SC. IUVENTIANUM
  
Decree of the Senate concerning the hereditatis petitio
    
( AD 129 )

 

Theodor Mommsen ( 1817-1903 )
 

     
Digesta, V, 3 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
20 [ Ulpianus ] ... 6. Praeter haec multa repperimus tractata et de petitione hereditatis, de distractis rebus hereditariis, de dolo praeterito et de fructibus. De quibus cum forma senatus consulto sit data, optimum est ipsius senatus consulti interpretationem facere verbis eius relatis. ‘ Pridie idus martias quintus Iulius Balbus et Publius Iuventius Celsus Titius Aufidius Oenus Severianus consules verba fecerunt de his, quae imperator Caesar Traiani Parthici filius divi Nervae nepos Hadrianus Augustus imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas martias quae proximae fuerunt libello complexus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt. 6a. Cum, antequam partes caducae ex bonis rustici fisco peterentur, hi, qui se heredes esse existimant, hereditatem distraxerint, placere redactae ex pretio rerum venditarum pecuniae usuras non esse exigendas idemque in similibus causis servandum. 6b. Item placere, a quibus hereditas petita fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi eae ante petitam hereditatem deperissent deminutaeve fuissent, restituere debere. 6c. Item eos qui bona invasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiamsi ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent : eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent. 6d. Petitam autem fisco hereditatem ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est cum primum aut denuntiatum esset ei aut litteris vel edicto evocatus esset. Censuerunt. ’ Aptanda est igitur nobis singulis verbis senatus consulti congruens interpretatio.
 

 
►  Bibliography
 
 
Di Marzo, Studi Senesi per Moriani, 1900, pp. 25 ss. ; Messina Vitrano, BIDR, 20, 1908, pp. 230-243 ; Rabel, ZSS, 32, 1911, p. 412 ; Fliniaux, RHD, 1923, pp. 82 ss. and 187 ss. ; Dénoyez, Le sénatus consulte Juventien, Nancy, 1926 ; Lenel, ZSS, 46, 1926, pp. 1-18 ; Lenel, Das Edictum perpetuum, 3rd ed., Leipzig, 1927, pp. 176-179 ; Cuq, Manuel des institutions juridiques des romains, Paris, 1928
, pp. 758-761 ; Longo, Riv. ital. per le sc. giurid., 1929, pp. 171-250 ; Appleton, RHD, 1930, pp. 1-19 and 661-668 ; Fliniaux, RHD, 1930, pp. 110-118 ; Longo, L'hereditatis petitio, Padoue, 1933 ; Dénoyez, Fest. Koschaker, II, Weimar, 1939, pp. 304-313 ; Carcaterra, Annali dell'Università di Bari, 1940.
 


 

Traduction française