SC. DE HONORIBUS GERMANICI DECERNENDIS
  
Decree of the Senate in honour of Germanicus
  
( AD 19 )

 
Tabula Siarensis, fragment II
 

 
Álvaro Sánchez-Ostiz Gutiérrez, Tabula Siarensis..., Pamplona, 1999, pp. 50-73 ).
  

 
Nota : the underlined letters indicate the damaged letters.
 

 
Fragment I.
  

 
[Quod M. Silanus L.] Nor[banus Balbus co(n)s(ules) u(erba) f(ecerunt) de memoria honoranda Germanici Caesaris qui]/ [mortem obire nu]nquam debuit (uacat) [ --- uti de]/ [honoribus m]eritis Germanici Caesar[is ageretur --- ]/ [atque de] ea re consilio Ti(beri) Caesarís Aug(usti) prin[cipis nostri ageretur et cognoscendarum]/
5 copia sententiarum ipsí fieret atque is, adsu[e]ta sibi [moderatione, ex omnibus iis]/ honoribus, quos habendos esse censebat senatus, legeret eo[s quos ipse uellet et Iulia]/ Augusta mater eius et Drusus Caesar materque Germanicí Ca[esaris Antonia consilio]/ adhibita ab eis et deliberationí, satis apte posse haberi existu[marent. D(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere):]/ Placere uti íanus marmoreus extrueretur in circo Flaminio pe[cunia publica, posi-]/
10 tus ad eum locum, in quo statuae diuo Augusto domuique Augus[tae publice positae es-]/sent ab G(aio) Norbano Flacco, cum signis deuictarum gentium in a[ngulis tituloque]/ in fronte eius íani senatum populumque Romanum id monum[entum aeternae dedi-]/casse memoriae Germanicí Caesaris, cum i{í}s Germanis   bello   superatis   et[ deinceps]/ a   Gallia   summotis receptísque signis militaribus et uindicata fraud[ulenta clade]/
15 exercítus    p(opuli)   R(omani),   ordinato   statu   Galliarum,   proco(n)s(ul)   missus   in   transmarinas pro[uincias]/ in conformandís iís regnisque eiusdem tractus ex mandatís Ti(berii) C|a|esaris Au[g(usti), dato re-]/g|e| Armeniae, non parcens labori suo, priusquam decreto senatus [ouans urbem ingre-]/deretur, ob rem p(ublicam) mortem obisset; supraque eum íanum statua Ger[manici Caesaris po-]/neretur in curru triumphali et circa latera eius statuae D[rusi Germanici patris ei-]/
20   us,  naturalis  fratris  Ti(berii)  Caesaris  Aug(usti)  et  Antoniae  matris  ei[us  et  Agrippinae  uxoris et Li-]/uiae sororis et Ti(berii) Germanici fratris eius et filiorum et f[iliarum eius.]/ Alter íanus fieret in montis Amaní iugo, quod est in [finibus prouinciae Syriae, siue qui]/ alius aptior locus Ti(berio) Caesari Aug(usto) principi nostro[ uideretur in iis regionibus, quarum]/ curam et tutelam Germanico Caesarí ex auctori[tate huius ordinis ipse mandasset;]/
25   item statua eius poneretur et titulus conue[niens rebus ab eo gestis fronti eius iani in-]/sculperetur. Tertius íanus uel ap[ud ripam Rheni uel prope eum tumulum fieret]/ quem Druso, fratri Ti(beri) Caesaris Aug(usti),   pr[imo   sua   sponte   excitare   coepisset   totus  exerci-]/tus,   deinde   permissu díuí Aug(usti) perf[ecisset, supraque eum ianum statua Germanici Cae-]/saris constitueretur recipientis[ signa militaria a Germanis; et praeciperetur Gal-]/
30 lis Germanisque qui citra Rhen[um incolerent, quorum ciuitates iussae essent ab diuo]/ Aug(usto) rem diuinam   ad   tumul[um   Drusi   facere   ut   eodem   loco   facerent   publice  alterum  simi-]/le  sacrificium parentant[es quotannis eo die, quo Germanicus Caesar decessisset]/  et cum esset in ea region[e, ubi is tumulus est, exercitus   et   hiberna   ageret nata-]/li Germanici Caesar[is, is eo die decurreret per eum ianum qui ex hoc s(enatus) c(onsulto) factus esset.]/
35 [Ite]m placere uti m[onumentum aeternae Germanici Caesaris memoriae fieret Antio-]/[chi]ae in foro, [ubi   corpus   Germanici   Caesaris   crematum   esset  siue  qui  alius  aptior  lo-]/[cus  Ti(berio)  ]Ca[esari Aug(usto) principi nostro uideretur itemque epi Daphne ubi Germanicus]/ [Caesar expirasset tribunal marmoreum constitueretur --- ] (uacat)
 

