SC. NERONIANUM
DE LEGATIS Decree of the Senate concerning the legacies ( AD 54-68 ) |
|||
|
|||
Nero | |||
|
|||
Gai Institutiones, II ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
|||
197.
... postea uero auctore Nerone Caesare senatus consultum factum
est, quo cautum est, ut si eam rem quisque legauerit, quae eius numquam
fuerit, proinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset.
optumum autem ius est per damnationem legati, quo genere etiam aliena
res legari potest, sicut inferius apparebit. 198.
Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testamentum factum eam alienauerit,
plerique putant non solum iure ciuili inutile esse legatum, sed nec
ex senatus consulto confirmari. quod ideo dictum est, quia et si per
damnationem aliquis rem suam legauerit eamque postea alienauerit, plerique
putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem
posse per exceptionem doli mali repelli, quasi contra uoluntatem defuncti
petat. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|||
212.
Quod si post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur,
an utile sit legatum: et plerique putant inutile esse. quid ergo est?
licet aliquis eam rem legauerit, quae neque eius umquam fuerit neque
postea heredis eius umquam esse coeperit, ex senatus consulto Neroniano
proinde uidetur, ac si per damnationem relicta esset. 213.
Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem
legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is tradendo uel
mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fecerit, ita et in sinendi
modo legato iuris est; et ideo huius quoque legati nomine in personam
actio est QVIDQVID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE FACERE OPORTET. 214.
Sunt tamen, qui putant ex hoc legato non uideri obligatum heredem, ut
mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium
rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit, quam ut
sinat, id est patiatur, legatarium rem sibi habere. 215.
Maior illa dissensio in hoc legato interuenit, si eandem rem duobus
pluribusue disiunctim legasti; quidam putant utrisque solidam deberi,
sicut per damnationem: nonnulli occupantis esse
meliorem condicionem aestimant, quia, cum eo genere legati damnetur
heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si
priori patientiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus
eum, qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque
dolo malo fecit, quo minus eam rem haberet. |
|||
216.
Per praeceptionem hoc modo legamus: LVCIVS TITIVS HOMINEM STICHVM PRAECIPITO. 217.
Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant
nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus esset. praecipere enim esse
praecipuum sumere; quod tantum in eius persona procedit, qui aliqua
ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum
legatum habiturus sit. 218.
Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut Sabinus
existimauerit ne quidem ex senatus consulto Neroniano posse conualescere:
'nam eo', inquit, 'senatus consulto ea tantum confirmantur, quae uerborum
uitio iure ciuili non ualent, non quae propter ipsam personam legatarii
non deberentur'. sed Iuliano et Sexto placuit etiam hoc casu ex senatus
consulto confirmari legatum; nam ex uerbis etiam hoc casu accidere,
ut iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem
aliis uerbis recte legaretur, uelut per uindicationem, per damnationem,
sinendi modo; tunc autem uitio personae legatum non ualere, cum ei legatum
sit, cui nullo modo legari possit uelut peregrino, cum quo testamenti
factio non sit. quo plane casu senatus consulto locus non est. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|||
220.
Unde intellegimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem
per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit. nulla enim
alia res quam hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam
rem eo modo testator legauerit, iure quidem ciuili inutile erit legatum,
sed ex senatus consulto confirmabitur. aliquo tamen casu etiam alienam
rem per praeceptionem legari posse
fatentur: ueluti si quis eam rem legauerit, quam creditori fiduciae
causa mancipio dederit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existimant
soluta pecunia luere eam rem, ut possit praecipere is, cui ita legatum
sit. 221.
Sed diuersae scholae auctores putant etiam extraneo per praeceptionem
legari posse, proinde ac si ita scribatur: TITIVS HOMINEM STICHVM CAPITO,
superuacuo adiecta PRAE syllaba; ideoque per uindicationem eam rem legatam uideri: quae sententia
dicitur diui Hadriani constitutione confirmata esse. 222. Secundum
hanc igitur opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit,
potest a legatario uindicari, siue is unus ex heredibus sit siue extraneus;
quod si in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex senatus
consulto utile erit legatum, heredi uero familiae herciscundae iudicis
officio praestabitur; quod si nullo iure fuerit testatoris, tam heredi
quam extraneo ex senatus consulto utile erit. |
|||
Tituli ex corpore Ulpiani, XXIV, 11a ( Girard & Senn, Paris, 1967 ). |
|||
Si
ea res, quae non fuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium,
per vindicationem legata sit, licet iure civili non valeat legatum,
tamen senatus consulto Neroniano firmatur ; quo cautum est, ut
quod minus aptis verbis legatum est, perinde sit ac si optimo
iure legatum esset : optimum autem ius legati per damnationem
est. |
|||
Fragmenta Vaticana, 85 ( Mommsen, Berlin, 1890 ). |
|||
Si
tamen per damnationem usus fructus legetur, ius adcrescendi cessat non
inmerito, quoniam damnatio partes facit. Proinde si rei alienae usus
fructus legetur et ex Neroniano confirmetur legatum, sine dubio dicendum
est ius adcrescendi cessare, si modo post constitutum usum fructum fuerit
amissus. quod si ante et socius amittat, erit danda totius petitio.
idemque et si sinendi modo fuerit legatus usus fructus. an tamen in
Neroniano, quoniam exemplum uindicationis sequimur, debeat dici utilem
actionem amisso usu fructu ab altero alteri dandam, quaeri potest ;
et puto secundum Neratium admittendum. in fideicommisso autem
id sequimur quod in damnatione. |
|||
|
|||