SC. TERTULLIANUM Decree of the Senate concerning inheritance ( AD 117-138 ) |
||||
|
||||
|
||||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||||
|
||||
Digesta, XXXVIII, 17 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
2 [ Ulpianus ], pr. Sive ingenua sit mater sive libertina, habebit tertullianum commodum.
1. Filium autem vel filiam accipere debemus,
sive iuste sint procreati vel vulgo quaesiti : idque in vulgo quaesitis
et iulianus libro quinquagensimo nono digestorum scripsit. 2.
Sed si filius vel filia libertini sint effecti, mater legitimam hereditatem
vindicare non poterit, quoniam mater esse huiusmodi filiorum desiit :
idque et iulianus scripsit et constitutum est ab imperatore nostro.
3. Sed si in servitute concepit filium et
manumissa ediderit, ad legitimam eius hereditatem admittetur :
idemque et si serva poenae concepit et restituta edidit : hoc idem
et si libera concepit, edidit serva poenae, mox restituta est :
sed et si libera concepit et in servitutem redacta edidit, mox manumissa
est, ad legitimam hereditatem eius admittetur. item si adhuc praegnas
manumissa est, dicendum erit prodesse. et in servitute editi filii ad
legitimam hereditatem mater admittetur, ut puta si post moram factam
in fideicommissa libertate peperit, vel apud hostes et cum eo rediit,
vel si redempta edidit. 4. Si mulier sit famosa,
ad legitimam hereditatem liberorum admittetur. 5.
Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est intestatum
decessisse, cum omiserint substituti hereditatem eius. quare et si impubes
adrogatus sit, dicendum est matrem ad bona eius admitti, quae haberet,
si intestatus decessisset. 6. Liberi defuncti
sui quidem obstabunt matri eius tam virilis sexus quam feminini, tam
naturales quam adoptivi matremque excludunt, bonorum possessores vero
etiam non sui et quidem soli naturales. adoptivi autem liberi post emancipationem
ita admittuntur, si ex liberis naturalibus fuerint, ut puta nepos naturalis
ab avo adoptatus : nam licet sit emancipatus, bonorum possessione
accepta matri obstabit. 7. Si vero apud hostes
est filius vel nasci speratur, pendet ius matris, donec redierit vel
nascatur. 8. Sed si sint sui heredes, verum
hereditas ad eos non pertineat, videamus, an mater admittatur, ut puta
abstinuit se hereditate. africanus et publicius temptant dicere in casum,
quo se abstinent sui, matrem venire, et tunc ei obstent, quotiens rem
haberent, ne nudum nomen sui heredis noceat matri : quae sententia
aequior est. 9. Sed si quis decessisset relicta
filia, quam in adoptionem legitime dederat, relicta et matre, divus
pius decrevit cessare senatus consultum tertullianum et simul esse admittendas
ad bonorum possessionem unde proximi cognati matrem et filiam. sed quod
idem iulianus scripsit matrem ex senatus consulto non posse admitti,
si filia in bonorum possessione petenda cessaverit, verum non erit :
succedit enim filiae. et ideo dicendum erit matrem, donec filia bonorum
possessionem petere potest, bonorum possessionem accipere non posse,
quoniam succedere quasi legitima speraretur. 10.
Si bonorum possessione accepta filius emancipatus abstinuerit se hereditate
per in integrum restitutionem, verum est senatus consultum posse locum
habere : sed si fuerit rursus immixtus, rursus debet mater abstinere.
11. Si quis ex liberis, dum est in utero,
in possessione missus sit, mox natus sit et ante bonorum possessionem
acceptam decesserit, an matri noceat, videndum, quasi bonorum possessor.
et puto non nocere, si non suus patri adgnascitur : neque enim
sufficit mitti in possessionem, nisi natus quoque acceperit bonorum
possessionem. igitur et si furioso decreto petita sit possessio et priusquam
ipse mentis compos factus bonorum possessionem petierit, decesserit,
matri non obstabit. 12. Sed si quis,
cum status controversiam pateretur, carbonianam solam acceperit, an
noceat matri bonorum possessio, quaesitum quidem est : sed cum
haec tempore finiatur, dicendum est matri post tempus non nocere aut,
si impubes decesserit, matrem posse admitti. 13.