 
Fragment II, column a.
  

 
[ --- Vtique a(nte) d(iem) VI id(us) Oct(obres) quotannis apud eam ara]m, quae es-/[set ante tumulum, quo ossa illata essent Germanici Caesaris publice i]nferiae Manibus/ [eius mitterentur per magistros sodalium] Augustalium p[ullis] amictos togis, quíbus eo-/[rum ius fasque esset habere e]o die sui coloris togam, eodem ritu sacrifici quo/
5 [publice inferiae mitterentur] Manibus G(ai) et L(uci) Caesarum cippusque aeneus prope eum/ [tumulum poneretur, inque eo hoc s(enatus) c(onsultum)] similiter incideretur ut ea s(enatus) c(onsulta) incísa essent quae/ [in G(ai) et (Luci) Caesarum honorem facta] essent neue quid eo die rei seriae publice agere-/[tur per   magistratus   p(opuli) R(omani) eosue qui i(ure) d(icundo) p(raerunt) in] municipio aut colonia c(iuium) R(omanorum)   aut   Latinorum   neue eo/ [die quae conuiuia publica post]ha|c| neue quae nuptiae c(iuium) R(omanorum) fierent aut sponsalia ne-/
10 [ue quis pecuniam creditam ab alio] sumeret alíue daret neue ludí fierent aut/ [aliud quod spectaculum eo die e]d|e|retur. Vtique ludí Augustales sca|e|nicí/ [qui a(nte) d(iem) VI id(us) Oct(obres) --- antehac commit]ti solerent, ut a(nte) d(iem) V no|n|(as) committerentur qua/ [commissionis mutatione pridie] eum diem, quo Germanicus Caesar extinctus/ [esset, celebraretur extremus] dies ludorum scaenicorum.
 

 
Fragment II, column b.
  

