ORATIO
SEVERI Concerning the property of those who are under guardianship or curatorship ( AD 195 ) |
|
|
|
|
|
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |
Digesta, XXVII, 9 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|
1 [ Ulpianus ], pr. Imperatoris
severi oratione prohibiti sunt tutores et curatores praedia rustica
vel suburbana distrahere. 1. Quae oratio in senatu recitata est tertullo et clemente consulibus
idibus iuniis et sunt verba eius huiusmodi : 2. ‘ praeterea, patres conscripti, interdicam tutoribus et curatoribus,
ne praedia rustica vel suburbana distrahant, nisi ut id fieret, parentes
testamento vel codicilllis caverint. quod si forte aes alienum tantum
erit, ut ex rebus ceteris non possit exsolvi, tunc praetor urbanus vir
clarissimus adeatur, qui pro sua religione aestimet, quae possunt alienari
obligarive debeant, manente pupillo actione, si postea potuerit probari
obreptum esse praetori. si communis res erit et socius ad divisionem
provocet, aut si creditor, qui pignori agrum a parente pupilli acceperit,
ius exsequetur, nihil novandum censeo ’. [Cf. Dig. XXVII, 9] |
|
|
|