Sed si infanti per tutorem petita sit possessio, licet statim decesserit,
dicendum erit matri obstitisse : non enim similis est ei, quae
furioso datur. 14. Ita demum autem mater senatus
consulti beneficio excludetur, si filius adiit legitimam hereditatem :
ceterum si omiserit legitimam hereditatem, mater ex senatus consulto
tertulliano admittetur. sed si non sit solus iste filius legitimus heres,
sed sint qui cum eo admittantur, nec in partem eorum mater ex senatus
consulto erit vocanda. 15. Obicitur matri
pater in utriusque bonis tam filii quam filiae, sive heres sive bonorum
possessor existat. sed neque avus neque proavus in tertulliano matri
nocent, quamvis fiduciam contraxerint. pater autem tantum naturalis,
non etiam adoptivus matri nocet : verius est enim, cum pater esse
desierit, a matre eum excludi : sed nec ad bonorum possessionem
contra tabulas eum admitti, cum pater esse desierit. 16.
Undecumque autem acceperit bonorum possessionem pater naturalis, sive
legitimus sive contra tabulas, ex quavis parte excludit matrem. 17.
Si sit adgnatus defuncti et naturalis pater sit in adoptiva familia,
sit et mater, admittimus matrem, quoniam patrem adgnatus exclusit. 18.
Si sit consanguinea soror defuncti, sit et mater, sit et pater adoptatus
vel emancipatus : si consanguinea velit habere hereditatem, matrem
ex senatus consulto una cum ea venire, patrem excludi placet :
si consanguinea repudiet, matrem ex senatus consulto propter patrem
non venire : et quamvis alias non soleat mater exspectare consanguineam,
velit nec ne adire hereditatem, nunc tamen exspectaturam : consanguinea
enim est, quae patrem excludit. repudiante igitur consanguinea bonorum
possessionem habebit mater cum patre quasi cognata, sed et in hac moram
patietur nec ante accipiet bonorum possessionem quam pater petierit,
quoniam omittente eo potest ex senatus consulto succedere. 19.
Sed et si ipsa mater eadem sit et soror consanguinea, ut puta quoniam
pater matris nepotem suum ex filia adoptavit, sit praeterea et pater
naturalis : haec mater si quidem quasi consanguinea veniat, excludet
patrem : si ius consanguineae repudiavit vel capitis deminutione
amisit, ex senatus consulto venire propter patrem non potest, repudiante
vero patre rursum ex senatus consulto potest venire. 20.
Si mater hereditatem filii filiaeve non adierit ex senatus consulto
tertulliano, in bonorum possessione antiquum ius servandum est :
cum enim esset praelatio matre omittente senatus consulti beneficium,
ius succedit vetus 21. Sed si mater repudiaverit
bonorum possessionem, de adeunda autem hereditate deliberet, dicendum
erit adgnatum non succedere, quoniam nondum verum est non adisse matrem.
22. Quod autem diximus ius antiquum servari
matre non adeunte, cui personae deferatur hereditas, videndum, utrum
ei, quae nunc proxima invenitur, cum mater repudiat, an ei quae fuit,
cum intestato decessisse certum est ? ut puta fuit patruus, cum
intestato decederet, et patrui filius : cum mater repudiasset,
patruo nondum delatam hereditatem atque ideo defuncto eo matre deliberante
patrui filium vocari. 23. Si mater non petierit
tutores idoneos filiis suis vel prioribus excusatis reiectisve non confestim
aliorum nomina ediderit, ius non habet vindicandorum sibi bonorum intestatorum
filiorum. et quidem si non petit, incidit : ait enim ‘ vel non petere ’. sed a quo non petere ? loquitur quidem de praetore constitutio :
sed puto et in provinciis locum habere, etiamsi a magistratibus municipalibus
non petat, quoniam et magistratibus municipalibus dandi necessitas iniungitur.
24. Quid ergo, si petiit, sed admonita vel
a libertis vel a cognatis, an incidat in senatus consultum ? et
puto eam incidere, si compulsa fecit, non si, cum petere non cunctaretur,
admonita est. 25. Quid si pater eis peti prohibuerat
tutorem, quoniam per matrem rem eorum administrari voluit ? incidet,
si nec petat nec legitime tutelam administrat. 26.
Quod si penitus egenis filiis non petit, ignoscendum est ei. 27.
Sed si forte absens a libertis praeventa est vel ab aliis, dicendum
est eam non excludi, nisi forte cum frustraretur, id contigit. 28.
Filiis autem non petendo punitur, utique et filiabus. quid si nepotibus ?
similiter non petendo punitur. 29. Quid si
curatores non petiit ? verba rescripti deficiunt, sed dicendum
est, si quidem impuberibus curatores non petiit, eandem esse rationem,
si iam puberibus, cessare debere. 30. Quid
si cum praegnas esset, bonis non petiit curatorem ? dico in sententiam
incidere : nam et si apud hostes habuit impuberem, idem erit dicendum.