 
[ --- ]m/ [ --- Plebis nomine Ti(berium) Caesarem Aug(ustum)] princi-/[pem suum laudare senatum --- ]r quod dies etiam/ [festos Decembris mensis insumpsisset mitigando plebis maer]ori et adlocutioni-/
5 [bus suis luctum eius leuasset. Plebem quoque laudare senatum studi]umque eius probare,/ [quo ad lugendum Germanicum Caesarem effusissime accensae] essent tribus urbanae et/ [rusticae, ita uti plebs statuas, si huic ordini uidere]tur, pollicita esset; itaque place-/[re senatui uti (tot) statuae --- Germa]nici Caesaris cum ueste triumpha-/[li sumptu plebis urbanae --- ponerentur ]in eis ar<e>is publicis in quibus Diuus Aug(ustus)/
10 [et p(opulus) R(omanus) --- ]posuissent, cum inscriptione  plebis urbanae/ [XXXV tribuum. Item placere:  uti  car]men,  quod  Ti(berius)  Caesar  Aug(ustus)  in  eo  ordine  a(nte)  d(iem) XVII k(alendas) Ian(uarias)/ [de laudando Germanico filio ]suo proposuisset in aere incisum figeretur loco publico/ [... quocumque ipsi] placeret; idque eo iustius futurum arbitrari senatum, quod/ [animus Ti(beri)] Caesaris Aug(usti) intumus et Germanici Caesaris f(ili) eius non magis laudatio-/
15 nem quam uitae totius ordinem et uirtut|is| eius uerum testimonium  contineret,/ aeternae tradi memoriae et ipse se uelle non dissimulare eodem libello testatus/ esset, et esse utile iuuentuti liberorum posterorumque nostrorum iudicaret./ Ítem quo testatior esset Drusi Caesaris pietas, placere uti libellus, quem is proxu-/mo senatu recitasset, incideretur eoque loco figeretur quo patri eius ipsique placuisset./
20   Ítemque  hoc  s(enatus)  c(onsultum)  in  aere  incideretur  cum  eo s(enatus) c(onsulto) quod factum est a(nte) d(iem) XVII kal(endas) Ian(uarias) idque aes in Palatio in/ porticu quae est ad Apollinis in templo, quo senatus haberetur, figeretur. Item senatum uel-/le atque aequom censere, quo facilius pie|t|as omnium ordinum erga domum Augustam et consen-/su|s| uniuersorum ciuium memoria honoranda Germanici Caesaris appareret, utí co(n)s(ules) hoc/ s(enatus) c(onsultum) sub edicto suo proponerent iuberentque mag(istratus) et legatos municipiorum et coloniar-/
25   um descriptum mittere in municipia et colonias Italiae et in eas colonias quae essent in/ |p|rouinciís, eos  quoque  qui  in  prouinc<i>ís  praessent  recte  atque  ordine  facturos  si hoc s(enatus) c(onsultum) de-/disse<n>t operam ut quam celeberrumo loco figeretur. Vtique M(arcus) Messalla M(arcus) Aurelius/ Cotta Maximus co(n)s(ules) designati cum magistratum inissent primo quoque tempore cum per/ auspicia liceret sine binum trinumue nundinum prodictione legem ad populum de/
30 honoribus  Germanici  Caesaris  ferendam  cu<ra>rent.  Cens(uere). I(n) s(enatu) f(uerunt) CCLXXXV. H(oc) s(enatus) c(onsultum) per relatio-/nem secundam factum est unum.
 

 
Fragment II, column c.
  

 
[...]io tenu[ --- ] eius templi. V[tique duae statuae equestres eburneae Germanici Cae-]/saris fiant, qua[e in aede Concordiae circa statuas G(ai) L(uci) Caesarum, filio-]/rum díuí August[i, ponantur et inde circiensi pompa praeferantur per]/
5 ludos Victoria[e Caesaris, --- ludos   diui]/   Augustí  ludo[s --- et  ludos  plebeios  et  natalicios  Ti(beri) Cae-]/saris Augusti, e[aeque statuae equestres cum reponendae erunt, in aede]/ Concordiae re[ponantur; quique cum eos ludos qui s(upra) s(cripti) s(unt) faciet, is uti]/ eae statuae equ[estres eburneae Germanici Caesaris quae ex h(ac) r(ogatione) futurae]/
10 sunt praefera[ntur circiensi pompa et post reponantur in aede Concordi-]/ae, curet. Vt[iq(ue) --- ]/ causam in pub[licum --- ]./ Vtique in Palatio [in porticu quae est ad Apollinis in eo templo in quo senatus]/ haber|i| solet in[ter ima-||gines uirorum in|l|us|t|ris ingeni Germanici Caesa-]/

15 ris et Drusi Ger[manici patris eius naturalis fratris|| Ti(beri) Caesaris Aug(usti)]/ qui{m} ipse quoqu[e f|a|cundi ingeni fuit imagines ponantur supra capita]/ columnarum [eius fas-||tigi quo simulacrum Apollinis tegitur.]/   Vtique    Salii   car[minibus    suis   nomen   Germanici   Caesaris   pro   ho-||norifi-]/ca   memoria in[te|r|ponant qui honos G(aio) quoq(ue) L(ucio) Caesarib(us) fratr(ibus) Ti(beri)]/

20   Caesaris   Augu[sti   habitus   est.||  Vtiq(ue)  ad  X  centur(ias)  Caesarum  quae]/ de  co(n)s(ulibus) et praeto[ribus destinandis suffragium ferre solent adiciantur...] (uacat)
 


