SC. ORFITIANUM
  
Decree of the Senate concerning the admitted children to intestate succession of their mother
   
( AD 178 )

 

Theodor Mommsen ( 1817-1903 )
 
  D. XXXVIII   C. VI
  Inst. III
  Sent. IV   Ulp. XXVI

     
Digesta, XXXVIII, 17 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
[ Ulpianus ], pr. Sive ingenua sive libertina mater est, admitti possunt liberi ad hereditatem eius ex senatus consulto Orphitiano. 1. Si ea sit mater, de cuius statu dubitatur, utrum mater familias sit an filia familias, ut puta quoniam pater eius ab hostibus captus sit : si certum esse coeperit matrem familias esse, liberi admittentur. unde tractari potest, an medio tempore, dum status pendet, succurri eis per praetorem debeat, ne, si medio tempore decesserint, nihil ad heredem transmittant : et magis est, ut subveniatur, ut in multis casibus placuit. 2. Sed et vulgo quaesiti admittuntur ad matris legitimam hereditatem. 3. Interdum et in servitute quaesito erit concedenda hereditas legitima, veluti si post moram fideicommissariae libertati matris suae factam natus sit. certe si post manumissionem matris fuerit natus, licet in servitute conceptus, ad legitimam eius hereditatem admittetur. sed et si apud hostes conceptus a captiva procreatus cum ea rediit, secundum rescriptum imperatoris nostri et divi patris eius ad ovinium tertullum poterit ex hoc senatus consulto admitti quasi vulgo quaesitus. 4. Filio, qui mortis tempore matris civis romanus fuit, si ante aditam hereditatem in servitutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte servus poenae effectus beneficio principis sit restitutus. 5. Sed si matris exsecto ventre filius editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti : nam et institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi bonorum possessionem petere potuit : argumento est, quod venter in possessionem ex omni parte edicti mittitur. 6. Qui operas suas ut cum bestiis pugnaret locavit quive rei capitalis damnatus neque restitutus est, ex senatus consulto orphitiano ad matris hereditatem non admittebatur : sed humana interpretatione placuit eum admitti. idem erit dicendum et si hic filius in eius sit potestate, qui in causa supra scripta sit, posse eum ex orphitiano admitti. 7. Sed si mater testamento facto filium heredem scripserit unum sub condicione, cum plures haberet, si condicione pendente possessionem petierit et postea condicio defecit, aequum est ceteris etiam filiis legitimam hereditatem non auferri : quod et papinianus libro sexto decimo quaestionum scripsit. 8. Capitis minutio salvo statu contingens liberis nihil nocet ad legitimam hereditatem : nam vetus sola hereditas, quae lege duodecim tabularum defertur, capitis minutione peremitur, novae vel ex lege vel ex senatus consultis delatae non peremuntur capitis deminutione. proinde sive quis ante delatam capite minuatur, ad legitimam hereditatem admittetur, nisi magna capitis deminutio interveniat, quae vel civitatem adimit, ut puta si deportetur. 9. ‘ Si nemo filiorum eorumve, quibus simul legitima hereditas defertur, volet ad se eam hereditatem pertinere, ius antiquum esto. ’ hoc ideo dicitur, ut, quamdiu vel unus filius vult legitimam hereditatem ad se pertinere, ius vetus locum non habeat : itaque si ex duobus alter adierit, alter repudiaverit hereditatem, ei portio adcrescet. et si forte sit filius et patronus, repudiante filio patrono defertur. 10. Si quis adita matris hereditate per in integrum restitutionem fuerit abstentus, an ius antiquum possit locum habere ? verba admittunt, ut possit : ‘ volet ad se ’, inquit, ‘ eam hereditatem pertinere ’ : nam et hic non vult, etsi aliquando voluit : et dico posse ius antiquum locum habere. 11. Utrum autem ei defertur successio, qui tunc legitimus deprehenditur, an vero ei, qui tunc fuit, cum filio defertur ? ut puta proponamus fuisse defunctae consanguineum eiusque filium, deliberante filio defunctae consanguineum obisse, mox filium repudiasse matris hereditatem : an consanguinei filius admitti possit? et iulianus recte putat circa tertullianum locum esse succedenti adgnato. 12. Quod ait senatus : ‘ quae iudicata transacta finitave sunt, rata maneant ’, ita intellegendum est, ut ‘ iudicata ’ accipere debeamus ab eo cui iudicandi ius fuit, ‘ transacta ’ scilicet bona fide, ut valeat transactio, ‘ finita ’ vel consensu vel longo silentio sopita.

