili, in eum vero qui recipiebat hereditatem, ex senatus consulto
Trebelliano tamquam in heredem. at si plus quam dodrantem vel
etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus erat Pegasiano
senatus consulto, et heres qui semel adierit hereditatem si modo sua
voluntate adierit, sive retinuerit quartam partem sive noluerit retinere,
ipse universa onera hereditaria sustinebat. sed quarta quidem
retenta, quasi partis et pro parte stipulationes interponebantur tamquam
inter partiarium legatarium et heredem: si vero totam hereditatem
restituerit, emptae et venditae hereditatis stipulationes interponebantur.
sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id quod dicat eam
sibi suspectam esse quasi damnosam, cavetur Pegasiano senatus consulto
ut, desiderante eo cui restituere rogatus est, iussu praetoris adeat
et restituat hereditatem, perindeque ei et in eum qui recipit hereditatem
actiones dentur, acsi iuris est ex Trebelliano senatus consulto:
quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit
securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur
qui recipit hereditatem, utroque senatus consulto in hac specie concurrente.
7. Sed quia stipulationes ex senatus
consulto Pegasiano descendentes et ipsi antiquitati displicuerunt et
quibusdam casibus captiosas eas homo excelsi ingenii Papinianus appellat
et nobis in legibus magis simplicitas quam difficultas placet, ideo
omnibus nobis suggestis tam similitudinibus quam differentiis utriusque
senatus consulti, placuit exploso senatus consulto Pegasiano, quod postea
supervenit, omnem auctoritatem Trebelliano senatus consulto praestare,
ut ex eo fideicommissariae hereditates restituantur, sive habeat heres
ex voluntate testatoris quartam sive plus sive minus sive penitus nihil,
ut tunc, quando vel nihil vel minus quarta apud eum remaneat, liceat
ei vel quartam vel quod deest, ex nostra auctoritate retinere vel repetere
solutum, quasi ex Trebelliano senatus consulto pro rata portione actionibus
tam in heredem quam in fideicommissarium competentibus, si vero totam
hereditatem sponte restituerit, omnes hereditariae actiones fideicommissario
et adversus eum competunt; sed etiam id quod praecipuum Pegasiani senatus
consulti fuerat, ut, quando recusabat heres scriptus sibi datam hereditatem
adire, necessitas ei imponeretur totam hereditatem volenti fideicommissario
restituere, et omnes ad eum et contra eum transirent actiones, et hoc
transposuimus ad senatus consultum Trebellianum, ut ex hoc solo et necessitas
heredi imponatur, si ipso nolente adire fideicommissarius desiderat
restitui sibi hereditatem, nullo nec damno nec commodo apud heredem
manente. 8. Nihil autem interest,
utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro
parte restituere regatur, an ex parte heres institutus aut totam partem
aut partis partem restituere rogatur: nam et hoc casu eadem observari
praecepimus, quae in totius hereditatis restitutione diximus.
9. Si quis una aliqua re deducta sive
praecepta quae quartam continet, veluti fundo vel alia re, rogatus sit
restituere hereditatem, simili modo ex Trebelliano senatus consulto
restitutio fiat, perinde ac si quarta parte retenta rogatus esset reliquam
hereditatem restituere. sed illud interest, quod altero
casu, id est cum deducta sive praecepta aliqua re restituitur hereditas,
in solidum ex eo senatus consulto actiones transferuntur, et res quae
remanet apud heredem sine ullo onere hereditario apud eum manet, quasi
ex legato ei adquisita, altero vero casu, id est cum, quarta parte retenta,
rogatus est heres restituere hereditatem et restituit, scindantur actiones
et pro dodrante quidem transferantur ad fideicommissarium, pro quadrante
remaneant apud heredem. quin etiam licet in una re, qua deducta
aut praecepta restituere aliquis hereditatem rogatus est, maxima pars
hereditatis contineatur, aeque in solidum transferuntur actiones et
secum deliberare debet is cui restituitur hereditas an expediat sibi
restitui. eadem scilicet interveniunt et si duabus pluribusve
rebus deductis praeceptisve restituere hereditatem rogatus sit.
sed et si certa summa deducta praeceptave, quae quartam vel etiam maximam
partem hereditatis continet, rogatus sit aliquis hereditatem restituere,
idem iuris est. quae diximus de eo qui ex asse heres institutus
est, eadem transferimus et ad eum qui ex parte heres scriptus est.
