SC. MACEDONIANUM
   
Decree of the Senate concerning the loan of money to a filiusfamilias
   
( AD 69-79 )
 
Theodor Mommsen ( 1817-1903 )
 
  D. XIV
  Sent. II
 Suet. Vesp.

     
Digesta, XIV, 6 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
[ Ulpianus ]Verba senatus consulti Macedoniani haec sunt : ‘ Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura administrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet : placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faenerarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri. ’

 
Iulii Pauli Sententiae, II, 10 ( FIRA II, Firenze, 1940 ).
 

 
1. Qui filio familias contra interdictum amplissimi ordinis pecuniam mutuam crediderit, post mortem patris ex eo quod vivo patre credidit cum eo agere non potest.

 
Suetonius, Diu. Vesp., 11 ( Ihm, Leipzig, 1908 ).
  

 
Libido atque luxuria coercente nullo inualuerat; auctor senatui fuit decernendi, ut quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur; neue filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem mortem.
 

 
 
Traduction française