31. Quid si furioso tutorem vel curatorem
non petiit ? magis est, ut incidat. 32. Non
solum autem quae non petiit coercetur, sed et quae defunctorie petiit,
ut rescripto declaratur, vel privilegio munitum vel oneratum tribus
puta tutelis, sed ita demum, si data opera hoc fecit. 33.
Quid ergo, si tales petiit et susceperunt nihilo minus vel detenti sunt ?
excusata erit mater. 34. Quid si indignos,
id est minus habiles ad tutelam petierit, quoniam sciebat praetorem
eos non daturum ? quid tamen si dedit eos praetor matris petitionem
secutus ? iam quidem praetoris delictum est, sed et matris punimus
consilium. 35. Igitur si forte excusati sint
illi vel improbati, debet mater alios sine mora petere. 36.
Ergo sive non petierit sive idoneos non petierit, punietur, etiamsi
dati fuerint minus idonei praetore errante. 37.
Idoneos autem utrum facultatibus an et moribus petere debeat, dubitationis
esse potest. puto autem facile ei ignosci, si locupletes sint hi, quos
petiit. 38. Sed et si prioribus excusatis
reiectisve non confestim aliorum nomina ediderit, punitur. 39.
Quid ergo, si non fuerint omnes excusati vel omnes reiecti ? videndum,
an ei imputetur, cur in locum excusati non petiit : et puto imputandum.
40. Quid si decesserint quidam ? puto,
licet verba deficiant, sententiam constitutionis locum habere. 41.
Sed quod diximus ‘ reiecti ’ utrum sic accipimus ‘ a praetore non dati ’ an et si suspecti fuerint remoti vel ob neglegentiam vel ignaviam
repulsi ? etiam hos quis reiectos recte dicet. ergo et si latitent ?
sed longum est : nam nec hoc ei imputetur, cur suspectos non fecit :
alioquin et si latitarent, potuit edicto desiderare ut eos praetor adesse
iuberet et suspectos eos removet, si deessent. 42.
Quid si non compulit eos miscere se tutelae ? et cum plenum officium
a matre desideremus, et haec ei curanda sunt, ne in hereditate ei obstent.
43. ‘ confestim ’ autem sic erit accipiendum ‘ ubi primum potuit ’, id est praetoris copiam habuit huic rei sedentis, nisi forte infirmitate
impedita est vel alia magna causa, quae etiam mandare eam ad petendos
tutores impediret : ita tamen, ut nullo modo annale tempus excederet.
si enim mortalitate filii praeventa est, nihil matri imputetur. 44.
Tractari belle potest, si pupillo amplum legatum sub condicione sit
relictum ‘ si tutores non habuerit ’ et propterea ei mater non petierit, ne condicione deficeretur, an
constitutio cesset. et puto cessare, si damnum minus sit cumulo legati.
quod et in magistratibus municipalibus tractatur apud tertullianum :
et putat dandam in eos actionem, quatenus plus esset in damno quam in
legato. nisi forte quis putet condicionem hanc quasi utilitati publicae
obpugnantem remittendam ut alias plerasque : aut verba cavillatus
imputaverit matri, cur curatores non petierit. finge autem plenius condicionem
conscriptam : nonne erit matri ignoscendum ? aut hoc imputatur
matri, cur non desideravit a principe condicionem remitti ? et
puto non esse imputandum. 45. Ego etiam si
mater ei, qui solvendo non erit, non petiit tutorem, puto ignoscendum :
consuluit enim ei, ut minus inquietetur quasi indefensus. 46.
Et si forte quis uxorem communis filii matrem heredem scripsit rogavitque
remissa etiam satisdatione, ut filio puberi facto restitueret hereditatem,
nec mater ei petiit tutores, debet dici cessare constitutionem, cum
patris voluntatem secuta sit et nihil habenti filio tutores non petierit.
quod si ei remissa satisdatio non fuerit, contra erit, quoniam vel propter
hoc debuit tutores habere. sed si forte impubes post matris cessationem
fuerit adrogatus et impubes obierit, dicendum erit matri adversus adrogatorem
non competere ex stipulatu actionem. 47. Videndum
est, matre prohibita ius suum vindicare utrum ceteros admittamus, atque
si mater non esset, an ipsam heredem dicimus fieri vel aliud nomen successionis
induere, sed denegamus ei actiones ? et invenimus rescriptum ab
imperatore nostro antonino augusto et divo patre eius mammiae maximinae
pridie idus apriles plautiano iterum consule matre remota eos admitti,
qui venirent, si mater non fuisset : ergo et adgnati ceterique
succedent aut, si nemo sit, bona vacabunt.