10. Praeterea intestatus
quoque moriturus potest rogare eum ad quem bona sua vel legitimo iure
vel honorario pertinere intellegit, ut hereditatem suam totam partemve
eius aut rem aliquam, veluti fundum, hominem, pecuniam, alicui restituat:
cum alioquin legata nisi ex testamento non valeant. 11. Eum
quoque, cui aliquid restituitur, potest rogare, ut id rursus alii totum
aut partem vel etiam aliud aliquid restituat. 12. Et
quia prima fideicommissorum cunabula a fide heredum pendent et tam nomen
quam substantiam acceperunt, et ideo divus Augustus ad necessitatem
iuris ea detraxit: nuper et nos, eundem principem superare contendentes,
ex facto quod Tribonianus vir excelsus quaestor sacri palatii suggessit,
constitutionem fecimus, per quam disposuimus: si testator fidei
heredis sui commisit, ut vel hereditatem vel speciale fideicommissum
restituat et neque ex scriptura neque ex quinque testium numero, qui
in fideicommissis legitimus esse noscitur, res possit manifestari, sed
vel pauciores quam quinque vel nemo penitus testis intervenerit, tunc
sive pater heredis sive alius quicumque sit, qui fidem elegit heredis
et ab eo aliquid restitui voluerit, si heres perfidia tentus adimplere
fidem recusat, negando rem ita esse subsecutam, si fideicommissarius
iusiurandum ei detulerit, cum prius ipse de calumnia iuraverit, necesse
eum habere vel iusiurandum subire, quod nihil tale a testatore audivit,
vel recusantem ad fideicommissi vel universitatis vel specialis solutionem
coartari, ne depereat ultima voluntas testatoris fidei heredis commissa.
eadem observari censuimus et si a legatario vel fideicommissario aliquid
similiter relictum sit. quodsi is a quo relictum dicitur confiteatur
quidem aliquid a se relictum esse, sed ad legis subtilitatem decurrat,
omnimodo cogendus est solvere. |
|||||
Gai Institutiones, II ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
|||||
253. Sed
posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus
senatus consultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex
fideicommissi causa restituta sit, actiones, quae iure ciuili heredi
et in heredem conpeterent, ei et in eum darentur, cui ex fideicommisso
restituta esset hereditas; per quod senatus consultum desierunt illae
cautiones in usu haberi. praetor enim utiles actiones ei et in eum,
qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit, eaeque
in edicto proponuntur. 254.
Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene
totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut
minimum lucrum recusabant atque ob id extinguebantur fideicommissa,
postea Pegaso et Pusione consulibus senatus censuit, ut ei, qui
rogatus esset hereditatem restituere,
proinde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia in legatis
retinendi ius conceditur: ex singulis quoque rebus, quae per fideicommissum
relincuntur, eadem retentio permissa est. per quod senatus consultum
ipse heres onera hereditaria sustinet;
ille autem, qui ex fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit,
legatarii partiarii loco est, id est eius legatarii, cui pars bonorum
legatur; quae species legati partitio uocatur, quia cum herede legatarius
partitur hereditatem. unde effectum est, ut quae solent stipulationes
inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem
interponantur inter eum, qui ex fideicommissi causa recipit hereditatem, et heredem, id est, ut
et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit.
255.
Ergo si quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres
rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatus consulto restituitur
hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dantur,
in heredem quidem iure ciuili, in eum uero, qui recipit hereditatem,
ex senatus consulto Trebelliano; quamquam heres etiam pro ea parte,
quam restituit, heres permanet eique et in eum solidae actiones competunt;
sed non ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur actiones, quam apud
eum commodum hereditatis remanet. 256.
At si quis plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem restituere
rogatus sit, locus est Pegasiano senatus consulto.
257.
Sed is, qui semel adierit hereditatem,
si modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam partem siue noluerit
retinere, ipse uniuersa onera hereditaria sustinet; sed quarta quidem
retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponi debent tamquam
inter partiarium legatarium et heredem; si uero totam
hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et uenditae hereditatis
stipulationes interponendae sunt. 258.
Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id, quod dicat eam
sibi suspectam esse quasi damnosam, cauetur Pegasiano senatus consulto, ut desiderante
eo, cui restituere rogatus est, iussu praetoris adeat et restituat,
proindeque ei et in eum, qui receperit, actiones dentur, ac iuris esset
ex senatus consulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus
est, quia simul et huic, qui restituit, securitas datur, et actiones
hereditariae ei et in eum transferuntur, qui receperit hereditatem.
259.
Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam
hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus
aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur. nam et hoc
casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto
haberi solet. |
|||||
Iulii Pauli Sententiae, IV, 2 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
|||||
1. Senatus
consulto Trebelliano prospectum est, ne solus heres omnibus hereditariis
actionibus oneretur. Et ideo quotiens hereditas ex causa fideicommissi
restituitur, actiones eius in fideicommissarium transferuntur, quia
unicuique damnosam esse fidem suam non oportet. |
|||||
|
|||||