ORATIO MARCI
  
Concerning the crime of plundering an estate
    
( AD 161-180 )
 
Theodor Mommsen ( 1817-1903 )
 

     
Digesta, XLVII, 19 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
1 [ Marcianus ].  Si quis alienam hereditatem expilaverit, extra ordinem solet coerceri per accusationem expilatae hereditatis, sicut et oratione divi marci cavetur.
   
[ Ulpianus ], pr.
Si expilatae hereditatis crimen intendatur, praeses provinciae cognitionem suam accommodare debet : cum enim furti agi non potest, solum superest auxilium praesidis. 1. Apparet autem expilatae hereditatis crimen eo casu intendi posse, quo casu furti agi non potest, scilicet ante aditam hereditatem, vel post aditam antequam res ab herede possessae sunt. nam in hunc casum furti actionem non competere palam est : quamvis ad exhibendum agi posse, si qui vindicaturus exhiberi desideret, palam sit.