3 [ Modestinus ]. Patrem adoptivum matri non obesse plerique probant. 4 [ Modestinus ]. Matris intestatae defunctae hereditatem ad omnes eius liberos pertinere, etiamsi ex diversis matrimoniis nati fuerint, iuris est. 5 [ Paulus ], pr. Aequissimum visum est omnes filios matri praeferri, etiamsi per adoptionem in familiam relicti essent. 1. Sed et nepos ex adoptivo filio natus ex verbis senatus consulti matri obstabit. 2. Si ex filio nepotem avus manumiserit isque patre et avo et matre superstitibus decesserit, potest quaeri, quis potior esse debeat. nam si mater excluserit avum manumissorem, qui patri anteponitur, edicto praetoris inducetur pater defuncti, quo admisso desinit senatus consulto locus esse et rursus avus vocabitur. itaque rectius est avo ius suum conservare, qui et contra scriptos heredes bonorum possessionem accipere solet. 6 [ Paulus ], pr. Filii mater ex hoc senatus consulto, etiamsi in aliena potestate sit, ad hereditatem admittitur. 1. Filius, qui se nolle adire hereditatem matris dixit, an potest mutata voluntate adire, antequam consanguineus vel adgnatus adierit, videndum propter haec verba ‘ si nemo filiorum volet hereditatem suscipere ’, <quia extensiva sunt>. et cum verba extensiva sint, paenitentia eius usque ad annum admittenda est, cum et ipsa filii bonorum possessio annalis est. 7 [ Paulus ]. Si quis intestatus decesserit relicta matre et fratre consanguineo vel sorore quamvis per adrogationem quaesitis, eadem iura in persona matris servantur, quae et naturalibus extantibus liberis. 8 [ Gaius ]. In suspenso est ius matris, si filius defuncti emancipatus deliberet de bonorum possessione petenda. 9 [ Gaius ]. Sacratissimi principis nostri oratione cavetur, ut matris intestatae hereditas ad liberos, tametsi in aliena potestate erunt, pertineat. 10 [ Pomponius ], pr. Si filius familias miles non sit testatus de his, quae in castris adquisierit, an ea ad matrem pertineant, videndum est. sed non puto: magis enim iudicio militum hoc beneficium concessum est, non ut omnimodo quasi patres familiarum in ea re sint. 1. Quando in pendenti est, an quaedam personae possint obstare matri, et casus tulerit, ut non inducerentur, matris ius integrum erit, quod medio tempore appenderit: veluti si filio intestato mortuo postumus ei filius potuerit nasci nec natus sit aut mortuus editus, vel quod etiam filius qui in hostium potestate erat postliminio non sit reversus. |
||||
Iustiniani Institutiones, III, 3 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
Lex
duodecim tabularum ita stricto iure utebatur et praeponebat masculorum
progeniem, et eos qui per feminini sexus necessitudinem sibi iunguntur
adeo expellebat, ut ne quidem inter matrem et filium filiamve ultro
citroque hereditatis capiendae ius daret, nisi quod praetores ex proximitate
cognatorum eas personas ad successionem bonorum possessione unde cognati
accommodata vocabant. 1. Sed
hae iuris angustiae postea emendatae sunt. et primus quidem divus
Claudius matri ad solatium liberorum amissorum legitimam eorum detulit
hereditatem. 2. Postea autem senatus
consulto Tertulliano, quod divi Hadriani temporibus factum est, plenissime
de tristi successione matri, non etiam aviae deferenda cautum est:
ut mater ingenua trium liberorum ius habens, libertina quattuor ad bona
filiorum filiarumve admittatur intestatorum mortuorum, licet in potestate
parentis est, ut scilicet, cum alieno iuri subiecta est, iussu eius
adeat, cuius iuri subiecta est. 3. Praeferuntur
autem matri liberi defuncti, qui sui sunt quive suorum loco, sive primigradus
sive ulterioris. sed et filiae suae mortuae filius vel filia opponitur
ex constitutionibus matri defunctae, id est aviae suae. pater
quoque utriusque, non etiam avus vel proavus, matri anteponitur, scilicet
cum inter eos solos de hereditate agitur. frater autem consanguineus
tam filii quam filiae excludebat matrem: soror autem consanguinea
pariter cum matre admittebatur: sed si fuerat frater et soror
consanguinei et mater liberis honorata, frater quidem matrem excludebat,
communis autem erat hereditas ex aequis partibus fratri et sorori. 4. Sed
nos constitutione, quam in codice nostro nomine decorato posuimus, matri
