|
SC. DE
LARINUM Measures against public performance on stage or in the arena by members of the upper classes ( AD 19 ) |
( W. D. Lebek, Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 85, 1991, pp. 54-55 ). |
S C |
[---] in Palatio, in porticu, quae est ad Apollinis. Scr(ibundo) ad(fuerunt)
C. Ateius L. f. Ani(ensi ) Capito, Sex.
Pomp[eius Sex. f. ---, --- ] | [---, ---] Octauius
C. f. Ste(llatina) Fronto, M. Asinius Curti
f. Arn(ensi) Mamilianus, C. Gauius C. f. Pob(lilia ) Macer
q(uaestor), A. Did[ius --- f.--- Gallus q(uaestor).] | [Quod M.
Silan]us L. Norbanus Balbus co(n)s(ules) u(erba) f(ecerunt), “commentarium
ipsos composuisse” — sic uti negotium iis [datum erat — “de
s(enatus) c(onsultis) ad liberos] |5| [senato]rum
pertinentibus aut ad eos, qui contra dignitatem ordinis sui in scaenam
ludumu[e se darent, et facere iuuenes ad-]|[uers]us s(enatus) c(onsulta),
quae d(e) e(a) r(e) facta essent superioribus | annis, adhibita fraude
qua maiestatem senat[us minuerent:
q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) ?”: d(e) e(a) r(e)
i(ta) c(ensuere):] | [Pla]cere, ne quis
senatoris filium filiam, nepotem neptem, pronepotem proneptem, neue
que[m, cui ipsi cuiusue patri aut auo] | [u]el paterno uel materno aut
fratri, neue quam, cuius uiro aut patri aut auo <uel> paterno
ue[l materno aut fratri ius esset] | fuisset unquam spectandi in equestribus
locis, in scaenam produceret auctoramentoue rog[aret, neue, ut bestias
confice-]|10|ret aut ut pinnas gladiatorum
raperet aut ut rudem tolleret alioue quod eius rei simile min[isterium
praestante operam] | praeberet, conduceret; neue
quis eorum se locaret.
Idque ea de causa diligentius caueri, dum [priora s(enatus) c(onsulta)
subicerentur, quod] | eludendae auctoritatis eius ordinis gratia quibus
sedendi in equestribus locis ius erat, aut p[er transuectionem ignominiam]
| ut acciperent aut ut famoso iudicio condemnarentur, dederant operam
et, posteaquam ei des[ierant posse sedere in eques-]|vvvv tribus
locis, auctorauerant se aut in scaenam prodierant.
Neue quis eorum de quibus [s(upra) s(criptum) e(st), si contra dignitatem
ordi-]|15|[nis su]i faceret, libitinam habe{p}<r>et,
praeterquam: si quis iam prod{e}<i>sset in scaenam operasue s[uas
in harenam locasset siue is] | [eaue na]tus nataue esset ex histrione
aut gladiatore aut lanista aut lenone. | [Quodque s(enatus)] c(onsulto),
quod M(anio) Lepido T. Statilio Tauro co(n)s(ulibus) referentibus factum
esset, scriptum compren[sum esset, “ne cui ingenuae quae] | [minor
qu]am an(norum) XX neue cui ingenuo qui minor quam an(norum) XXV esset
auctorare se operas[ue suas in scaenam turpesue] | [ad res alia]s locare
permitteretur, nisi qui eorum a diuo Augusto aut ab Ti. Caesare
Aug(usto) [creditori addictus et ab eo] |20|
[in uincla co]niectus esset, qui eorum: ‘is, qui ita coniecisset,
auctorare se operasue suas [locare aere si sisset, ei id aes] | [ad
rem peculi]arem redducendum esse’ statuissent”, id seruari
placere, praeterquam: [si qui eorum ex iis essent, de] | [quibus s(upra)
s(criptum) e(st)]. |
|