SC. OSTORIANUM Decree of the Senate on assignment of freedom ( Before AD 47 ) |
|
|
|
|
|
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |
Digesta, XXXVIII, 4 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|
1 [ Ulpianus ], pr. Senatus consulto quod
factum est Claudianis temporibus Velleo Rufo et Osterio Scapula consulibus
de adsignandis libertis in haec verba cavetur : ‘ Si,
qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet,
de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum
eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit
inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus
solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus
consecutave est utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset
neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde
omnia iura serventur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens
significasset. ’ [Cf. Dig. XXXVIII, 4, 1, 1 ss.] |
|
|
|