SC. OSTORIANUM
  
Decree of the Senate on assignment of freedom
   
( Before AD 47 )

 

 
C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 194-195, n. 51 ).
 

 

     (Ulpianus l. XIV ad Sabinum : SCto, quod factum est Claudianis temporibus Vell(a)eo Rufo et Osterio Scapula cos. de adsignandis libertis in haec verba cavetur :)
     Si, qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave es<se>t. Utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis, qui manumisit, perinde omnia iura serv<ar>entur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset.

[Dig. XXXVIII, 4, 1 pr.]