     
Codex Iustinianus, VI, 57 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
1.
Imperator Alexander Severus. Si intestatae mulieris consanguinei existant et mater et filia, ad solam filiam ex senatus consulto Orfitiano hereditas pertinet. * ALEX. A. EUANGELO. *<A 225 PP.XV K.FEBR.FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>
2.
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Non pro numero superstitum mortis matris tempore, sed succedentium materna scinditur hereditas. 1. Quapropter si mater vestra te et uno fratre emancipatis, duobus autem aliis in patria positis potestate superstitibus diem functa est et hi, qui in potestate patris fuerant, priusquam maternam hereditatem sibi quaererent, rebus humanis exempti sunt, inter duos tantum viriles non ambigitur factas portiones. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. METRODORAE. *<A 293 S.VII K.APRIL.SIRMI AA. CONSS.>
3.
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Matri intestatae defunctae secundum Orfitianum senatus consultum citra bonorum possessionem filia pro herede gerendo succedere non prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANAE. *<A 293 S.XII K.NOV.AA. CONSS. >
4.
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quotiens de emancipati filii filiaeve successione tractatur, filiis ex his genitis deferatur intacta pro solido successio neque ulla defunctae patri matrique concedatur intestatae successionis hereditas. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HILARIANUM PP. *<A 383 D. XI K. MART. MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>
5.
Imperator Justinianus. Si qua illustris mulier filium ex iustis nuptiis procreaverit et alterum spurium habuerit, cui pater incertus sit, quemadmodum res maternae ad eos perveniant, sive tantummodo ad liberos iustos sive ad spurios, dubitabatur. 1. Sancimus itaque, ut neque ex testamento neque ab intestato neque a liberalitate inter vivos habita iustis liberis existentibus aliquid penitus ab illustribus matribus ad spurios perveniat, cum in mulieribus ingenuis et illustribus, quibus castitatis observatio praecipuum debitum est, et nominari spurios satis iniuriosum, satis acerbum et nostris temporibus indignum esse iudicamus et hanc legem ipsi pudicitiae, quam semper colendam censemus, merito dedicamus. 2. Sin autem concubina liberae condicionis constituta filium vel filiam ex licita consuetudine ad hominem liberum habita procreaverit, eos etiam cum legitimis liberis ad materna venire bona, quae ea iure legitimo et in suo patrimonio possidet, nulla invidia est. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. XV K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>
6.
Imperator Justinianus. Quidam ancillae suae per fideicommissum libertatem reliquit, eo autem, a quo libertas relicta est, moram in libertate praestanda faciente peperit ancilla. Et esse quidem ingenuum puerum vel puellam, qui post moram nati sunt, omnes veteris iuris auctores consentiunt, dubitabatur autem inter eos, si matri morienti potest succedere 1. Huiusmodi itaque dubitationem eorum decidentes ulterius eam procedere non patimur, sed sancimus eandem matris progeniem heredem ab intestato posse ei existere, salvo iure legitimo ex auctoritate senatus consulti Orfitiani proli servando et tam matre ex senatus consulto Tertulliano quam prole ex Orfitiano senatus consulto invicem ad suas hereditates venientibus. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.K.OCT.CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV.CC.CONSS.>

 
Iustiniani Institutiones, III, 4 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
pr. Per contrarium autem ut liberi ad bona matrum intestatarum admittantur, senatus consulto Orphitiano effectum est, quod latum est Orphito et Rufo consulibus, divi Marci temporibus.  et data est tam filio quam filiae legitima hereditas, etiamsi alieno iuri subiecti sunt:  et praeferuntur et consanguineis et adgnatis defunctae matris.  1. Sed cum ex hoc senatus consulto nepotes ad aviae successionem legitimo iure non vocabantur, postea hoc constitutionibus principalibus emendatum est, ut ad similitudinem filioram filiarumque et nepotes et neptes vocentur.  2. Sciendum autem est huiusmodi successiones, quae a Tertulliano et Orphitiano deferuntur, capitis deminutione non peremi propter illam regulam, qua novae hereditates legitimae capitis deminutione non pereunt, sed illae solae quae ex lege duodecim tabularum deferantur.  3. Novissime sciendum est etiam illos liberos, qui vulgo quaesiti sunt, ad matris hereditatem ex hoc senatus consulto admitti.
   
4.
 Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint hereditatem vel morte vel alia causa impediti fuerint quominus adeant,  reliquis qui adierint adcrescit illorum portio et, licet ante decesserint qui adierint, ad heredes tamen eorum pertinet
.

 
Iulii Pauli Sententiae, IV, 10 ( FIRA II, Firenze, 1940 ).
  

 
1. Filii vulgo quaesiti ad legitimam matris hereditatem adspirare non prohibentur, quia pari iure, ut ipsorum hereditates matribus, ita ipsis matrum deferri debuerunt. 2. Ad filiam ancillam vel libertam ex senatus consulto Claudiano effectam legitima matris intestatae hereditas pertinere non potest, quia neque servi neque liberti matrem civilem habere intelleguntur. 3. Ad legitimam intestatae matris hereditatem filii cives Romani, non etiam Latini admittuntur. Cives autem Romanos eo tempore esse oportet, quo eis defertur et ab iis legitima hereditas aditur. Perinde autem matris certiores filii fiunt, non nuntio accepto, sed pro liquido comperto, quod intestata decesserit. 4. Filius maternam hereditatem eandemque legitimam nisi adeundo quaerere non potest.

 
Tituli ex corpore Ulpiani, XXVI, 7 ( Girard & Senn, Paris, 1967 ).
  

 
Ad liberos matris intestatae hereditas ex lege duodecim tabularum non pertinebat, quia feminae suos heredes non habent ; sed postea imperatorum Antonini et Commodi oratione in senatu recitata id actum est, ut sine in manum conventione matrum legitimae hereditates ad filios pertineant, exclusis consanguineis et reliquis agnatis.