subveniendum esse existimavimus, respicientes ad naturam et puerperium
et periculum et saepe mortem ex hoc casu matribus illatam. ideoque
impium esse credidimus, casum fortuitum in eius admitti detrimentum:
si enim ingenua ter vel libertina quater non pepererit, immerito defraudabatur
successione suorum liberorum; quid enim peccavit, si non plures sed
paucos pepererit? et dedimus ius legitimum plenum matribus sive
ingenuis sive libertinis, etsi non ter enixae fuerint vel quater, sed
eum tantum vel eam qui quaeve morte intercepti sunt, ut et sic vocentur
in liberorum suoram legitimam successionem. 5. Sed
cum antea constitutiones iura legitima perscrutantes partim matrem adiuvabant,
partim eam praegravabant et non in solidum eam vocabant, sed in quibusdam
casibus tertiam partem ei abstrahentes certis legitimis dabant personis,
in aliis autem contrariam faciebant: nobis visum est, recta et
simplici via matrem omnibus legitimis personis anteponi et sine ulla
deminutione filiorum suorum successionem accipere, excepta fratris et
sororis persona, sive consanguinei sint sive sola cognationis iura habentes,
ut quemadmodum eam toto alio ordini legitimo praeposuimus, ita omnes
fratres et sorores, sive legitimi sint sive non, ad capiendas hereditates
simul vocemus, ita tamen ut, si quidem solae sorores cognatae vel adgnatae
et mater defuncti vel defunctae supersint, dimidiam quidem mater, alteram
vero dimidiam partem omnes sorores habeant, si vero matre superstite
et fratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus sive legitima
sive sola cognationis iura habentibus intestatus quis vel intestata
moriatur, in capita distribuatur eius hereditas. 6. Sed
quemadmodum nos matribus prospeximus, ita eas oportet suae suboli consulere:
scituris eis quod, si tutores liberis non petierint vel in locum remoti
vel excusati intra annum petere neglexerint, ab eorum impuberum morientium
successione merito repellentur. 7. Licet
autem vulgo quaesitus sit filius filiave, potest ad bona eius mater
ex Tertulliano senatus consulto admitti. |
||||
Tituli ex corpore Ulpiani, XXVI, 8 ( Girard & Senn, Paris, 1967 ). |
||||
Intestati
filii hereditas ad matrem ex lege duodecim tabularum non pertinet ;
sed si ius liberorum habeat, ingenua trium, libertina quattuor legitima
heres fit ex senatus consulto Tertulliano, si tamen ei filio neque suus
heres sit quive inter suos heredes ad bonorum possessionem
a praetore vocatur, neque pater, ad quem lege hereditas bonorumve
possessio cum re pertinet, neque frater consanguineus : quod si
soror consanguinea sit, ad utrasque pertinere iubetur hereditas. |
||||
Iulii Pauli Sententiae, IV, 9 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||
1. Matres
tam ingenuae quam libertinae cives Romanae, ut ius liberorum consecutae
videantur, ter et quater peperisse sufficit, dummodo vivos et pleni
temporis pariant. 2. Quae semel uno partu
tres filios edidit, ius liberorum non consequitur: non enim ter peperisse,
sed semel partum fudisse videtur: nisi forte per intervalla pariat.
3. Mulier si monstruosum aliquid aut
prodigiosum enixa sit, nihil proficit: non sunt enim liberi, qui contra
formam humani generis converso more procreantur. 4. Partum,
qui membrorum humanorum officia duplicavit, quia hoc ratione aliquatenus
videtur effectum, matri prodesse placuit. 5. Septimo
mense natus matri prodest: ratio enim Pythagoraei numeri hoc videtur
admittere, ut aut septimo pleno aut decimo mense partus maturior videatur.
6. Aborsus et abactus venter partum efficere
non videtur. 7. Libertina ut ius liberorum
consequi possit, quater eam peperisse ut ingenuam sufficit. 8. Latina
ingenua ius quiritium consecuta si ter peperit, ad legitimam filii hereditatem
admittitur: non est enim manumissa. 9. Ius
liberorum mater habet, quae tres filios aut habet aut habuit aut neque
habet neque habuit. Habet, cui supersunt: habuit quae amisit: neque
habet neque habuit, quae beneficio principis ius liberorum consecuta
est. 10. Mater per fratrem excluditur
et in successione frater cum sorore aequa sorte succedit. Quod si frater
defuerit, mater et filiae, quantae fuerint, aequales capiunt portiones. |
||||
|
||||