Pridie
idus Martias Q. Iulius Balbus et P. Iuventius Celsus Titius
Aufidius Oenus Severianus consules verba fecerunt de his, quae imperator
Caesar Traiani Parthici filius divi Nervae nepos Hadrianus Augustus
imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas Martias quae proximae
fuerunt libello complexus esset, quid fieri placeat ;
de qua re ita censuerunt : cum, antequam
partes caducae ex bonis Rustici fisco peterentur, hi qui se heredes
esse existimant, hereditatem distraxerint, placere : redactae ex
pretio rerum venditarum pecuniae usuras non esse exigendas ; idemque
in similibus causis servandum. Item placere : a quibus hereditas
petita fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos
rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi eae ante petitam hereditatem
deperissent deminutaeve fuissent, restituere debere. Item : eos,
qui bona invasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiamsi ante
litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos,
quasi possiderent ; eos autem, qui iustas causas habuissent, quare
bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores
ex ea re facti essent. Petitam autem fisco hereditatem ex eo tempore
existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est,
cum primum aut denuntiatum esset ei, aut litteris vel edicto evocatus
esset. |
► Bibliography
Di Marzo, Studi Senesi per Moriani, 1900, pp. 25 ss. ;
Messina Vitrano, BIDR, 20, 1908, pp. 230-243 ;
Rabel, ZSS, 32, 1911, p. 412 ; Fliniaux, RHD,
1923, pp. 82 ss. and 187 ss. ; Dénoyez, Le
sénatus consulte Juventien, Nancy, 1926 ; Lenel, ZSS, 46, 1926, pp. 1-18 ; Lenel,
Das Edictum perpetuum, 3rd ed., Leipzig, 1927, pp. 176-179 ;
Cuq, Manuel des institutions juridiques des romains, Paris,
1928,
pp. 758-761 ; Longo, Riv. ital. per le sc. giurid., 1929, pp. 171-250 ;
Appleton, RHD, 1930, pp. 1-19 and 661-668 ;
Fliniaux, RHD, 1930, pp. 110-118 ; Longo, L'hereditatis
petitio, Padoue, 1933 ; Dénoyez, Fest. Koschaker, II, Weimar, 1939, pp. 304-313 ;
Carcaterra,
Annali dell'Università di Bari, 1940.
|