SC. IUNCIANUM Decree of the Senate on the fideicommissa libertas ( AD 180-192 ) |
( C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 204, n. 59 ). |
(Ulpianus
l. V fideicommissorum : Factum est SC., Aemilio Iunco et Iulio
Severo cos., in haec verba :) Placere, [ut] si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent servo, qui mortis tempore eius, qui rogavit, non fuerit isque, adesse negabitur : praetor cognoscat : et si in ea causa esse videbitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi deberet : id ita esse pronuntiet. Cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset. [Dig. XL, 5, 28, 4] |
|