  Bibliography
       
 
AE 1983, n. 515 ;
AE 1984, n. 508 ; Arce, AEA, 57, 1984, pp. 149-154 ; González, ZPE, 55, 1984, pp. 55-100 / 60, 1985, p. 146 ; Nicolet, MEFRA, 97, 1985, pp. 799-839 ; AE 1986, n. 275 and 308 ; Gascou, Latomus, 45, 1986, pp. 541-554 ; Lebek, ZPE, 66, 1986, pp. 31-48 ; Le Roux, RHD, 1986, pp. 325-350 ; Zecchini, ZPE, 66, 1986, pp. 23-29 ; Buonocore,  Le  iscrizioni  latine e greche, Città del Vaticano, 1987, pp. 30-37 ; Lebek, ZPE, 67, 1987, pp. 129-148 / 70, 1987, pp. 57-62 ; Potter, ZPE, 69, 1987, pp. 269-276 ; AE 1988, n. 703 ; Fraschetti, Epigraphica, 50, 1988, pp. 47-60 ; Fraschetti, MEFRA, 100, 1988, pp. 867-889 ; Arce & González, Estudios sobre la Tabula Siarensis, Madrid, 1988 ; Lebek, ZPE, 72, 1988, pp. 235-240 / 73, 1988, pp. 249-284 / 75, 1988, pp. 59-71 ; Nicolet, MEFRA, 100, 1988, pp. 827-866 ; Schillinger-Häfele, ZPE, 75, 1988, pp. 73-81 ; AE 1989, n. 358 and 408 ; Lebek, ZPE,  77, 1989, pp. 39-41 / 78, 1989, pp. 45-82 ; AE 1991, n. 20 ; Dumont, Carmen et libellus dans la tabula Siarensis, Cassino, 1991, pp. 1-10 ; Lebek, ZPE,  86, 1991, pp. 47-78 / 87, 1991, pp. 103-124 / 90, 1992, pp. 65-86 / 95, 1993, pp. 81-120 / 98, 1993, pp. 77-95 ; Nicolet, St. Yavetz, Leiden, 1995, pp. 115-127 ; González Fernández, Corpus de Inscripciones Latinas de Andalucia II, 3, Sevilla, 1996, n. 927 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 507-543, n. 37 ; AE 1999, n. 31 and 891 ; González, AJPh, 120, 1999, pp. 123-142 ; Sánchez-Ostiz Gutiérrez, Tabula Siarensis : Edición, traducción y comentario, Pamplona, 1999 ; González in La Commemorazione di Germanico nella documentazione epigraphica, Roma, 2000, pp. 95-128 ; AE 2001, n. 33, 39 and 87 ; AE 2002, n. 43, 44, 45 and 46 ; Fraschetti, JRS, 92, 2002, p. 236 ; AE 2003, n. 47, 48, 49 and 50 ; Devillers, Tacite et les sources des Annales : enquêtes sur la méthode historique, Leuven, 2003, p. 133 ; Millar, Cotton & MacLean Rogers, Rome, the Greek world, and the East : Government, society, and culture in the Roman Empire, London, 2004, p. 232 ; Des Boscs-Plateaux, Un parti hispanique à Rome ? : Ascension des élites hispaniques et pouvoir politique d'Auguste à Hadrien (27 av. J.-C.-138 ap. J.-C.), Madrid, 2005, pp. 38-39 ; Berrendonner in Berrendonner, Cébeillac-Gervasoni & Lamoine, Le quotidien municipal dans l'Occident romain (Coll. Clermont-Ferrand, 2007), Clermont-Ferrand, 2008, pp. 327-328 ; Arena in Hekster, Schmidt-Hofner & Witschel, Ritual dynamics and religious change in the Roman Empire : proceedings of the eighth Workshop of the International Network Impact of Empire (Heidelberg, 2007), Leiden, 2009, pp. 77 ss. ; González in Iglesias Gil, Cursos sobre el Patrimonio Histórico, 12 : Actas de los XVIII cursos monográficos sobre el patrimonio histórico, Santander, 2009, pp. 135-153.
 
     
►  Source : Two fragments of a bronze tablet found near Sevilla, Spain, in 1982.
       


Traducción española