|
|
SC. IUNCIANUM Decree of the Senate on the fideicommissa libertas ( AD 180-192 ) |
|
|
|
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |
Digesta, XL, 5 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|
28 [ Ulpianus ], ... 4. Si
quis servum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est
senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Severo consulibus in haec verba : ‘ Placere,
si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent
servo, qui mortis tempore eius qui rogavit non fuerit, isque adesse
negabitur, praetor cognoscat et, si in ea causa esse videbitur, ut,
si praesens esset, manumittere cogi deberet, id ita esse pronuntiet :
cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex
fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset. ’ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|
51 [ Marcianus ], ... 8. Sed
si non hereditarium servum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium,
ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem pervenit ad libertatem.
9. Sive
iusta ex causa abest sive latitet sive praesens non vult manumittere,
pro absente eum haberi divus Pius rescripsit. 10. Emptor
quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est. 11. Et
praesens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede accepisset.
Quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat rogatus manumittere,
eundem principem rescripsisse relatum est. |
|
|
|
|