SC. PEGASIANUM Decree of the Senate on the fideicommissa ( AD 75 ) |
|||||
|
|||||
|
|||||
Vespasianus | |||||
|
|||||
Iustiniani Institutiones, II, 23 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
5. Sed
quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam plerumque
restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum vel minimum lucrum
recusaban, atque ob id extinguebantur fideicommissa; postea Vespasiani
Augusti temporibus Pegaso et Pusione consulibus senatus censuit, ut
ei qui rogatus esset hereditatem restituere perinde liceret quartam
partem retinere, atque lege Falcidia ex legatis retinere conceditur.
ex singulis quoque rebus quae per fideicommissum relinquuntur eadem
retentio permissa est. post quod senatus consultum ipse heres
onera hereditaria sustinebat: ille autem qui ex fideicommisso
recepit partem hereditatis legatarii partiarii loco erat, id est, eius
legatarii cui pars bonorum legabatur. quae species legati partitio
vocabatur, quia cum herede legatarius partiebatur hereditatem.
unde quae solebant stipulationes inter heredem et partiarium legatarium
interponi, eaedem interponebantur inter eum qui ex fideicommisso recepit
hereditatem et heredem, id est ut et lucrum et damnum hereditarium pro
rata parte inter eos commune sit. 6. Ergo
si quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus
sit restituere, tunc ex Trebelliano senatus consulto restituebatur hereditas
et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dabantur:
in heredem quidem iure civili, in eum vero qui recipiebat hereditatem,
ex senatus consulto Trebelliano tamquam in heredem. at si plus
quam dodrantem vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus
erat Pegasiano senatus consulto, et heres qui semel adierit hereditatem
si modo sua voluntate adierit, sive retinuerit quartam partem sive noluerit
retinere, ipse universa onera hereditaria sustinebat. sed quarta
quidem retenta, quasi partis et pro parte stipulationes interponebantur
tamquam inter partiarium legatarium et heredem: si vero totam
hereditatem restituerit, emptae et venditae hereditatis stipulationes
interponebantur. sed si recuset scriptus heres adire hereditatem
ob id quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam, cavetur Pegasiano
senatus consulto ut, desiderante eo cui restituere rogatus est, iussu
praetoris adeat et restituat hereditatem, perindeque ei et in eum qui
recipit hereditatem actiones dentur, acsi iuris est ex Trebelliano senatus
consulto: quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul
et huic qui restituit securitas datur, et actiones hereditariae ei et
in eum transferuntur qui recipit hereditatem, utroque senatus consulto
in hac specie concurrente. 7. Sed quia
stipulationes ex senatus consulto Pegasiano descendentes et ipsi antiquitati
displicuerunt et quibusdam casibus captiosas eas homo excelsi ingenii
Papinianus appellat et nobis in legibus magis simplicitas quam difficultas
placet, ideo omnibus nobis suggestis tam similitudinibus quam differentiis
utriusque senatus consulti, placuit exploso senatus consulto Pegasiano,
quod postea supervenit, omnem auctoritatem Trebelliano senatus consulto
praestare, ut ex eo fideicommissariae hereditates restituantur, sive
habeat heres ex voluntate testatoris quartam sive plus sive minus sive
penitus nihil, ut tunc, quando vel nihil vel minus quarta apud eum remaneat,
liceat ei vel quartam vel quod deest, ex nostra auctoritate retinere
vel repetere solutum, quasi ex Trebelliano senatus consulto pro rata
portione actionibus tam in heredem quam in fideicommissarium competentibus,
si vero totam hereditatem sponte restituerit, omnes hereditariae actiones
fideicommissario et adversus eum competunt; sed etiam id quod praecipuum
Pegasiani senatus consulti fuerat, ut, quando recusabat heres scriptus
sibi datam hereditatem adire, necessitas ei imponeretur totam hereditatem
volenti fideicommissario restituere, et omnes ad eum et contra eum transirent
actiones, et hoc transposuimus ad senatus consultum Trebellianum, ut
ex hoc solo et necessitas heredi imponatur, si ipso nolente adire fideicommissarius
desiderat restitui sibi hereditatem, nullo nec damno nec commodo apud
heredem manente. |
|||||
Gai Institutiones, I, 31 ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
|||||
Hoc
tamen ius adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta
annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen
postea senatus consulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum est,
etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum
est. |
|||||
Gai Institutiones, II ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
|||||
254.
Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene
totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut
minimum lucrum recusabant atque ob id extinguebantur fideicommissa,
postea Pegaso et Pusione consulibus senatus censuit, ut ei, qui
rogatus esset hereditatem restituere,
proinde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia in legatis
retinendi ius conceditur: ex singulis quoque rebus, quae per fideicommissum
relincuntur, eadem retentio permissa est. per quod senatus consultum
ipse heres onera hereditaria sustinet;
ille autem, qui ex fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit,
legatarii partiarii loco est, id est eius legatarii, cui pars bonorum
legatur; quae species legati partitio uocatur, quia cum herede legatarius
partitur hereditatem. unde effectum est, ut quae solent stipulationes
inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem
interponantur inter eum, qui ex fideicommissi causa recipit hereditatem, et heredem, id est, ut
et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit.
255.
Ergo si quidem non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres
rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatus consulto restituitur
hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dantur,
in heredem quidem iure ciuili, in eum uero, qui recipit hereditatem,
ex senatus consulto Trebelliano; quamquam heres etiam pro ea parte,
quam restituit, heres permanet eique et in eum solidae actiones competunt;
sed non ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur actiones, quam apud
eum commodum hereditatis remanet. 256.
At si quis plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem restituere
rogatus sit, locus est Pegasiano senatus consulto. 257.
Sed is, qui semel adierit hereditatem,
si modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam partem siue noluerit
retinere, ipse uniuersa onera hereditaria sustinet; sed quarta quidem
retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponi debent tamquam
inter partiarium legatarium et heredem; si uero totam
hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et uenditae hereditatis
stipulationes interponendae sunt. 258.
Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id, quod dicat eam
sibi suspectam esse quasi damnosam, cauetur Pegasiano senatus consulto, ut desiderante
eo, cui restituere rogatus est, iussu praetoris adeat et restituat,
proindeque ei et in eum, qui receperit, actiones dentur, ac iuris esset
ex senatus consulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus
est, quia simul et huic, qui restituit, securitas datur, et actiones
hereditariae ei et in eum transferuntur, qui receperit hereditatem.
259.
Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam
hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus
aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur. nam et hoc
casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto
haberi solet. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|||||
286a. Item
orbi, qui per legem Papiam ob id, quod liberos non habent, dimidias
partes hereditatum legatorumque perdunt, olim solida fideicommissa uidebantur
capere posse. sed postea senatus consulto Pegasiano proinde fideicommissa
quoque ac legata hereditatesque capere posse prohibiti sunt; eaque translata
sunt ad eos, qui in eo testamento
liberos habent, aut si nulli liberos habebunt, ad populum, sicuti iuris
est in legatis et in hereditatibus, quae eadem aut simili ex causa caduca fiunt. |
|||||
Tituli ex corpore Ulpiani, III, 4 ( Girard & Senn, Paris, 1967 ). |
|||||
Iteratione
fit civis Romanus, qui post Latinitatem, quam acceperat, maior triginta
annorum iterum iuste manumissus est ab eo, cuius ex iure Quiritium
servus fuit. Sed huic concessum est ex senatus consulto,
etiam liberis ius Quiritium consequi. |
|||||
Iulii Pauli Sententiae, IV, 3 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
|||||
1. Inter
heredem et fideicommissarium, cui ex Pegasiano hereditas restituitur,
partis et pro parte stipulatio interponitur, ut heredi instituto pro
quarta actiones, pro ceteris vero portionibus fideicommissario competant.
2. Totam hereditatem restituere rogatus
si quartam retinere nolit, magis est, ut eam ex Trebelliano debeat restituere:
tunc enim omnes actiones in fideicommissarium dantur. 3. Lex
Falcidia itemque senatus consultum Pegasianum deducto omni aere alieno
deorumque donis quartam residuae hereditatis ad heredem voluit pertinere.
4. Qui totam hereditatem restituit, cum
quartam retinere ex Pegasiano debuisset, si non retineat, repetere eam
non potest. Nec enim indebitum solvisse videtur qui plenam fidem defuncto
praestare maluit. |
|||||
► Bibliography Lafranchi, Il diritto nei retori romani, Milano, 1938, pp. 370-372 ; Lemercier, RHD, 1935, pp. 655-660. |
|||||